Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum deus sit in genere
REspondeo, videtur mihi quod ratio potissima ad probandum Deum non esse in genere est illimitatio sua ad genus vel differentiam, & sua vniuersalis perfectio, quia esse in genere sicut species, vel esse differentia importat limitari ad illud genus: ita quod perfectio reperta in alio genere ei non conueniat sine additione alterius ab illo per quod dicitur esse in illo genere: & ideo illud per quod Deus subsistit, quod videtur pertinere ad genus subsfan¬ tiae & intelligit, & scit, & iustus est, quod videtur pertinere ad genus qualitatis: ad nullum genus determinatur sicut species vel differentia, nec potest Deus esse in determinato genere sicut principium alicuius generis determinati tamen: cum omnium sit principium extrinsecum. se. efficiens & formalis, exemplaris & finalis; ista habent aliqua dubia quae praetermitto ad nunc: sciendum tamen quod duo praedicamenra se. substantia & relatio dicuntur manere in diuinis & aliqua alia dicuntur cirea hoc quae forte infra tangentur: Vtrum autem anima sit composita ex materia dt forma ad secundum li. brum dimitto.
On this page