Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum pater sit alius a filio
CIrca distinctionem nonam quaeruntur duo, Primum, est vtrum Pater sit alius a Filios secundum est, de aeternitate amborum.
Ad primum sic: & arguitur quod non, quia alius est relatiuum diuersitatis in subltantia, o ed Td ter non est diuersus a Filio in fubstantia: ErgO, &c.
Item alius & aliud idem significant: sed Pater non est aliud a Filio: Ergo nec alius. Respondeo, quantum ad rem pertinet, ista quaestio dubium non habet, quia constat Patrem esse personaliter distinctum astilio & esse idem cum eo quantum ad essentiam, & ideo omnes ista locutiones quae important Patrem esse distinctum a Filio in esse personali, sunt verae: sed quae important distinctionem in essentiae, sunt falsae.
Sciendum ergo quod illud relatiuum alius, & aliud potest teneri adiectiuc, vel substantiue, faltem quantum ad Nv aliud, quicquid sit de aliis. Si ergo teneatur adiectiue tantum: tunc quando adiungitur terminis personalibus, inrespectu ad alias personas, est vera locutio: vnde ista sunt verae pater est alius a Filio, & suppositum Patris, est aliud a supposito Filii & consimiles. Ita quod siue ponantur adiectiuum & substantiuum ex eadem parte, vt dicatur ssc, Pater est alia persona a Filio: siue vnum ponatur a parte praedicati, & aliud a parte subiecti vt dicendo quod persona Patris est alia a persont Filii: semper sunr verae.
Si vero adiungatur terminis essentialibus, tunc semper propositio est falsa, siue vtrumque ponatur ex eadem parte, vt dicendo Pater est alius Deus a Filio. Siue ponatur vnum dicendo Deus est aliud a Patre vel Filio, etiam sy adiungatur termino personali, in habitudine ad aliquid essentiale: erit falsa, vnde ita est falsa, Pater est alius a Deo: & de hoc dicunt concorditer omnes. Si autem substantiuetur, in hoc est diuersitas: quia quidam ponunt quod si substantiuetur, tunc aliud dicit diuersitatem: siue distinctionem in essentia. Alius autem dicit diuersitatem in persona, siue supposito. Sed alia proprietate; siue distinctione in roptietate: Alii autem improbant hoc in duobus Primo quia vt dicunt, adiectiuum non substantiuatur nisi in neutro genere. Secundo quia non videtur quod adiectiuum habeat aliam significationem in neutro, quam in masculino vel in feminino: Et ideo non habetur quod alius dicat plus alietatem in persona, quam in essentia: Et ideo dicunt quod alius & alia, semper adiectiue tenentur, & dicunt alietatem eius cui adiunguntur. Aliud autem quandoque tenetur adiectiue & tunc dicit alietatem eius cui adiungitur: quandoquie vero substantiue, & tunc dicit alietatem in essentia: nam substantiuum dicit illud quod simpliciter est: & ideo etiam aliud quando substantiuatur, dicit alieratem simpliciter: alietas autem simpliciter est alietas secundum essentiam: ideo, &c. Neutrum autem vt dicunt, magis habet substantiuari, quam masculinum & femininum: quia sicut substantia dicit quid indeterminatum, determinabile per diuersa accidentia: ita etiam neutrum dicit quid indeterminatum.
Sed hoc non videtur plus valere quam primum. Primo, quia non est multum euidens quod adiectiuum non possit substantiuari ita in masculino, vel feminino, sicut in neutro quantum est de virtute locutionis: licet eommunius consueuerit substantiuari in neutro: & quod dicitur quod imo: quia neutrum dicit indeterminatum: Dicendum quod: verum est quantum ad modum significandi, quia nondicit determinatum sexum, vel genus deterrrnnati sexus: sed quantum ad rem significatam, ita dicit vnum quid determinatum sicut aliud: Dignum enim quid determinatum dicit. Indeterminatio autem, secundum modum sionificandi, non videtur quod det alicui quod debeat substantiuari: imo dat quod non substantiuetur, quia quanto plus indeterminatum, tanto plus habet madis rationem pradicati; & dependentis ad aliud: & si aliquam habitu. dinem habet ad hoc, hoc est lecundum quandam adaptationem, non ex virtute locutionis: & consimilis aciaptatio posset fieri in aliii pensando alias conditiones. Item quod Iv aliud substantiuatum dicat alietatem in essentia de virtute locutionis, non est multum euidens: quia terminus substantiuus concretus magis habet stare pro supposito quam nro essentia: licet abstiactum magis haberet stare pro essentia,
Et quando dicitur quod iubstantiuum dicit ens simpliciter, potest dici quod verum est quod dicit ens simpliciter quod est suppositum, cui proprie & simpliciter conuenit esse, & hoc uando est terminus concretus sicut est in proprosito: quia aliud non dicit alietatem in ab. stracto, sed dicit habens alietatem, siue accipiatur substantiue, siue adiectiue. Dato ergo quod nullum adiectiuum pesset substantiuari, vel quod neutrum magis posset quam alia genera, tamen secundum quandam accommodationem vsus, nil prohibet quod aliuis & alsa, & aliud substantiuentur: & secundum quandam adaptationem aliud accipiatur pro alietate in essentia, alius vero pro persona, & alia proprietate: & quantum ad prima duo videntur sancti multum vti in loquendo de distinctione personarum, scilicet quod aliud dicat diuersitatem in essentia; sed N alius in persona: haec autem tria adaptantur his tribus scilicet essentiae, personae, & proprietati, quia essentia est indeterminata & communis tribus, sicut neutrum dicit genus indeterminatum. Suppositum autem dicit quid deter minatum & perfectum, & ideo habet genus masculinum quod est determinatum & diitinctuni genus, & pertinet ad perfectum sexum. Proprietas autem, licet quantum ad rem sit aeque perfecta sicut persona, tamen quantum ad modum significandi significat vt imperfectum, per modum scilicet formae: quia aliquid est: & non per modum eius quod perfecte totum compraehendit.
Quod autem dicunt alii quod solum neutrum substantiuatur, potest dici, vel quod simpliciter est falsum: vel dato quod de virtute locutionis esset verum, tamen quod aliter non possit esse per quandam adaptationem, & accommodationem vsus, nemo potest probare.
Quando vlterius dicunt quod adiectiuum in omni genere idem significat: dicendum quod alius, alia, aliud, sie adiectine, siue substantiue sumantur, dicunt in generali alieratem, nec stant quantum est de virtute locutionis pro determinata alietate, nisi determinentur ex adiuncto. Sed quin per quandam adaptationem possint adaptari in di¬ uinis tribus praedictis alietatibus, non possunt probare.
Quidam autem de quo mirandum est imponunt sancto Thomae quod sine motiuo assignet aliud pertinere ad essentiam, Iy alius ad personam, & ly alia ad proprietatem, cum tamen ipse expresse ponat illam rationem quae posita est scilicet in differentiam essentiae, quam illi impositores ponunt esse causam quae mouit sanctos ad ponendum illam adaptationem: qua etiam adaptationem frater T homas in suo primo mon videtur assere re: Sed magis narrare: quantum vero ad praesentem questionem, haec est vera secundum quamcunque positionem Pater est alius a filio.
Ad primum autem in oppositum dicendum, quod alius ibi dicit diuersitatem vel magis distinctionem substantiae primae quae stat pro supposito: non autem substatiae quae stat pro essentia. Ad secundum, quod diuersa genera non mutant significatum de ly aliud vel alius; quia semper significat alietatem, sed bene significatum determinant secundum diuersa adiuncta quando tenetur adiectiue, quando alius tenetur substantiue, tenetur pro diuersis alietatibus: nisi forte ex virtute locutionis, sed ex quadam adaptatione & accommodatione vsus.
On this page