Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum esse sit proprium deo
CIrca istam distinctionem quaeritur detribus scilicet de esse Dei: de eius simplicitate: & de eius vnitate: de aeternitate autem infra quaeretur: primo ergo quaeritur vtrum esse sit proprium Deo.
Respondeo:circa istam quaestionem tria sunt facienda: primum est ostendere quid importat hoc nomen esse; secundum est ostendere quomodo conueniat Deo quod sit esse per essentiam; tertio, soluitur ad quaestionem.
Quantum ergo ad primum dicunt quidam quod esse est actus entis secundum quod ens: ita quod esse dicit ipsum actum: essentia autem dicit subiectum huius actus: ens autem dicit compositum ga vtroque & hoc concretiue: sed entitas dicit ip¬ sum compositum abstracte, sicut humanitas dicit ipsum compositum abstracte quod dicir hoc nomen homo concrete.
Hoc autem non videtur verum siue esse disferat ab essentia siue non: saltem quantum ad istud vltimum. Nam existentia & entitas videntur idem & dicere per modum nominis abstracti quod dicit esse & existere per modum verbi: sed secundum istos esse & existere non dicit ipsum aggregatum; ergo nec entitas.
Et ideo, dicendum aliter quod si esse differat ab essentia tunc esse dicit actum essentiae & essentia dicit eius subiectum in abstracto: ens vero dicit & ipsam essentiam & ipsum esse in concreto. Nam ponentes secundum esse differre ab essentia: Et ens est nomen & accipitur ab esse essentiae; quod est idem cum essentia: & ens est parricipium & accipitur ab actu existendi: ita quod sicut album significat formaliter albedinem & ex modo significandi importat subiectum: Ita ens participium importat formaliter actum existendi, & ex modo significandi importat subiectumeius: secundum autem eos qui ponunt quod esse non dicit rem diuersam ab essentia, ita quod sit quidam actus superadditus esse, idem est quod habete essentiam ita quod modo significandi verbali vltra essentiam importat habitudinem alicuius habentis, essentia vero dicit illud quod ens est: Ens vero dicin habens essentiam: siuc habeat hanc essentiam vt totum habet partem, siue eam habeat vt subiectu habet formam inhaerentem vt totum. sicut homo dicitur animatus & habens animam vt parter lut sed vt aliquid diuersum ab eo quantum ad essentiam: sed tamem sibi coniunctum per inhaerentiam: & hoc sufficiat ad praesens quantum ad istum articulum: quia locutus sum diffuse de hoc alibi.
Quantum ad secundum articulum sciendum quod omnes ponunt solum Deum csse suum esse, per essentiam: ad cuius euidentiam sciendum quod siue ponatur in creatura esse & essentiam redifferre: siue non: in Deo tamen hoc esse rion potest propter suam primitatem in causando, quia tunc eius esse haberet causam subiectiuam & per consequens effectiuam, quia ex diuersis re non potest fieri vnum nisi per aliquam causam esfectiuam: & propter suam summam simplicitatem de qua post agetur quae nullam compositionem realem patitur vt infra patebit.
Secundum autem eos qui ponunt quod in creatura differt re esse ab essentia, dicitur Deus esse suum esse per essentiam: quia suum esse est suae essentia quod non conuenit aliis a Deo secundum alios. Secundum autem eos qui ponunt quod esse & essentia non differunt nisi penes modum significandi secundum modum verbi & modum nominis etiam soli Deo aliquo modo conuenit quod sit suum esse per essentiam.
Ad cuius euidentiam sciendum quod sicut supradictum est: esse ex modo significandi verbali timportat habitudinem alicuius habentis essentiam: vnde idem est quod habere essentiam accipiendo terminum formaliter & quantum ad significatum ad modum significandi, & sic dicitur esse existentiae: accipiendo vero actum essendi prout transit in vim nominis secundum quod dicimus quod esse est quidam actus: tunc non stat pro ipso habere formaliter, sed pro actu habito & dicitur esse essentiae. Cum ergo in omni creatura sint plures essentiae accipiendo per oreaturam substantias particulares quibus in sunt aliquae proprie¬ tates diuersae a suis essentiis, quarum essentiarum vna habet aliam nec est illa quam habet: ideo in ereaturis substantia etiam in concreto accepta, non est suum esse essentiae: Quia non est sua essentia: nec etiam est idem esse existentiae & essentiae totaliter propter implicatum modum signifieandi verbalem, quia in ereaturis non idem est habere essentiam, & esse essentiam illam: sicut non est idem habere albedinem & esse albedinem. Deus autem per oppositum est vtroque modo idem cum suo e sse: quia ipse est sua essentia: & suum esse essentiae: in ipso etiam estidem esse essentiam & habere ilsam: vnde in Deo idem est esse diuinitatem & habere diuinitatem, & hoc sufficiat de secundo.
Quantum autem ad tertium, dicunt quidam quod soli Deo counenit esse simpliciter, quod sic probant, quia quandocunque aliquid dicitur de duobus, de vno per prius: & de alio ner posterius sicut est in analogicis; quando accipitur per se, stat pro eo de quo dicitur prius, vt patet de ente respectu substantiae & aceidentis. Sed esse dicitur analogice de Deo & creatura ita quod per prius dicitur de Deo, per posterius de creatura, & ideo esse simpliciter acceptum soli Deo conuenit.
ltem ad idem fortificando quod dictum est, quando aliquid dicitur de duobus in quorum vno inuenitur diminute; in alio autem perfecte & simpliciter; per se acceptum stat tantum pro illo in quo complete & simpliciter inuenitur: sed esse creaturae respectu esse diuini se habet sicut pars respectu totius, cum esse diuinum comprehendat omnem perfectionem essendi, non sic esse creaturae: & sicut impurum respectu puri, ergo, &c.
Sed hoc non videtur bene dictum, primno, quio eodem modo quaecunquede Deo dicuntur & creatura simpliciter & per se accepta, soli Deo conuenirent: quia non folum de esse sed etiam de omni eeo quod de Deo & creatura dicitur verum est, quod conuenit vtrique analogice & per prius conuenit Deo quantum ad rem significatam, quam creaturae: & diminute conuenit creaturae respectu Dei. Hoc autem videtur inconueniens, videlicet quod cognoscere, viuere, & intelligere, & haec omnia per se accepta sine determinatione contrahente soli Deo conueniant, quia tunc istae omnes popositiones, homo viuit, homo intelsigit, & similia de virtute sermonis essent falsae, nisi adderetur aliqua determinatio contrahens ad viuere & intelligere; & sic dealiis.
aecundo, videtur hoc inconueniens: quia semper proptium infert illud cuius est proprium, sicut risibile semper infert hominem: vnde sequitur, hoc est risibile, ergo est homo. Si ergo esse ubsolute acceptum est proprium Deo, semper inferret Deum: & sic sequitur hoc est vere & proprie ens: ergo est Deus: quod est inconueuiens. Nam absque aliqua determinatione adiecta cuilibet supposito conuenit esse: cum secundum istos esse sit proprietas suppositi generaliter dicti, quia in hoc vt dicunt differt a natura est; quia natura est quo aliquid est: suppositum autem proprie est quod est. Si autem inueniatur in aliquo dicto autentico quod esse simpliciter soli Deo conuenit. Distinguendum est de simpliciter: quia vno modo accipitur pro vniuersaliter: & est sensus quod soli Deo conuenit esse simpliciter. Primum habere vniuer saliter omnem perfectionem essendi: alio modo simpliciter idem est quod absolute & sine determinatione adiuncta: & sic esse simpliciter Primo modo conuenit soli Dec. Secundo modo non: quia multa sunt quibus conuenit vere esse nulla additione facta.
Ad primum ergo in contrarium dicendum quod ad hoc quod aliquis terminus communis per se acceptus stet pro altero sub se contento, non susficit quod res significata per terminum per prius & per. fectiori modo in vno quam in alio inueniatur, fiut accipiatur prius causalitate siue: aliter eorpus per se acceptum staret tantum pro corpore coelesti quod est causa aliorum; siue accipiatur prius tempore Alioquin dies per se acceptus staret proprimo die siue etiam sit prius dignitate, alioquin animal per se acceptum tantum staret pro homine: sed oportet quod illi cui per posterius conuenit non conueniat nisi improprie, vel secundum aliquam similitudinem; vel tecundum quandam habitudinem ad primum ita quod ter minus formaliter & proptie, ipsum primum significet, sicut ens non dicitur proprie de accidente: vnde accidens non est proprie quod est, vel ensi sed est quo ens est tale, vel tale: & similiter herba non est proptie sana: sed sanefactiua. Sanum enim proptie est tantum illud quod habet sanitatem formaliter inhaetentem. Sic autem non est in proposito: quia esse non est impositum ad significandum proprie solum esse diuinum, imo est impositum ad signicandum vel actum cuiscunque essentiae, secundum illos qui ronut quod differat ab essentia: vel ad significandum habere essentiam absolute secundum illos qui ponunt quod non dicit rem additam ad ellentiam: & ideo non est soli Deo proprium quando accipitur absolute & absquedeterminatione.
Ad secundum dicendum, quod aliud est aliquid diminute participare rationem termini, & asiud est ipsum habere diminutam entitatem sighiificatam per terminum respectu alterius. Sicut vermis habet diminutam entitatem in animalitate respectu hominis: sed non habet diminute rationem huius termini animalis: quia animal non est impositum ad significandum nobilissimum animal: sed generaliter hoc quod habet animam sensitiuam: & ideo quidquid habet animam sensitiuam simpliciter est anima, licet vnum animal sit perfectius alio: Sed animal putum diminute participat rationem huius termini animal, quia animal non fuit impositum ad significandum picturam quancunque: sed propter quandam similitudinem transsatum est ad hoc: sic autem non est in proposito quia esse non fuit impositum ad signincandum perfectiffimum esse, sed ad significandum generaliter habere essentiam, vel actum essendi, & ideo cuicunque hoc conuenit proprie & simpliciter potest dici esse: Et sic creatura potest dici simpliciter esse: dicendum est ergo quod licet creatura sit ens diminutum respectu Dei, non tamen diminute participat rationem huius termini ens siue rationem ad quam significandam principaliter fuit iste terminus ens impositum.
Ad quaestionem ergo aliter est dicendum: videlicet quod differt quaererevtrum este proprie competar Deo, & differt quarere vtrum esse sit proprium Dei. Quod si quaeratur vtrum esse proprie competat Deo, fiue conuenire propriae accipitur pro conuenire non metaphorice vel diminute quantum ad rationem termini: siue accipiatur pro eo quod est habere purum esse sine aliqua potentialitatis admixtione: constat quod sic: quia esse conuenis Deo non metaphoricevt magis infra patebit, quontam quaeretur vtru aliquid de Deo propne dlea¬ tur: & constat etiam quod in eo nulla est compositio quae possit facere smpuritatem in eius esse: si autem quaetatur vtrum esse absolute dictum soli Deo conueniat: ita quod sit sib proprium dicendum quod non, quia aliis conuenit, nisi addatur aliqua determ inatio ratione cuius denotetur stare pro esse diuino: sicut hoc quod dico esse purum vel esse vniuersaliter perfectum: sic enimi esse non solum conuenit Deo proprie: i mo etiam est ei proprium per dicta, patet ad rationes. lusta hoc solet quaeri.
Vtrum Deus sit esse omnium: & quia constat quod est esse causale omnium non autem esse formale inhaerens omnibus ideo praetermiito.
Solet etiam quaeri vtrum inter omnia nominat diuina esse ens sit primum & tenetur communiter quod sic: Primo, quia primum, quod cadit in conceptione illectus est ens: & ideo nullum nomen potest conuenire per prius re vel ratione Deo vel cuicunque alii quam ens.
Secundo, quia quantum ad Deum specialiter) dicitur quod esse eius principale nomen sit: quia esse subsistens scilicet illud cui conuenit quod sit suum esse, importat ex ratione sua omnem plenitudinem essendi. Alia autem, non sit important ex ratione sua hoc: licet ex re significata hoc ei conueniat. Et ideo esse tale dicitur potissimum Dei. Vnde autem habeant quod esse purum sub. sistens importat omnem plenitudinem essendi: potest accipi ex aliis que alibidizi: ideo haec pertranseo.
On this page