Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti
Et arguitur quod verba praesentis temporis: quia Natiuitas Filii nunquam deiinit esse: Ergo semper debet significari praesens,
Contra Natiuitas completa debet significari vt iam facta & per consequens debet significari per praeteritum. Sed Natiuitas Filii est completa: quia nihil de ea expectatur in futurum. Ergo debet significari per praeteritum.
Respondeo, hic sunt tria facienda: primo distinguendum est de fieri siue produci, secundo quomodo in quolibet eorum se habeat produci & productum esse: tertio patebit veritas quaestionis.
Quantum ad primum, sciendum quod quantum sufficit ad praesens fieri vel produci tripliciter potest accipi: vno modo pro acquisitione succes¬ 1 siua esse non habiti, sicut estesse fieri, quod est per motum, in quantum est per motum; vel in quantum est pars motus: secundo dicitur fieri noua 1 acquisitio esse simul accepti: ita quod vltra hoc quod est esse ab alio, importet quandam nouitatem & est idem quod nunc primo esse ab alio; & non ante: & hoc fiue eius duratio habeat successionem sicut est de illis qui mensurantur tempore, vel nunc temporis; siue non habeat successionem: sed coexistentiam cum successione: sicut est de angelo in cuius duratione non est prius & posterius: sed bene coexistit priori & posteriori in tempore, & ideo in esse angeli non potest accipi nunc primo respectu alicuius posterioris in esse angeli existentis: sed potest bene accipi in eius esse nunc primo respectu alicuius posterioris in tempore per quandam coexistentiam: habuit enim primo else respectu posterioris temporis, in quo per quandam coexistentiam habet quidem esse: sed non nunc primo esse: vnde tale fieri importat cum esse ab alio, quandam nonitatem siue inceptionem essendi.
Tertio modo fieri vel produci dicit absolute esse ab alio non importando successionem, vel nouitatem, vel inceptionem essendi; sicut si anpelus fuisset ab aeterno aDeo sicur a causa efficiente, eius fieri vel produci non fuisset successiua acquisitio ipsius esse: nec nunc primo esse ab alio siue nouiter, cum quadam inceptione esse ab alio: sed suum fieri esset absolute esse ab alio & tale fieri esset ab aeterno & semper maneret.
Quantum ad secundum, sciendum quod secundum primum modumfi eri & factum esse non sunt simul respectu permanentium: vnde permanentia quae fiunt per motum, dum sunt in fieri, non habent factum esse, & quando sunt in facto esse, amplius non sunt in fieri: vnde ibi non est simul produci & productum esse: in secundo autem modo est simul in primo instanti fieri & factum esse: sic accipiendo generationem pro istantanea receptione formae substantialis: est simul generari, & generatum esse, sed non quandocunque conuenit ei generatum esse, conuenit ei generari, Nam in illo solo instanti conuenit ei generari; in aliis autem sequentibus conuenit ei generatum esse: Et finc ideo est, quia in sequentibus hon habet primo esse, vc, Inceprionem essendi; ted in primo instanti tantum in quo quidem instanti conuenit ei generatum esse, nam generatum esse importat generationem esse completam: in actione autem instantanea statim cum est, est completa.
In tertio autem modo fiendi, simul & semper sunt fieri & factum esse, & semper vtrumque conuenit ei quod dicitur sic fieri: quia enim suum produci, non dicit incipere esse, vel nunc primo; vel nouiter esse: sed absolute esse ab alio: cuius actio in dando esse non desinit, nec incipit: sed semper est in dando esse: & per consequens nec recipiens incipit: vel desinit recipere, vel habere illud esse abalio: sed semper est in tali receptione indiuisibili, & perpetu. vel aeterna, ideo semper conuenit eiproduci: quia vero illud recipere non est cum successione, & cum expectatione alicuius in posterum: sed semper habet complete quidquid debet habere: ideo seinper conuenit ei esse productum: quasi nihil expectans in posterum.
His manifestatis satis faciliter patet de tertio: nam productio filii non est suecessiua acceptio esse non habiti, nec inceptio essendi, vel nunc primo incipere esse de nouo, cum mensuretur aeternitate: sed sine principio, & fine est absolute esse ab alio, cuius actio vel productio nonincipit, vel disinit, de qua nihil transit vt non sit, nec aliquid expectatur vt posteat sit: vnde nec produci ipsi filio incipit, vel desinit; sed semper est: & quia semper est completa, nihil expectans infuturum: ideo etiam semper est productus, propter quod semper nascitur; & semper natus est: & quia nasciimportat ex modo significandi praesens tempus vt cum dicitur, hoc nascitur: natum vere est, vel productum est; importat praeterium: ideo vtraque, & ea quae importat praesens tempus; & ea quae importat praeteritum, ei conueniunt: quia semper est natus, propter habere complete esse& semper nascitur, propter permanentiam ipsius productionis: iti quod attendendo ad permnaneit tiam productionis, magis dicitur proprie nascitur, attendendo vero ad perfectionem eius secundum quam nihil expectatur in futurum, magis proprie dicitur natus est. Si autem inueniatur aliqua locutio quae vtrumque importat scilicet, permanentiam & perfectionem ipsius productionis, talis locutio est magis propria quam aliqua praedictarum sicut communiter dicitur de hoc quod est semper natus: vtrum autem hoc importet vtri mque: non intromitto me ad praesens. Argumenta procedunt suis vuis, attendendo scllicet ad diuersa.
On this page