Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures
QVAESTIO SECVNDA. IVxta hoc quaeritur, vtrum Pater & Filius spirent in quantum vnum,, vel in quantum plures.
Respondeo, circa hoc. Primo narrando simpliciter; ponenda est opinio quam credo veram. Secundo ponetus eius impugnatio. Tertio ponetur insufficientia impugnarionis.
Quarto, declarabitur vera. Quantum ad primum sciendum est, quod distinguitur & bene quod ly in quantum potest reduplicare conditionem suppositi agentis, & sic Pater & Filius spirant in quantum plures; vel potest reduplicare conditionem virtutis actiuae, & sic spirant in quantum vnum.
Hoc autem impugnatur dupliciter: quia si Iu in quantum posset fieri tam ad virtutem, quam ad suppositum: tunc posset esse conditio tam subiecti, quam praedicati, cum virtus possit praedicari de supposito vel essentialiter, vel denominatiue. Hoc autem est falsum, cum secundum Philosophum primo priorum, reduplicatio sit ponenda ad maiorem extremitatem, non ad medium. Constat autem quod in prima figura de qua ibi loqtutur, maior extremitas est praedicatum; non subie. ctum. Secundo, quia reduplicatio denotat causam praedicati in subiecto: Sed suppositum non dicit causam alicuius praedicati ei conuenientis, sed est aliqua virtus vel conditio distans in eo: Erggo, &c. Vnde dicunt quod illi qui ponunt praedictam distinctionem, ignorant vim verbi scilicet reduplic ationis.
Ad tertium sciendum, quod impugnatio illa deficit praecipue in duobus. Primo, quia imponit salsum primae positioni. Nam prima positio non dicit quod lvy, in quantum, possit reduplicare suppositum vel virtutem: sed dicit quod potest re duplicare conditionem suppositi vel virtutis: Non est autem idem reduplicare suppositum vel conditionem suppositi: quia est aliud dicere Socrates in quantum Socrates: & Socrates in quanturtalis conditionis. Quae sit autem illa, in quarto arti culo patebit. Secundo deficit, quia ignorant vim reduplicationin quam. ignorantiam ipsi auctores volebant imponere aliis. Illa autem impugnatio procedit, quia ignorant quomodo reduplicatio pertineat ad praedicatum; & quomodo ad subiectum. Ad cuius euidentiam sciendum quod reduplicatio importat causalitatem in eo quod reduplicatur respectu praediqati, quod eimediante reduplicatione attribuitur. Vnde quandordicitur quod homo in eo quod homo est risibilis, syin eo quod, denotat causalitatem in hoc subiecto quod est homo: respectu risibilitatis, & ideo reduplicatio est conditio subiecti in quod reduplicatur, & ineo causalitas denotatur. Sed est conditio praedicati sicut eius cuius, causam dicit ipsa reduplicatio: vnde quando dicit Philosophus, quod reduplicatio est ferenda ad maiorem ertremitutemm intelligendum quod referatur ad maiorem extromitatem sicut ad illud cuius causa dicitur per reduplicationem, non autem sicut ad illud in quo est: ipsa causa quam importat reduplinatio. Nec per consequens sicut ad illud quod reduplicutur. Et per hoc patet ad auctoritatem Philosopsii, & quod illi fallum assumunt: scilicet quod reduplicatio non possit esse conditio subiecti. Ad secundum faciliter patet: primo quia supposito per aliquid conuenit: & ideo potest reduplicari: nec oportet quod sit per aliam causam quae sit quod agit, vel causat: licet sit per aliam causam qua agat. Item etiam non ponunt vt dictum est quod l in quantum reduplicet nude suppositum, vnde suppositum: scilicet conditionem suppositi.
Quantum ad quartum, sciendum quod sicut iam dictum est: quod ly in quantum dicit causam respectu Patris, Filii, & Spiritus sancti: sicut dictum est persona vna simplex procedens per modum voluntatis. Potest ergo denotari causalitas in conditione vnitatis vel pluralitatis Patris & Filii respectu actus spirandi, vel quantum ad hoc quod est vnus simplex actus, vel quantum ad hoc quoo habet modum voluntatis: Si primo modo, sic Pa. ter & Filius spirant in quantum vnum, & ly in quantum, reduplicat conditionem principii actiui; quia vnum simplex agere, exigit vnum simplex principium actiuum. Si secundo modo, sic Pater & Filius spirant in quantum plures: quia vt dictum est spirare de sua ratione importat quod sit actus elicitus a pluribus suppositis: & tunc ly in quantum reduplicans pluralitatem; reduplicat conditionem suppositorum agentium, & isto modo intelligenda est dicta positio. Quid autem sit illud vnum scilicet quod importat virtus spiratiua in qua vniuntur Pater & Filiuis in producendo Spiritum sanctum, potest patere ex his quae dicta sunt de potentia generandi: quia quidquid significat potentia spirandi; potest, patere ex hli qua dicta sunt.
On this page