Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex
QVAESTIO SECVNDA. Postea queritur de simplicitate ex immatabilitate Des; & quaeritur, Vtrum soli Deo conueniat esse omnine simpliciter.
ET arguitur quod non, quia aliquid ei de noDuo conuenit & per consequens ei aliquid de nouo aduenit ratione cuius est quid compositum, preterea creature immateriales dicuntur simplices non ergo solus Deus.
Respondeo dicendum quod Deus est per omnia simplex carenis omni reali compositione. Quia compositum aliquid dicitur dupliciter, vno modo quia ex partibus compositum siue constitutum sicut corpus, vel animal vel aliquid tale.
Alio modo dicitur aliquid compositum non ex aliquibus, sed cum aliquo: neutro modo condsenit Deo esse compositum: & hoc potest ostendi ex sua primitate in essendo: & ex sua primitate in causando, & ex puritate suae actualitatis. Ex primo, quia si Deus diceret aliquod compositum realiter ex quibuscunquos partibus, cum partes aliquo modo sint priores toto: non esset primum, nec etiam perfectissimum: quia dependere a partibus est imperfectionis. Non potest etiam dici quod dicat quid compositum cum alio sicut forma substantialis est composita cum materia, vel e conuerso: cum ista duo dependeant ex inuicem: nihil autem dependens ab alio potest esse principium: quia inquantum dependet ab alio est posterius eo: quia aliquo modo materia est prior forma & e conuerso inquantum ex se dependeret: & ideo nulla pais compositi haberitis necessario dependentiam in partibus potest esse principium simpliciter, licet po ssit esse primnum in genere puta in genere causae materialis vel formalis. Quod sit etiam substantia coniuncta accidenti repugnat suae primitati, quia compositum ex substantia & accidente est aliquid nobilius quam alterum, siue altera pars accipiatur pro substantia siue pro accidente, quia substuntia habens aliquid diuersum a se sibi formaliter inhaerens est limitatae perfectionis: hoc autem repugnat principio; quia ei competit omnimoda perfectio: & ideo omnino primum non potest esse substantia coniuncta accidenti. Secundo idem apparet ex primitate suae causalitatis, quia nullum compositum potest esse prima causa cum opporteat omne compositum reduci in aliquam causam quae sit causa eius, vel quantum ad vtramque causam vel quantum ad alteram vel saltem quantum ad vnionem earum: nihilautem est causa sui ipsius, & ideo oportet omne compositum habere aliquam causam priorem ante se. Non potest etiam dici quod Deus sit substautia quaedam simplex in se non habens partes, sed composita cum aliquo accidente; sicut si ponam substantiam angeli simplicem, compositam tamen cum aliquo accidente: quia si vera est positio eorum, qui ponunt quod impossibile est quod idem & secundum idem per essentiam moucat & moueatur vel agat & patiatur: si ponatur Deus coniungi alicui accidenti: Deus non poterit esse causa efficiens illius accidentis & sic non erit prima causa omnium. Item quidquid sit in aliis hoc non potest in principio: quia Philosophi probant quod principium agens est agens per voluntatem: effectus autem agentis per voluntatem praessupponit eius velle & intelligere: impossibile est autem aliquid posterius intelligere & velle, & ab eis realiter differens inesse substantiae immateriali cuieunque: & i deo impossibile est Deo aliquod accidens inesse. Si autem aliquis dicat Deum esse substantiam cui aliquod accidens inest & illud accidens non habere causam, istud est absurdum, quia omne accidens saltem habet causam subiectiuam in qua recipitur: cuicunque autem conuenit habere causam subiectiuam, multo plus ei conuenit habere aliquam causam efficientem, lterum autem sequeretur quod Deus non esset prima causa omnium, quod est inconueniens: quia non esset causa illius quod ponitur aliud per essentiam ab eo quod Deum non esse causam omnium sit inconueniens ostendetur in principio secundi. Tertio hoc idem apparet ex eius summa actualitate: quia cuicunque inest aliquid differens ab eo re est aliquid potentiale: hoc repugnat summe & purae actualitati: idoo, &c. Ex his etiam patet Deum omnino esse immutabile sic quia nec est subiectum mutationis nec potest esse illud secundum quod fit mutatio, quia quidquid aliquo istorum modorum mutatur vel est subiectum alicuius inhaerentis vel est actus siue forma inhaerens alteri, sed ex dictis patet quod neutrum istorum potest Deo conuenire, ergo, &c. Nec potest etiam mutari per vertibilitatem in nihil, vel per fieri ex nihilo: quia omne quod sic est mutabile, habet causam ante se a qua non lolum in fieri: sed etiam in esse dependet, cuius infsuentia substracta tale ens cederet in nihil; sed hoc repugnat primae causae, &c. omnis autem creatura aliquo praedictorum modorum est mutabilis, quia omnis substantia, quantumcunque completa est mutabilis, vel secundum formas accidentales sicut maniteste apparet in istis inferioribus: vel secundum locum, sicut apparet de corporibus caelestibus, vel secundum cognitionem & electionem, siue ponantur ista esse quaedam formae, svel aliquid aliud. Materiaautem prima in istis murationibus est subiectum mutationis: etiam secundum substantiam in istis inferioribus, non est aliqua forma secundum quam non sit mutatio: vel per se, sicut est inillis in quibus per se est motus: vel ex consequenti, sicut in illis quae incipiunt vel desinunt esse ad generationem & corruptionem factam in aliis: formae autem incorruptibilium sicut forma coeli & accidentia inseparabilia etsi non fiat motus vel mutatio secundum eas, sunt tamen pars subiecti quod mouetur vel saltem quod coniungitur motui in eodem subiecto: generaliter autem de omni creatura verum est, quod est mutabilis secundum vertibilitatem in nihil, quia omnis creatura dependet ab aliqua causa alia a se & in esse & in fieri quantum ad totum quod in ea est, cuius causae sublata infsuentia creatura cederet in nihil.
Ad primum in oppositum principalis quaestio. nis dicendum quod aliquid dicitur de Deo de nouo non per mutationem factam in Deo nec per aliquid ei per inhaerentiam acquisitum: sed per mutationem factam in alio: dico autem per inhaerentiam, quia Deus non potest habere aliquid de nouo inhaerens, sed potest habere aliquid de nouo sicut causa habet effectum.
Ad secundum dicendum quod licet possit inueniri aliqua creatura quae non sit composita ex aliquibus sicut sunt formae aliquae, saltem illae quae non sunt quantae nec per se nec per accidens, quia tales non sunt compositae ex partibus quantitatiuis: nec etiam ex materia & forma, quia hoc est cummune omni formae non componi ex materia & forma: nulla tamen creatura est quae non sit composita ex aliquibus, vel composita cum aliquo, siue sit creatura immaterialis, siue alia: omnis autem creatura quantumcunque per se accepta deficita simplicitate diuina, non solum propter diuersa ex quibus vel cum quibus compofiitur, sed etiam propter suam potentialitatem: ita quod ista minor simplicitas non est propter minorem pluralitatem realem, sed propter minus perfectam entitatem, quae quidem entitas est fundamentum vnitatis & simplicitaris.
On this page