Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima

QVAESTIO QVINTA Quinto quaeritur vtrum potentiae animae originentur ab ipsa anima

ET videtur quod non, quia impossibile est quod idem sit principium actiuum & passiuum & susceptiuum eius. Sed anima est susceptiua suarum potentiarum: Ergo &c.

Contra, subiectum est causa per se suarum passionum. Sed anima est subiectum suarum potentiarum: Ergo, &c.

Respondeo: de ista quaestione est magna controuersia, quia quidam dicunt quod idem subiecto impossibile est se habere actiue respectu eiusdem quantumcunque ponantur pluta ibi essentialiter differentia. Vnde secundum eos impossibile est quod aliquid per illud quod est subiectum, quod per illud sit causa actiua respectu eiusdem Vlterius dicunt quod illud quod est idem subiecto quantumcunque habeat plura essentialiter differentia, impossibile est quod per vnum illorum se habeat actiue & per aliud passiue respectu eiusdem. Licet autem multae rationes iadducantur ad probandum primum, potissima tamen & quasi fundamentum aliarum est ista, quia sic sequeretur quod idem secundum idem esset in actu & in potentia respectu eiusdem. Et si dicatur quod esse in actu virtuali & in potentia formali respectu eiusdem non est inconueniens. Tunc addunt quod idem faceret se in actu, ita quod diceretur quod lignum combureret se per potentiam per quam respicit combustionem, & sic de aliis. Ista etiam ratio potest sic fortificari, quia subiectum recipiens actum non solum est in potentia respectu formae vel actus secundum quam recipit, sed etiam respectu virtutis actiuae vel agentis a quo transmutatur. Videtur enim quod calefactibile est in potentia passiua ad recipiendum calorem a tali agente, & sic potentia receptiua passiue & formam & agens respicit. Ergo sicut ex hoc quod passiue respicit formam quam recipit, sequitur quod impossibile est quod sit forma quam recipit: ita ex hoc quod passiue respicit virtutem actiuam a qua effectiue ad actum reducitur, videtur impossibile quod sit virtus actiua quae se faciat effectiue esse in actu. Sequeretur etiam quod oppositi respectus possent fundari in eadem essentia simplici scilicet respectu mouentis & moti, quod videtur proprium solius essentiae diuinae propter suam infinitatem. Vlterus rationes istas extendunt isti ad secundum membrum, scilicet quod etiam idem subiecto in quo non sunt diuersae partes situ & subiecto distinctae non potest mouere vel reducere seipsum in actum quantumcunque sint in eo diuersa aliqua essentialiter, quia secundum eos forma non agit, sed totum aggregatum. Ergo totum secundum totum, est quod agit, & totum secundum totum, est quod patitur; & sic si idem subiecto esset agens & passum, quantumcunque ponerentur ibi plura essentialiter differentia, adhuc staret quod idem & secundum idem esset in actu & in potentia. Sequeretur etiam quod eidem & secundum idem inessent oppositi respectus. In his principaliter stat vigor rationum quae inducuntur ad partem istam.

Aliis autem videtur contrarium. Et isti diuiduntur in tres nartes. Quidam enim ponunt quod non solum eadem essentia potest esse causa effectiua alicuius actus & potentia receptiua eiusdem, imo dicunt quod etiam ipsamer potentia passiua pel quam aliquid est in potemnmtia ad hoc quod sit in actu, est principium actiuum faciens seipsum esse inactu nulla re noua eausata, nisi res vocetut modus. Huius positionis squam valde irrationabilem puto lmodum, motiuum, & declarationem dimitto vsque ad secundum libtum, quando agetur de rationibus seminalibus, quoniam vt patet, ibi habet locum.

Alii dicunt quod idem per essentiam non potest esse potentia passiua & actus acquisitus, sed hene ponunt quod idem per essentia potest esse principium effectiuum & susceptiuum respectu eiusdem, actus, & hoc dicunt praecipue de voluntate & de subiecto respectu suarum passionum. Ad ponendum hoc de voluntate mouentur, quia videtur eis quod aliter tolleretur libertas voluntatis, de quo traclare differo ad tractatum de liberio arbitrio. Ad ponendum autem hoc, de subiecto respectu passionum, mouentur ex dicto eommuni quo dicitur quod proprium subiectum est causa propriae passionis, de quo dicto statim aliquid dicetur.

Alii vero sunt qui ponunt quodidem subiecto, secundum tamen diuersa per essentiam potest se reducere in actum quo prius carebat. Sicut si pona. tur quod aliquis per intellectum agentem & speciem actiue & per intellectum possibilem passiue se reducat in actum intelligendi. Sed idem per es sentiam non videtur eis esse principium actiuum & passiuum respectu alicuius actus quo prius careret, & secundum quem de nouo passum reducatur in actum secundum quandam mutationem, vel quantumcunque: tamen dicunt quod quandoque principium originas per modum cuiusdam resultationis, sicut color resultat ex lumine, & principium susceptiuum potest esse idem per essentiam respectu actus de necessitate consequentis subiectum: ita quod non sit principium eius per modum tranimutationis & reducentis de nouo in actum, quia isto modo generans est principium proprietatum consequentium subiectum generatum. ded subiectum dicitur principium earum in quantum consequuntur de necessitate ad ipsum vt er eo ex quo resultant, & per quandam resultantiam originantur. Quod autem idem subiecto, secundum tamen diuersa per essentiam possit se reducere de potentia ad actum videtur. Primo, quia aliter homo factus in actu intelligendi aliquid, non posset se reducere in actum intelligendi alia consequentia, cuius contrarium experimentum docet. Et si dicatur quod in tali reductione non idem est subiecto mouens & motum, quia aliquis factus in actu intelligendi aliquid per intellectum & volunta. tem, mouet phantasma, a quo postea mouetur intellectus. Non videtur hoc valere, quia licet intellectus & phantasma non concurrant in idem subiectum quod est torum coniunctum, quia subiectum intellectus est sola anima, subiectum vero phantasiae est compositum ex anima & corpore; tamen concurrunt in idem subiecto quantum ad essentiam animae quae sola est subiectum intellectusi; ipsa vero cum alio est subiectum phantasiae: Nec distinguuntur intellectus & phantasia situ & subiecto, sicut volunt illi qui ponunt idem subiecto non mouere seipsum: sed nec oporter partem mouentem & par tem motam distingui. Vnde si poneretur vnus Angelus tantum factus a Deo, impossibile esset quod med iate vel immediate reduceret se de potentia in actum, si idem fubiecto non posset se reducere de potentia in actum, quia stante hvpothesi non esset date aliquid distinctum subiecto ab eo in quo posset agere vt ab eo postea moueretur, & sic nec mereri nec demereri posset, quod videtur inconueniens: item ipsi ponunt quod habens liberum arbitrium per voluntatem & intellectum potest se sistere, quod non videtur posse esse, nisi habens liberum arbitrium posset se reducere de porentia in actum.

Ad rationes autem aliorum faciliter respondent, & primo ad primam: nam non sequitur ex dicta ratione quod idem sit mouens & motum & in actu & in potentia, imo secundum diuersa, & quando dicunt quod imo, quia forma non agit sed compositum, non videtur valere Quia aliud est aliquid esse, quod agit vel patitur & esse ratione agendi vel patiendi, secundu qua aliquid agit vel patitur: licet ergo sit aggregatum quod agit vel patitur, non tamen aggregatum est id secundum quod agit vel patitur, sed hoc est aliquod principium actiuum vel passiuum quod est ratio agendi vel patiendi in aggregato; alioquin sequeretur quod etiam idem supposito, secundum quascunque partes diuersas non posset mouere seipsum, quia sicut forma non est quod agit proprie vel quod patitur, ita nec pars quaecunque quantitatiua vel organica est proprse quoo agit vel patitur. Si ergo sicut idem est quod agit & quod patitur esset idem & illud secundu quod agens agit & patiens patitur, sequeretur quod si idem supposito moueret se, quod moueret & mouerretur secundum idem: quod manifeste apparet esse falsum in animalibus. Ad aliud dicunt quod respectus. mouentis & moti non sunt oppositi, nec incompossibiles circaidem subiecto, & supposito sed sunt oppositi & incompossibiles circa eandem essentiam simplscem nullam realem distinctionem suppositorum vel aliorum realiter differentium habentem: vnde in Deo bene fundantur respectus producentis & producti in eadem essentia simplici propter infinitatem suan cum cuius vnitate stat distinctio realis plurium suppositorum, sed in nulla essentia creata hoc potest esse, & hoc ad praesens videtur istud probabilius. Quantum autem ad secundum quod subiectum habeat aliquam causalitatem effectiuam super suas proprias passiones videtur mihii esse difficilius: quia si ponatur quod subiectum sitcausa effectiua sui propril accidentis, sequitur quod idem sit ratio agendi effectiue & ratio patiendi, & quod idem & secundum idem agat & patiatur, & sit in potentia & in actu: & si dicatur quod non, quia ratio agendi dicta accidentia est forma, sed ratio patiendi materia: non valet. Primo quia materia non recipit accidens aliquod nisi mediante forma substantiali, & sic forma substantialis quae ponitur ratio agendi est prima ratio suscipiendi: vel dato quod hoc non concederetur de omnibus sicut de quantitate, hoc tamen conceditur de accidentibus propriis speciei quae consequuntur rem ex parte formae: vel saltem sequeretur quod in anima & substantiis separatis quae non habent substantiam compositam ex pluribus, esset idem per essentiam & principium actiuum & principium passiuum respectu eiusdem si subiectum est causa effectiua suorum propriorum & per se accidentium: hoc autem est inconueniens, ideo &c. Si autem ponatur quod subiectum nullam causalitatem habet effectiuamrespectu suorum propriorum & per se accidentium, sed tantum est passiuum & tantum receptiuum, cum illud quod tantum est susceptiuium non imponat necessitatem essendi ei respectu cuius est tale, sequitur quod propria passio non de necessitatesequeretur subiectum sicut nec alia accidentia quae respiciunt tantum in quo sunt vl receptiuum, nec sequuntur necessario ad illud quod sic est receptiuum tantum: Et si dicatur quod subiectum non imponit ei necessitatem essendi, sed generans quiesimul vtrumque producit. Non videtur hoc sufficere, quia si subiectum nullam necessitatem essendi imponit passioni, tunc quantum est de se non habet necessariam habitudinem ad propriam passionem & posset esse sine ea, & si non potest esse sine ea passione propter hoc quod generans semper generat vtrumque, his tamen per comparationem ad sublectum videtur esse per accidens. Item difficile videtur quomodo propriae qualitates dicantur agere vt instrumenta formarum substantialium si non sunt ab eis effectiue aliquo modo, vel si non recipiunt aliquam virtutem ab eis. Non potest autem dici quod qualitates tales recipiant a formis substantialibus virtutem aliquam differentem realiter ab eis: & ideo videtur quod si tales qualitates agunt vt instrumentum formarum substantialium, quod formae substantiales habeant aliquam causalitatem effectiuam super eas. Non potest autem dici quod dictae qualitates non agant vt instrumentum formarum substantialium cum agant ad productionem formarum substantialium, quod non possent facere nisi agerent vt instrumentum formarum substantialium, vnde videtur quod difficile sit sustinere quancunque partem: posset autem dici ad hoc quod sicut non solum illud per quod subiectum subest formae, sicut per quantitatem subest aliquid figurae, dicitur principium passiuum, vel passiue se habere ad formam, imo & id per quod disponitur tale principium passiuum ad recipiendum formam dicitur passiue se habere ad effectum sicut mollities cerae se habet ad figuram communem eius. licet mollities non sit illud in quo recipitur figura sicut in ratione suscipiendi: licet enim aliquo modo dispositiue sit ratio suscipiendi, non tamen est ratio susceptiua in qua sit susceptio figurae: Sic etiam oportet quod quodammodo dicatur quasi cffectiue principium originans illud post quod quodam ordine & quadam necessaria connexione producitur aliquid. Sicut si aliquod totum continuum moueatur ab aliquo, constat quod totus motus & quaelibet pars eiusdema motore extrinseco qui totum continuum mouet, & a solo illo est totus motus effectiue, sicut a communicante esse motus effectiue toti motui, vel mobili mediante motu; tamen quia cum quodam ordine naturae virtus motoris per prius attingit partem motus qui est in Purte mobilis sibi propinquiore, motus remnotioris partis secundum quandam connexionem & consequentiam naturalem dicetur originari a motu propinquioris partis, & maxime si propiriquior mobilis pars esset nata recipere immediate a motore plusquam aliae patres; sicut si figeretur clauus in aliquo ligno & aliquis non posset illud trahere nisi capiendo ipsum per clauum illum, licet ille lolus esfectiue communicaret toti mobilitotum motum, tamen large & secundum quandam reductionem ad genus causae efficientis motus aliarum partium post clauum diceretur originari vel etiam erumpere a motu claui vel alicuius alterius partis per quam posset capi. Ita etiam cum ex sub¬ iecto & propria passione fiat vnum per se secundo modo dicendi per se, licet non sit vnum per se priiuo modo dicendi per se, imo per oppositum ad primum modum dicendi per se: omne composilum ex pluribus accidentibus dicitum vnum per accidens omnis talis tale quod est dicto modo per se vnum vna pars, puta subiectum, proprie & stricte loquendo de causa efficiente, non est causa alterius partis, imo generans vel creans si a solo Deo sit, solum est causa efficiens pioprie vtriusque partis & totius. Potest tamen dici vna pars secundum quandam reductionem ad genus causae efficientis or iginari vel erumpere ab altera, in quantum virtus agentis non attingit partem posteriorem nisi mediante priore propter connexionem naturalem eorum: ita quod iste ordo non tantum attenditur secundum hoc quod subiectum requiritur vt susceptiuum passionis, & solum pro tanto dicatur agens causare passionem mediante subiecto, quia si etiam ab alio agente fieret tam subiectum quam passio, adhuc iste ordo remaneret, vel etiam si subiectum prius tempore fieret & sic non plus originaliter dependeret passio a subiecto quam quodcunque aliud accidens commune, quod non videtur rationabile: sed iste ordo sic est intelligendus quod generans nunquam natus est efficere passionem nec eam attingere effectiue nisi prius attigendo subiectum post quod secundum ordinem efficientia generantis exterioris attingit passionem, sicut dictum est de motu prioris partis mobilis respectu motus posterioris partis. Et quia sic originari non importat causalitatem effectiuam proprie dictam in originante respectu sicoriginati, ideonoe oportet quod ex hoc ponatur idem secundum idem esse virtutem effectiuam & principium susceptiuum eiusdem: non oportet etiam quod subiectum imponat necessitatem essendi passioni, sicut eausa proprie efficiens passionem. Sicut nec etiam motus primae partis mobilis sic imponit necessitatem motui secundae partis, sed necessariam habet connexionem cum passione, sicut habent partes motus diuersarum partium eiusdem mobilis, quia efficientia agentis extrinseci non est nata pertingere passionem nisi praesupposita attentione subiecti: nec potest at tingere subiectum nisi consequenter ordine naturae attingendo passionem, propter talem vnitatem quam per se sic habent & connexionem quam non habent alia accidentia: talis etiam connexio sufficit ad hoc quod vnum agat in virtute alterius. Est etiam cum hoc notandum quod dictae qualitates non solum agunt in virtute formarum substantialium suorum subiectorum, sed etiam in virtute formarum agentium vniuersalium omnia inferiora conseruantium cum suis qualitatibus. Iterum etiam aliqua forma disponitur ad agendum sic vel aliter ex dispositione cuiconiungitur, dato quod originem non trahat ab ea sicut a causa efficientes sicut patet quod aliter agit calor cum est in humido & cum est in sicco, licet siccitas vel humiditas non sint in aliquo causa effectiua caloris: sicetiam dato quod forma substantialis non haberet causalitatem effectiuam respectu suae qualitatis actiuae, tamen qualitas actiua ex coniunctione ad talem formam vel talem potest agere sic vel aliter vt possit dici instrumentum formae substantialis in agendo, vnde & calor in sicco magis desiccar quam in humido: hoc autem dico dubitatiue, & quasi dando materiam cogitandi. Ex dictis patet ad rationes.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5