Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium
DE vestigio non videtur esse difficultas nisi quod quidam faciunt ibi brigam sine ratione. Dicunt enim ibi quidam quod assignationes Theologorum non debent reduci ad assignatio nem Philosophorum, sicut quidam faciunt, omnes assignationes reducentes ad hoc quod partes vestigii dicantur principium, medium & finis. Sed istud parum valet, quia licet Theologi plus sciant dediuinis quam Philosophi qui non nouerunt Trinitatem personarum cuius vestigium quaeritur, sicut Theologi: vnde etiam nec ternatium quem ponebant, applicabant ad aliquam repraesentationem T rinitatis; nihil tamen prohibet aliqua tria inuenta esse a Philosophis quae conuueniant cuique ternario ab aliis assignato & non e conuerso; propter quod potest fieri reductio ad ea sicut ad tria communiora & priora secundum rationem intelligendi: Et sic est, quia principium, medium & finis, conuenit quibusdam tribus aliis assignatis & non e conuerso. Non enim omnis terminus qui potest assignari in creatura est subltali¬ tia, virtus & operatio, vel multa talia quae ponunt quae non sunt communia cuicunque ternario sicut principium, medium & finis. Vnde illa obiectio nulla est, quia dato quod assignario Theologorum magis expresse duceret in cognitionem Trinitatis quam Philosophorum: non tamen oportet quod ternarius datus ab eis sit ita communis per praedicationem, sicut ternarius datus a Philosophis. Alii autem faciunt viam in aliis dicentes quod aliqui volentes assignare partes vestigii incidunt in imaginem. Dicunt enim quidam assignantes partes vestigii in his scilicet, vnum, pulchrum & ordo, quod vnum reputat patrem qui est principium non de principio, sicut vnum est principium numeri non habens principium ante se; pulchrum autem pertinet ad filium, quia pulchritudo importat quandam ad aequationem saltem in imagine quae proprie est in filio: sed ordo pertinet ad Spiritum sanctum, quia ordo importat tendentiam ad bonum quod appro. priatur ad Spiritum sanctum. Contra hoc obiiciunt alii, quia vestigium non ducit in cognitionem propriorum, licet ducat in cognitionem ppropriatorum, quia ducere in cognitionem propriorum est proprium imaginis. Esse principium non appropriatum patris, sed proprium, & simisiter ad aequatio quae est inter imaginem & illud cuius est, est propria filio ex modo suae proprietatis: Ergo ista assignatio incidit in imaginem. bed hoc nihil est, qnia vestigium & imago non differunt in hoc quia vnum respiciat appropriata & aliud propria, quia vestigium vel imago dicitur respectu Trinitatis personarum quarum sunt ipsa propria directe; appropriata autem non pertinent ad eas vt scilicet isti soli vel illi conueniant nisi secundum quandam adaptionem. Sed in hoc differunt quia vnum eorum scilicet vestigium magis confuse ducit in cognitionem personarum quam imago. Vnde Notandum quod nec vestigium nec imago demonstratiue ducit in cognitionem propriorum in diuinis, sed tantum in cognitionem appropriatorum. Sed verum est quod vestigium magis confuse quam imago hoc facit Constat enim quod vestigium ducit non in cognitionem confusam appropriatorum quantum ad id quod sunt, imo in cognitionem expressam & euidentem. Nam expresse & euidenter probantur in Deo ex creaturis potentia, sapientia & bonitas, vel aliqua talia: & ideo respectu eorum non dicitur proprie vestigium, sed respectu propriorum in quae per ista venitur confuse. Talsum ergo assumebant isti scilicet quod vestigium ducit tantum in appropriata prout a Theologo accipitur vestigium, ita quod non in propria, imo vtraque ducunt in eundem, sed vnum magis confuse quam alterum. De imagine quomodo dicitur imago & respectu quorum obiectorum quia satis facile est, praetermitto.
On this page