Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum anima sit suae potentiae
ET arguitur quod sic, quia secundum Philosophum secundo de anima, si oculus esset animal, potentia visiua esset anima eius. Sed hoc non esset verum nisi anima esset idem quod potentia visiua: Ergo, &c. Praeterea si forma acci¬ dentalis posset esse principium immediatum suae operationis, multo fortius forma substantialis Praeterea, forma substantialis ignis est principium immediatum igniendi, quia ipsa est principium immediatum formae substantialis in igne generato, licet alterationis praecedentis calor fuerit causa. Ergo forma substantialis ignis est potentia ionitiua siue igniendi, & eadem ratione aliae formm substantiales poterunt esse potentiae quibus exercentur propriae operationes earum. Praeterea hoc videtur velle August. qui ostendit quod memoria, intelligentia & voluntas sunt vna mens, vna vita & vna essentia. Praeterea si anima mediante potentia necessario est principium operationum suarum, eadem ratione orit principium potentiarum suarum mediante quadam alia virtute vel potentia;, & sic ibitur in infinitum, quod est inconueniens. Cotra, potetia est de genere qualitatis. Ergo nulla potentia creaturae potest esse forma substantialis.
Respondeo: de ista quaestione est duplex opinio. Vna opinio ponit quod anima est idem re cum stia potentia, ita quod potentia non addit supra essentiam animae nisi respectum ad actum, & secundum respectum ad diuersos actus sunt ibi diuersae potentiae. Et praeter rationes inductas inducunt duas alias.
Prima est quia secundum Philosophum secundo de anima, anima est id quo sentimus & intelligimus: sed quo sentimus & intelligimus sunt potentia sensitiua & intellectiua: Ergo, &c. Secunda est, quia eo ipso aliquid est intellectualis naturae quod est immateriale. Sed anima per essentiam est immaterialis: Ergo per essentiam suam est intellectualis sine aliquo addito. Sed hoc non esset si potentia intellectiua diceret rem aliquam additam ad essentiam animae: Ergo, &c.
Istam opinionem intendo improbare. Primo ostendendo generaliter quod anima non est suae potentiae. Secundo ostendo hoc de potentiis organicis. Tertio de potentiis immaterialibus. Primum ostendo primo per famosum dictum quodicitur quod potentia actiua & passiua continentur sub specie qualitatis. Ergo non potest esse forma substantialis: licet enim forma substantialis possit habere modum qualitatis in praedicando vt quando dicimus rationale vel animatum quod in den ominando habet modum qualitatis; impossibile tame est quod illud quod realiter est in praedicamento qualitatis sit realiter substantia. Secundo hoc patet, quia in potentiis cognitiuis potentia intellectiua & potentia sensitiua ponuntur esse diuersae potentiae in esse reali potentiae, & similiter potentia auditiua & visiua. Sed hoc non potest esse si anima essentialiter sit sua potentia. Ergo, &c. Probatio minoris, quia si potentia intellectiua & sensitiua sunt realiter diuersae potentiae in esse reali potentiae, aut ista differentia est per respectum, aut secundum aliquid absolutum; non per respectum: & hoc patet. Primo, quia respectus est posterior potentia, cum potentia sit fundamentum respect qui est vel ad operationem vel ad obiectum, nec includit illu: licet ipse respectus ad eam sequatur, Prius autem non potest plurificari per posterius, & praecipue per illud quod nullo modo includitur in ratione essentiali eius. Ergo nom plurificatur per respectus. Secundo, quia qua ratione potentia auditiua & visiua essent potentiae diuersae, ita etia ratio intelligendi lapidem & ratio intelligedi boue: quia si relatio ad diuersos actus genere facit diuersas potentias genere, ita & diuersa relatio ad diuersos actus specie facit diuersas potentias realiter secundum specicm. Et similiter etiam videre album & videre nigrum erunt diuersae potentiae realiter quantum ad realitatem potentiae, quae videntur inconuenientia: Ergo &c. Si per absoluta: ant ista absoluta sunt ipsae potentiae vel inclusa in essentia eorum aut sunt quaedam coniuncta ipsi potentiae, ita quod essentia animae vt coniuncta diuersis absolutis est reali er ipsae diuersae potentiae: quae tamen diuersa absoluta in nullo sunt de essentia potentiae. Si primo modo, tunc impossibile est quod sola essentia animae sit potentia eius, sed vel aliquid additum ad essentiam animae, vel saltem aliquid includens vna cum essentia animae aliquid absolutum additum potentiae, quia sola anima non dicit plura absoluta, Secundo etiam modo non potest esse, quia si sola essentia animae est sua potentia ita quod illa absoluta quibus coniungitur non sunt de essentia potentiae, tunc potentia non plurificantur realiter quatum ad realitatem potentiae nisi secundum ratione intelligendi. Et si dicatur quod potentia materiae sit eius essentia, talis potentia materiae respectu cuiuscunque non plurificatur secundum rem, sed tantum secundum rationcm. Licet enim potentia materiae respectu determinatae formae vocando potentiam eius hiabilitates secundum determinatam proportionem qualitatum actiuarum & passiuaru plurificetur realiter, quia talis propoitio realiter plurificaur, tamen potentia quae est essentia materiae secundum quancunque coniunctionem non plurificatur secundum reni in eadem parte materiae quantumcunque transmutetur ad diuersas formas. Si dicatur ad hoc concedendo totum processum, quod potentiae animae non sint diuersae potentiae realiter, fed tantum secundum rationem intelligendi, videtur quod hoc sit valde irrationabile. Primo quia realiter loquendo non plus differret potentia intellectiua & potentia sensitiua, quam potentia qua intelligitur bos, & potentia qua intelligitur asinus. Vnde secundum hoc quantum ad rem pertinet, tantum differt notentia: ntel lectiua a seipsa comparata diuersis obiectis: sicut auditiua & intellectiua, licet enim possint plus vel minus differre secnndum rationes: non tamen secuncium resn. Secundo, quia si potentia au. ditiua est realiter potentia visiua, potentia auditiua realiter loquendo habet esse naturaliter in aliquo in quo repugnat ei per naturam exire in actum, quia essentia animae naturaliter est in qualibet parte corporis animati. Dictum etiam de se videtur satis irrationabile. Tertio, quia non est niultum rationabile quod illi duo appetitus sint eac em potertia realiter, qui quandoque sic se habent quod illud quod vnus respuit alter appetit & acceptat. Sed sic est frequenter de appetitu sensitiuo & intellectiuo. Ergo, &c.
Ostenso in generali quod anima non sit sua potentiat, modo intendo idem ostendere de potentiis organicis in speciali. Primo, quia cum potentia sensitiua sit illud in quo per se est actus sentiendi, ita quod est primo & per se ratio suscipiendi actum sentien si, a quocunque causetur essectiue; oportet ponere quod potentia sensitiua sit illud quod primo & per se est subiectum sentiendi. Sed subiectum per se actus sentiendi non est sola anima, sed coniunctum. Ergo oporter quod vel potentia sensitiua sit essentialiter ipsa composita substantia, & non sola anima; vel quod sit aliquod accidens siue passio substantiae compositae. Si dieatur ad hoc quod coniundum pro tanto dicitur esse subiectum actus sentiendi qui sic recipitur in essentia animae sicut in subiecto quod etiam recipitur in materia informata abipsa anima sicut in subiedto: sicut figura inest substantiae mediante quantitate rel. Hoc non valet. Primo, quia actus senuiendi aut est quantus per accidens, aut non: si sic. Ergo videtur quod ratio passiua recipiendi ipsum sit quanta per se vel per accidens, quia ipse actus non habet quod sit quantus nisi ratione recipientis: sicut nec aliae formae, aliae a quantitate. Sed hoc est im. possibile in homine si anima per essentiam est receptiua immediate actus sentiendi, quia anima humana nec per se nec per accidens potest esse quanta; si autem actus sentiendi nec per se nec per accidens est quantus, nulla necessitas videtur quin possit esse in sola essentia animae sicut in subiecto, & sic poterit esse in anima separata. Item actus sentiendi aut habet informare vt proprium subiectum suum solam essentiam animae vna cum materia, aut oporter quod cum hoc informet ipsum organum quantum ad aliqua eius essentialia puta quantitatem vel diaphaneitatem, vel aliquid tale. Si primo modo, tunc licet ad actum sentiendi a principio inducendum & causandum posset requini praeter substantiam animati aliqua dispositio habilitans potentiam ad hoc quod inducatur talis actus a tali agente, sicut ad figurandam ceram requiritur mollities. Postquam tamen actus inductus est non videtur requiri ad hoc quod maneat nisi tantum substantia animati, sicut nec etiam ad mansionem figurae impressae requiritur mollities cerae: & sic actus sentiendi causatus posset quantum esset ex parte principii receptiui, manere quacunque dipositione organi remota. Quod est manifeste falsum. Si autem actus sentiendi informat aliquam dispositionem accidentalem organi, aut informat illam mediante substantia aut e conuerso. Primo modo non potest esie; quia tunc oporter aliquod accidens esse subiectum substantiae. Si secundo modo, receptiuum immediatum actus sentiendi erit accidens. Sed hic vocamus potentiam sensitiuam scilicet principium immediatum reciprendi actum sentiendi in aliquo sicut in subiecto, sicut etiam dicimus quod potentia per quam aliquid est illuminabile, est diaphaneitas & non quantitas, quia ipsa est immediata ratio suscipiendi lumen: licet quantitas requiratur vt susceptiuum remotum. Secundo videtur hoc idem ex priuatione potentiarum sensitiuarum, quod enim aliquis sit simpliciter caecus; aut hoc est propter priuationem actus, & tuinc dormiens dicitur caecus; aut propter priuationem alterius dispositionis a potentia vlliua, ita quod potentia visiua maneat: & si ita est, tunc habens potentiam visiuam est caecus, quod non videtur multum rationabile.
Quantum ad potentias immateriales, hoc idem ostenditur, quia Intellectus agens & possibilis aut sunt idem per essentiam, aut non. Si sunt idem, quaero vtrum intellectus agens agat in intelle. ctum possibilem aut non e si sic: Ergo idem per essentiam est principium actiuum & passiuum & respectu eiusdem, quod deberet reputari inconueniens. Item secundum ponentes ellentiam animae esse suam potentiam, in sola voluntate hoc inuenitur quod idem per essentiam absoluta sit actiuum i seipsum immediate. Ergo hoc non conueniet intellectui. Si dicatur quod hoc non conueniet intellectui nisi facto in actu per habitum vel speciem: tunc quaero de eo quod primo causatur intellectui possibili; si ponatur quod causa actiua illius immediata sit illud quod est essentialiter intellectus possibilis, sequitur prius dictum quod ita est intellectus potentia actlua & passiua secundum idem sicut etiam voluntas. Si autem ponatur quod intellectus agens non agit immediate in intellectum possibilem, sed per hoc quod mouet phantasma siue illustrat, a quo postea mouetur intellectus possibilis; sequitur non minus inconueniens quam prius, scilicet quod idem per essentiam est causa effectiua eius a quo postea mouetur. Licet enim intellectus factus in actu moueat phantasmata ad praesentandum hoc vel illud a quo postea mouetur, non tamen secundum idem mouent & mouentur, quia ratio per quam mouent est actus ipsarum potentiarum, sed ratio per quam mouentur sunt ipsae potentiae. Si autem potentiae prae dictae non sunt idem per essentiam, sequitur quod dictae potentiae non sunt idem essentialitet quod anima, cum in vno non sit nisi vna anima. Item in diuinis persona procedens per modum intellectus & persona procedens per modum voluntatis distinguitur realiter non per respectum ad volitum & intellectum, sed per respectus qui in earum rationibus includuntur, & per respectus oppositos vt communius tenetur, quia si differrent solum per respectum ad volitum & intellectum extra, rediret error Sabellii, quia non esset inter dictas personas realis distinctio, sed tantum rationis. Ergo voluntas & intellectus debent inter se realiter differre, quod esse non potest, vt faciliter potest patere ex dictis nisi addant ad absolutum aliquod diuersum ab essentia animae.
Ad primum ergo dicendum, quod illud dictum nihil facit ad propositum quacunque parte data, quia per illud dictum non vult Philosophus quod potentia sit anima, sed quod sic se habet potentia visiua ad oculum secundum quod oculus est quid formaliter distinctum ab aliis sicut anima ad animal. Et ex hoc vult quod sicut potentia visiua est forma oculi secundum quod est organum potens videre, sic anima est forma animalis. Si enim intentio sua esset probare per illud dictum quod potentia visiua esset anima, eadem ratione sequeretur quod forma dolabrae secundum eum esset anima. Est ergo dicendum quod Philosophus ad declarandum suum propositum non vtitur veritate istarum categoricarum scilicet quod potentia visiua sit anima, vel etiam quod forma dolabrae sit anima, quasi istae sint verae, imo constat saltem de altera quod sit impossibilis: sed vvtitur veritate conditionalium istarum quae sunat, quod si oculus vel dolabra essent animalia, potentia visiua & forma dolabrae essent animae, quae quidem conditionales verae sunt, licet categoricae sint impossibiles: Et si illud dictum aliquid faceret ad propositum, magis esset contra ponentes animam esse suas potentias, quam contra alios. Quia constat quod si oculus & auris essent animalia distincta differrent specie, cum ommino non communicarent in propria operatione, quia vnum eorum tantum videret & aliud tantum hudiret. Ergo sicut tunc haberent diuersas for¬ mas specie per quas constituerentur species diuersorum animalium, ita & nunc dicuntur haberediuersas formas specie per quas constiuuntur in esse diuerso secundum quod auris. Sed hoc non potest esse anima, quia tunc differret a seipsa spe cie. Ergo, &c. Ad secundum dicendum quod cumforma accidentalis sit instrumentum formae substantialis, sicut instrumentum immediate attingit effectum & agens principale non nisi mediante instrumento attingit; ita etiam non est inconueniens, accidens esse immediatum principium operationis, & quod forma substantialis non nisi mediante accidentali attingat. Nec ex hoc debet iudicari forma substantialis minus nobisis forma accidentali, sicut nec agens principale minus nobile instrumento: quia intalibus immediatius id est propinquius effectui, simpliciter est posterius & agit in virtute prioris. Ad tertiu dicendum, quod sicut agens principale tam illud quod comuenit instrumento ex sua natura, quam illud quod transcendit virtutem instrumenti, secundum se consideratum totum agit mediante instrumento & nonaliter: Ita etiam ignis nec calorem nec formam substantialem quae post dispositionem factam per calorem introducitur non attingit nisi mediante calore qui est quasi eius instrumentum. Nec est inconueniens calorem in virtute formae substantialis attingere etiam ipsam formam substantialem effectiue. Ad quartum dicendum, quod est locutio emphatica quando dicitur quod memoria, intelligentia, & voluntas sunt vna mens, & etiam propter magnam intimitatem quam habent ad essentiam animae. Et licet aliter pluribus aliis modis dicatur, ad hoc sufficit mihi istud ad praesens. Ad quintum dicendum quod non oportet quod si anima sit principium immediatum alicuius vel aliquarum potentiarum, quod similiter sit principium immediatum suarum operationum. Primo, quia illi qui ponunt animam esse principium originans suas potentias, dicunt quod hoc sit quodam ordine, ita quod non est principium immediatum nisi vnius. Si autem per se sola esset principium suarum operationum, esset principium plurium immediate, Secundo, quia non est inconueniens ab eodem procedere, multa dummodo recipiantur in diuersis organis sicut in proprio subiecto; si autem anima esset potentiae suae respectu suarum omnium operationum cognitiuarum, o. porteret quod ab eadem essentia essentialiter procederent multa recepta in eodem si ponatur potentia cognitiua esse principium actiuum respectu cognitionis. Tertio, quia sicut agens artificiale requirit instrumentum per quod agat propter limitationem suae virtutis quae in vno non potest simul habere illud quod est in ipso & in instrumento necessarium ad agendum, ita etiam nulla substantia creata potest esse sufficiens principium essendi & operandi. Ad sextum soluit ipse Philosophus, quia dicit ipse quod anima est quo primo sentimus & intelligimus; non autem quo immediate: Vel dato quod intelligeret de principio immediato, posset dici, quod sicut aliquando accipitur viuere pro esse viuetis, ita intelligere & sentire potest accipi quado que pro operatione, quandoque pro esse intelligentis & sentientis. Ad septimu dicendu quod anima eo ipso quod est immaterialis, est & naturae intel, lectualis, ex quo cotingit quod ipsa immaterialis existens ex hoc ipse habet potentiam smmaterialem per quam conueniat ei operatio immat erialis.
On this page