Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum generatio sit in divinis
Hic vritur quaestio satsi necessaria, conftat enm eg ineffabiliter verum est quod Deus Aater genntit Filium, &c.
Contra, vbi est vera paternitas & filiatio, ibi est vera generatio: Sed ista sunt in diuinis: Erge &c.
Respondeo, dicendum quod generatio est in diuinis: ad cuius euidentiam primo ossendentur & declarabuntur quaedanm suppositiones, postea ex dictis formabitur quaedam breuis ratio ad propositum. Prima ergo suppositio est quod generatio generaliter loquendo importat productionem qua producens communicat producto eandem naturam secundum speciem: & hoc praecipue & perfectissimehabet rationem generationis quando est in viuentibus: vnde sciendum quod quando ignis producit ignem & homo hominem & sic de aliis, dicitur ibi esse generatio. Sunt autem ibi duo consideranda scilicet quod producens communicat producto eandem naturam specie quam habet. Et quia agens creatum communicando tale esse non potest hoc facere nisi agendo prius in materiam carentem forma quam intendit producere, hinc est quod agens creatum non potest generare nisi transmutando subiectum de forma in formam, quia materia non potest esse sine aliqua forma substantiali: talis tamen productio non habet formaliter quod sit generatio ex hoc quod est mutatio, alioquin corruptio esset formaliter generatio, & breuiter omnis motus & mutatio esset generatio: sed illud quod est formaliter importatum in generatione est communicare esse, ita tamen quod sit ibi aliquid communicatum non productum de quo dicitur generatum generari, quia si per impossibile homo produceret alium hominem ex nihilo non esset proprie generatio: licet autem communicare esse de aliquo non producto, sed per productionem communicatum, dicatur generaliter generatio & ibi aequiuoce, & ibi vniuoce agentibus, sicut dicimus quod homo hominem generat & sol, tamen magis proprie dicitur generatio productio in qua est vniuoce quam in qua est agens aequiuocum: vnde magis proprie dicitur ignis generare ignem & homo hominem quam caelum hominem vel ignem: & hoc magis proprie dicitur in viuentibus: & hoc dicunt quidam quia in viuentibus genitum est de substantia generantis. Quod quidem si intelligant sic, sicut sonat, falsum est & a Philosopho improbatum, quia naturaliter fit foetus de menstruo foeminae quod non est pars substantiae maris vel foeminae: etiam semen quod ministrat vtrumque, vt idem Philosophus probat, non est aliqua pars substanniae generantis. Sed si hoc inueniatur didum ab aliquo authentico viro intelligendum est pro tanto, quia semen viri quod se habet in ratione agentis, nec eedit in naturam foetus & menstruum mulieris quod cedit in materiam foetus est residuum alimenti digesti quoderat in via transeundi in sub¬ stantiam parentum: & pro tanto dicitur ab aliquibus quod generatio foetus est de parte subst ntiae, quia est de tal quiod erat in via qiod conuerteretur, oportet etiam quod producatur modo naturae. Secunda suppositio est quod quando illud qiod formaliter importatur in termino, & a quo principaliter & formaliter accipitur ratio significata per terminum, inuenitur in aliquo, illi simpliciter & vete potest attribui ilse terminus, sicut illi in quo inuenitur certa & euidens cognitio attribuitur scire, quia hoc formalier importatur, per scire, siue cognitio ipsa di fferat re ab essentia cognoscentis, siue non: vnde & Deus dicitur proprie scire in quo actus sciendi est sua substantia, & creatura etiam dicitur proptie scire in quo scire differt re ab essentia scientis: Et hoc dico ideo quia talis identitas vel diuersitas non importatur formaliter in cire nsi contrahatur ad seire creatum vel diuinum. Tertia suppositio est quiod oportet indiuinis ponere productionem qua preducens com nunicat producto eandem natura numero & non tantum pecie; ita quod productum sit productum de al qua substantia non producta, licet sit per productionem communicata & modo naturae: & hoc magis patebit infra quando ostendetur quod distinctio personarum diuinarum est per rationes reales originis. Ex. his potest formari breuis ratio sic. Quia vbi est productio qua producens communicat producto eandem naturam secundum speciem, & multo plus vbi est communicatio eiusdem naturae secundum numerum & modo naturae, ibi vere & proprie est generatio: & haec maior patet per primam & secundam suopositionem. bed hoc inuenitur in diuinis, & hoc habetur ex tertia suppositione: Ergo &c.
Ad rationem dicitur communiter quod in diuinis inuenitur species sine genere, & ideo licet generatio sit indiuinis, non tamen est ibi mutatio cuius species est generatio. Hoc autem dictum si accipiatur sicut haec verba sonunt est omnino falsum & impossibile: impossibile est enim quod id quod est vere species alicuius generis possit attribui alicui, & non genus: alquid enim esse speciem qualitatis nihil aliud est quam ipsum esse quandam quialitatem. Quod autem aliquid sit quaedam qualitas & non sit qualitas est ponere contradictoria esse vera, & quod idem negetur de seipso. Et ideo dicendum quod generatio quae est in diuinis non est species mutationis. Vnde quando dicitur in maiori quod generatio est species mutationis, dicendum quod non est verumde omnigeneratione, nam ad rationem gene rationis sufficit communicatio eiusdem naturae sccundum speciem modo naturae quo dictum est. Et quia hoc est formale quod addit generatio in creaturis super mutationem communiter dictam, ideo dicitur quod species est indiuinis sine genere id est illud formale quod includitur in specie vltra genus inuenitur in diuinis, sed non prout includit illud genus. Vnde etiam generatio non dicitur vniuoce in diuinis & in creaturis, sed analogice.
On this page