Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum filius procedat per modum artis

QVAESTIO SECVNDA. Vtrum filius procedat per modum artis

REspondeo: licet ipsa cognitio agendorum siue faciendorum posset dici ars, & sic ars esset essentiale in diuinis sicut cognitio, tamen magis stricte loquendo nominando non habitum nec cognitionem agendorum, sed conceptionem vel verbum in quo relucent sicut in conceptu artificis ipsa factibilia: sic ars conuenit soli filio sicut & verbum. Ergo hoc supposito ad questionem. dicendum quod N artis, potest accipi in habitudine principii eius quod procedit, vt sit sensus quaerere vtrum filius procedat sicut illud cuius principium effectiuum est ars. Et tunc dicendum quod non, quia tunc filius esset factibilis: & non esset ais, sed esfectus artis, quae sunt vt de se pater, falsa & impossibilia. Potest etiam construi ly artis, non in habitudine principii, sed in habitudine procedentis; vt sit sensus quaestionis, vtrum scilicet filius procedat vt ars. Et tunc dicendum quod sic, quia ipse est ars Patris sicut & verbum Patris, vt patet ex dictis. Vtrum autem Pater genuerit filium voluntate vel natura, & vtrum alia persona producatur in diuinis voluntate, tractabitur intra quando agetur de procelsione Spiritus sancti.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2