Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum pater genuerit filium de necessitate

Praeterea quaeri solet vtrum Fater genuetit Filium voluntate, an necessitate: de hoc Crosius ad Augusti: &c.

Distinctio sexta. QVESTIO PRIMA. Vtrum Pater genuerit Filium de necessitate:

DIcunt quidam quod quaestio potest quaerere vtrum Pater genuerit Filium necessitare; vel utrum de necessitate. Si ergo quaeratur vtrum Pater genuerit Filium de necessitate, sensus est, vtrum genuerit eum necessario. Nam praepositio cum suo eausali aequipollet aduerbio. Et quaerendo in isto sensu distinguunt, quia si Nv necessario determinet verbum, genuerit, in habitudine ad filium, est vera: & est sensus, Pater necessario genuit filium, id est, necessarium fuit filio generari a Patre, quia aliter non esset nisi fuisset genitus a Patre. Si autem determinet lv genuit in habitudine ad Patrem sicut dicunt, est falsa: & est sensus, Pater genuit necessitate, id est, ab ali quo necessitatus. Ista posi, tio peccat in tribus. Primo quia non videtur quod generare de necessitate plus importet quam generate necessario, quia quid quid fit necessitate fit necessario. Et quidquid sit de distinctione in se, haec intentio quaestionis est vtrum Pater genueriti filium necessatio. Secundo deficit in expositione quam facit quando dicit quod Pater genuit neces satio, secundum quod ly necessario determinat li genuerit in habitudine ad filium sub hoc sensu quia scilicet necessarium fuit filio generari a Patre: sed ex suppositione scilicet si debuit esse. Secundum quem modum etiam necessarium est creatu¬ ram ereari, quia non potest esse nisi creetum. Nune autem filium generari est absolute necessarium & sine aliqua suppositione. Ita non solum est vera ista conditionalis quod si Filius debeat esse, necesse est ipsum generari sed etiam absolute necesse est ipsum & esse & generari. Tertio deficit quando dicit quod si Ny necessario determinet ly genuit in habitudine ad Patrem, quod sit falsa. Quia quaero vtium absolute sit necessarium Patrem generare aut non: Si non est: absolute necessarium Patrem generare: Ergo non necessario genuit. Sed non nece sse & possibile aequipollent: Ergo possibile est Patrem non generare Filium, & per consequens contingenter generat, quod est absurdum. Si autem absolute sit necessarium habeo propositum, quia Pater necessario genuit, secundum quod ly necessario determinat ly genuit in habitudine ad Patrem. Quod autem dicitur quod idem esset ac si diceretur quod necessitatus generaret: dicendum quod falsum est. Nam necessario agere vel esse vel aliquid tale, non est ide quod esse necessitatus ad agendum: sed idem quod habere habitudinem necessariam ad actum illum. Quod quidem potest esse, & per hoc quod necessitatur ab alia causa, & per hoc quod hanc necessitatem habet a seipso, non ab aliqua causa necessitatus Et ideo sicut alii dicunt Dicendum quod licet in Deo non habeat locum necessitas Coactionis cum sit prima causa, nec necessitas ex suppositione finis cum sit vltimus finis, nec habeat alium finem propter quem fit; nec etiam quaecunque necessitas absoluta cuius sit dare aliam causam: est tamen ibi necessitas absolnta immutabilitatis cuius nulla est alia causa secundum quam Deus non potest esse aliter quam sit quia scilicet non potest non esse Deus & non esse tuinus & vnus & non generare, & sic de aliis quae naturaliter conueniunt Deo. Et tali necessitate Pater genuit Filium. Contra tamen Arrianos inueniuntur aliqui sancti dixisse quod non generatur filius necessitate non vt tollerent talem necessitatem immutabilitatis, sed necessitatem coactionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1