Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo
REspondeo dicendum quod filius non debet dici ex nihilo. Cuius ratio est, quia illi proprie conuenit esse de nihilo vel produci de nihilo, in quo non est aliquid quod non sit productum, sic quod actu fuerit quandoque nihil quod ipsum fuit, vel terminatum fuit quandoque esse nihil vel omnino non ens, Sed hoc non conuenit Filio: quia eius substantia non est producta nec nata quandoque fuisse nihil. Vnde quandoque esse ex nihilo importat nihil habere nec absolutum nec relatum, non productum & non dependens ab alio substantialiter diuerso: propter quod Filio Dei proprie non conuenit esse vel produci de nul, lo, nec tamen sequitur quod sit proprie de aliquosicut de materia, sed est de aliquo sicut de principio substantiali. Vnde dicitur esse de substantia Patris, non iolum quia est de Patre qui est substantia, quia tunc ly de importaret tantum habitudinem principii actiui quod est ipsum suppositum agens. Sed lv de importat habitudinem prinpii consustaniialis, nam substantia Patris prout est Patris est etiam principium Filii: Et ideo ly de importat habitudinem principii quod est consubstantiale & increatum Filio.
On this page