Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum tres personae debeant dici tres aeterni
Et ad primum dicunt quidam quod semper debent dici tres aeterni & non vnus aeternus, quia aeternus cum sit adiectiuum non potest substantiari in masculino: & dicunt ad illam authoritatem Athanasii quod subintelligendum est, non tres cttexni, sed cinus aeternus Deus: id est, vnus ater, nus Deus.
Sed contra hoc est; quia supra fecerat mentionem de Deoper: se, dicendo non t res an seu evxnus est Deu.: videtur etiam quod ibi non intendit subintelligere ly Deus: alioquin non intenli deret nisi vnitatem diuinitatis quam supra posuit; Item non videtur quod lv tres ibi substantiuetur quando dicitur aeterni, sed si aeternus non potest substantiuari quia est in masculino: eadem ratione nec ly tres: & ideo videtur tutius dicere sicut dicunt magni Doctores: quod si N aeterni est adiectiuum, debent dicitres aeterni: sed si substantiuum, debet dici vnus aaeternus: sicut ponit Athanasius.
Ad cuius euidentiam sciendum quod pluralitas numeri in termino adiectiuo non denotat pluralitatem in forma signiificata per terminum: sed in habente talem formam quomodocunque habeat eam: vnde si dicant duo pedes humani, non significatur plutalitas in natura humana: sed in eo quod adiectiue denominatur: vel cui adiectiue conuenit dictus terminus secundum esse humanum, pluralitas autem terminisubstantiui denotat pluralitatem in natura significata per termini & ideo bene potest dici plures personae esse diuinae: non autem plures esse dii. Et ideo de personis diuinis nomina adie stiua adiectiue retenta, & participia, & verba, quorum pluralis numerus non notat numerum tormae, vel actus significati per terminum: sed pluralitatem illius cui conuc. niunt non debet dici pater & filius est vel intelligit: sed sunt & intelligunt, & sunt intesligentes, & aeterni. Quando aeternum accipitur: adiectide, quandam importat habitudinem personarum ad inuicem & stant pro suppositis, vnde semper debent plurificari, vt aeterni; aequales: sed contra hoc obiiciunt quidam dicentes, quod terminus substantialis essentialis minus videtur praedicari inplurali quam aeternum, Sed Terminus essentialis scilicet sumus, qui dicit actum essendi qui est substantialis: non praedicatur de personis in singulari, sed in plurali iuxta illud: ego & pater cnum sumur. Ergo multo minus aeternum potest praedicari de eis in singulari: Sed isti contradicunt sibi: quia secundum eos ista est vera, Pater & Filius, & Spiritus sanctus, sunt vnum aeternum: quia ly aeternum substantiuatur: & sic aeternum saltem quandoque vt in neutro praedicatur de eis in singulari, nullum autem verbum po. test praedicari de eis in singulari: Ergo plus poterit aeternum praedicari de eis in singulari quam quode cunque verbum: si dicas non est ita quando tenetur adiectiue: Dicendum quod verum est: sed non est necessarium quod ita teneatur adiectiune in quocunque genere sicut verbum: Et ideo videtur meliuis dici vt communiter dicitur vt praemissum est: supposito quod pater non sit prior filio; ficut infra declarabitur.
On this page