Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum essentia sit terminus generationis

QVAESTIO SECINDA. Vtrum essentia sit terminus generationis?

Et arguitur quod non, quia idem non potest esse principium & terminus, nisi in motu ressexo. Sed generatio diuina non est motus refsexus. Ergo idem non est in ea principium & terminus; Sed principiu generationis diuinae est essentia cui virtute generat Pater. Ergo ipsa non est terminus.

Contra, generatio diuina est via in naturam. Ergo natura diuina est terminus eius.

Respondeo; ad hoc quod dicunt quidam quod in creaturis tripliciter potest accipi generatio, scilicet vt motus vel mutatio, & vt actio, & vt via in naturam. Et similiter tripliciter possunt accipi termini ipsius. Nam termini eius prout est motus sunt forma, & priuatio. Termini eius prout est actio, sunt generans & genitum. Sed termini prout est via in naturam sunt forma generantis & forma geniti. Applicando ergo ista ad diuina dicunt quod b in diuina generatione neuter terminorum primo modo dictorum inuenitur: & hoc probant duplici ratione. Primo quia illud quod conuenit generationivt est motus, nonconuenit generationi diuinae, cum non sit motus. Sed termini primo modo conueniunt generationi vt est motus vel mutatio. Ergo, &c. Secundo quia constat quod termin a quo primo modo dictus non couenit generationi diuinae, cum non sit ibi processus a non esse ad esse. Sed ablato termino d quo non manet terminus ad quem, quia correlatiue dicuntur: quia semper terminus ad quem coexigit terminum a quo. Ergo neuter dictorum terminorum est in generatione diuina. Termini autem secundo & tertio modo accepti sunt in generatione diuina, nam ibi sunt tere mini qui sunt forma generantis & forma geniti, Et isto vltimo modo dicitur essentia esse terminus generationis diuinae; non autem primo modo, quia tales termini non sunt ibi: nec secundo modo, quia lic et tales termini sint in generatione diuina scilicet generans & genitum, tamen essentiae non conuenit vt sit sic terminus, quia nec est generans nec genita. Sed tertio modo conuenit sibi quod terminus sit, quia ipsa est forma generans, & sic habet rationem vnius termini vt in Patre, & rationem alterius termini vt est in Filio.

Quidam autem improbants vt eis videtur) istud dictum: Et dicunt quod terminus ad quem primo modo dictus necessario estindiuinis, licet non sit terminus a quo: Et hoc probant sic, quia terminus ad quem primo modo dictus, est essentia vel natura acquisita siue habita per generationem. Sed necessafium est ponere in Dei Filio essentiam & naturam acquisitam siue habita per generationem. Ergo, &c. bed illud, nisi plus dicatur, parum valet, quia authores praemissae positionis dicerent faciliter, quia natura vel essentia vt est acquisita in genito potest esse dupliciter terminus ad quem, vno modo prout respondet sibi pro termino a quo ipsum non esse siue priuatio, & sic est termin generationis primo modo: nec est sic in diuina generatione terminus. Alio modo prout respodet sibi pro termino a quo forma generatis: & sic accipitur vt terminus. Ter. tio modo supra posito ipsa natura & essentia. Dicerent ergo quod non negant naturam diuinam & essentiam diuinam esse terminum generationis: sed negant quod accipiendo primo modo terminum, sit terminus generationis. Ratio aute in oppositum non probat nisi quodabsolute essentia diuina est terminus generationis. Vnde est ibi falla¬ cia consequentis. Hoc autem quod primi dicunt credo esse falsum. Primo quantum ad hoc quod loquendo in creaturis ponunt alios terminos generationis vt est motus & vt est via in naturam, quia comnstat quod via ibi accipitur metaphoricc. Nam sicut per viam ille qui vadit recedit ab vno loco & vadit ad alium: ita generatio in quantum est motus quidam quo receditur ab vno termino & tenditur ad alium terminum qui est natura, dicitur vta in naturam: subiectum autem generationis nunquam fuit sub forma generantis vt ab ea recedens tenderet ad formam geniti. Et ideo termini generationis vt est via in naturam sunt illi qui sunt termini eius vt est motus, scilicet forma & priuatio. Vnde posset breuius sic formari ratio. Quia generatio dicitur via in naturam in quantum subiectu generationis recedit per ipsam ab opposito naturae & tendit ad naturam habenda. Sedterminus oppositus naturae a quo sic recedit, non potest esse forma generantis. Ergo, &ci Secundo ex hoc apparet quod si ipsi ponunt essentiam esse terminu generationis prout est via in naturam, sequitur quod essentiae diuina est terminus generationis prout secundu imodum accipitur terminus generationis. Quod tamen ipsi negant. Saluam ergo reuerentiam Doctoru de hoc loquentium, licet proprie terminus ad quem in peneratione sit forma geniti & ipsum genitum: tamen terminus d quo non videtur mihi quod debeat ponissoquendosecundum rem genierans vel eius forma, sed tantum priuatio, vel opposita forma, vel copositum ex materia & opposita forma: ita quod si fiat ex aere ignis, terminus a quo est vel forma aeris vel aer compositus ex materia aeris & eius formam. Terminus autem ad quesproprie loquendo lest ignis generat vel eius forma. Vnde dicitur quod ex acre fit ignis, & non ex igne fit ignis: & a forma aeris mouetur materia ad formam ignis. Ratio autem huius est, quia proprie loquendo in generatione non potest accipi vt terminus a quo nisi illud a quo receditur, & terminus ad quem illud ad quod acceditur: nunc autemmobile vel subiectum generationis nunquam recedit nisi ab illo sub quo fuerit, & quod est oppositu & impossibile ei ad quod acceditur. Nunc autem ita est quod subiectum generationis nunquam fuit sub generante vel eius forma; nec distat ab eo in termino generationis, imo magis accedit ad ipsum per quandam assimilatione: ideo proprie loquendo terminus a quo nunquam est generans vel eius forma, sed secundum modum nostrum intelligendi & secundum imaginatione vulgi quam oportet sequi inlocutionibus, actio videtur esse media ab agente in passum, quia migratur subiectiue ab vno in aliud, & ideo etiam secunduto modum intelligendi solent poni termini generationis, generans & genitum.

Applicando ergo ista ad diuina, terminus a quo no inuenitur in generatione diuina nec quantu ad id quod est, nec quantum ad rationem qua terminus a quo: quia indiuinis non est priuatio formae communicatae per generationem, nec actu nec aptitudine, nec similiter est ibi opposita forma, formae communicatae per generationem. Terminus aute ad quem scilicet esse communicatu per generationem & genitum est ibi realiter quantu ad id quod est: sed quantum ad ratione eius quod est esse terminus ad que stricte & realiter loquendo, nec productu nec esse comucicatum habent ratione termini ad que; sed secundum modum nostru intelligendi, quia essentia, vel natura comunicata, vel etiam ipsum productum non habent stricte & proprie rationem termini ad quem, nisi quando productio est accessus ad talem naturam prius non abitam. Vnde etiam nec creatio habet proprie terminum ad quem. Sed quia omne illud quod significatur per modum fieri imaginamur vt quendam modum & quendam accessum ad aliquid non habitum: ideo secundum modum nostrum intelligendi & imaginandi dicitur ibi remanere ratio termini ad quem quantum ad id quod est, scilicer quantumm ad hor quod est esse naturam communicatam, remanet ibi terminus ad quem. Terminus autem a quo non secundum rem, sed prout secundum nostram imaginationem generans accipitur vt terminus a quo, inuenitur ibi terminus a quo.

Dicendum ergo quod essentia diuina est rerminua ad quem generationis modo quo expositum est prout forma communicatadicitur terminus: non autem prou: productum vel genitum dicitur terminus, quia ipsa conmunicatur, sed non generatur.

Sed contra hoc obiicitur dupliciter Primo quia eum termint generationis det spec em generationi, & essentia diuina nom possit dare specie generationi diuinae cum generatio diuina sit relatio; essentia autem non dat speciem relationi, videtur ergo quod essentia non sit terminus generationis. Secundo quia si essentia est terminus generationis, tunc essentia est quoddam acceptum. Sed hoc nonconuenit essentiae, cum hoc sit notionale & non commune: essentia autem sitcommunis. Ergo, &c.

Ad primum istorum dicunt quidam, quod dato quod e ssentia diuina non det speciem generationi diuinae secundum rem, cum generatio diuina sit relatio: tamen dat ei speciem secundum innotescentiam, quia species relationum innotescunt ex fundamento. Sed illud non videtur bene dictum, quia in creaturis ex quarum similitudine accedimus ad diuina, terminus motus vel generationis dat ei speciem secundum rem & non secundum innotescentiam tantum. Et ideo potest aliter dici quod essentia diuina dat speciem generationi quantum ad id quod pertinet ad diuinam generationem praeter relationes oppositas. Nam licet non sit ibi productio alicuius absoluti vel generatio alicuius absoluti, puta ipsius diuinitatis: est tamen ibi communicatio absoluti, nam vere dicitur quod diuinitas communicatur. Dato ergo quod relatio geniti vel ipsum generari in quantum importat tantum relationem geniti non specificetur formaliter per essenuam absolutam: communicatio tamen prout respicit essentiam specificatur per essentiam, ita quod communicatio diuinitatis habet speciem a diuinitate, eo modo quo species potest esse in diuinis. Et si dicatur et od communicatio plurificatur quasi per speciem, scilicet generatio & spiratio, cum tamen essentia non plurificetur: Non valet, nam generatio & spiratioscilicet generare & generari, spirare & spirari magis respiciunt ipsas relationes: & ideo illa nonita formaliter specificantur per essentiam, nec essentiae conuensunt. Sed communicari, & essentiae conuenit, & minus: respicit ipsas relationes. Et ideo in quantum essentiae conuenit, & prout essentiam respicit, habet speciem ab essentia. Sed prout importat ipsas relationes, siue prout dat eis intelligi, plurificatur quasi specifice, secundum scilicet generare & generari, spirare & spirari, quae essentiae nullo modo conueniunt. Vnde suo modo sicut generatio specificatur per formam communicatam, quia conuenit ei aliquo modo generato composito generari: ista etiam communicatio essentiae potest attribui in diuinis & specificaturper essentiam formaliter. Ad secundum dicendum quod quantum ad prasens pertinet, in diuinis est triplex modus notionalium. Quadam enim sunt quaedicunt habitudinem producentis an productum & important distinctionem realem inter habentia talem habitudinem: sicut est producere & produci, & nihil istorum conuenit essenuiae, quia a nullo quod sit in diuinis notest realiter distingui. Alia sunt quae dicunt habitudinem perso. nae ad essentiam: & talia non important distinctionem realem inter ea quae talem habitudinem habent uimportant tamen distinctionem realem illius cui tale notionale attribuitur ad aliquid existens in diuinis, sicut est dare & accipere: non enim oportet dantem realiter distingui a dato, nec accipsentem ab accepto, & ponuntur exempla quae dimitto. Tamen oporter dantem distingui ab accipiente & e conuerso: & talia adhuc non conueniunt essentiae, quia nec dat nec aceipit, dations quae sit inter personas diuinas. Quod ideo dico quia bene essentia dat se nobis, sed non potest dioi quod det se filio, quia oporteret quod distingueretur ab eo. Alia sunt notionalia quae dicunt habitu, dinem essentiae ad personas, vt dari & accipi & comnmunicaris & talia non important distinctionem realem inter illud cui attribultur & aliquid exiltes in diuinis, vt est dari, accspi & communicari. Datum enim non oporter distingui realiter a dante nec ab accipiente ab aliquo alio indiuinis existente: & talia bene conmpetunt essentiae, quia non important di. stinctionem realem eius ad aliquid existens in diuinis inec tamen conueniunt omnibus personis, licet conueniant essentiae absolute, sed prout sunt in aliqua determinata persona: sicut accipi non conuenit essentiae prout est in Patre, sed prout in persona producta. Ad alia autem duo inducta ab aliis responsio faciliter patet. Nam procedunt ac si essentia poneretur terminus ad quem quantum ad ratione eius quod est esse proprie & secundum rem termini ad quem. Nunc autem dictum est quod in diuinis manet terminus ad quem realiter quantum ad id quod est, scilicet essentia communicata: non tamen prporie & stricte & realiter loquedo manet qt antum ad rationem eius quod est esse terminus ad quem, quia ibi non est accessus proprie & realiter ad non habitum. Ratio autem aliorum probantium essentiam esse terminum ad quem, quia est natura communicata siue esse communicatum vel habitum per generationem, non probat quod realiter & proprie loquendo essentia habeat rationem termini ad quem, quia habitum per generationem vel aliam communicationem non habet realiter & proprie loquendo rationem termini ad quem nisi cum quodam accessu ad prius non habitum. Quod in diuinis secnndum rem locum non habet. Bene tamen probat quod terminus generationis manet ibi quantum ad illud quod est, quia est ibi esse communicatum.

Ad rationem principalem factam dicunt quidam quod generatio diuina fit modo refsero, qua Pater generat intelligendo se: Sed haec troupha est, quia licet actus essentiales refsectantur, actur tamen notionales important tantum transitum realem, sicut generare & sperare non rellectuntur. Et ideo aliter dicendum quod illud habet reritatem, scilicet quod quando idem est principium & terminus motus, quod est motus refserus: loquendo de primo termino a quo incipit motus qui est priuatio vel forma opposita. Non autem oportet hoc concedere accipiendo principium effectiuum; imo omnis motus vel magis generatia vniuooa terminatur ad terminum eundem specie eum tali principio. Quod autem idem numero sit principium actiuum & forma communicata producto, estsingulare in diuinis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2