Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator

QVAESTIO TERTIA

CIra hoc quaeritur. Vtrum possit dici plures spiratores vel vnus spirator. Ad hoc dicunt quidam quod debeant dici plures spiratores: licet non debeant dici plures creatores sed vnus. Et rationem huius assignant, nuia illud ihquo oonueniunt plures personae creantis; creat. Nam ista est vera, essentia creat: sed virtus spiratiua in qua conueniunt Pater & Filius cum dicat essentiam, non spirat; quia essentia non spirat. Et ideo quia spirare non conuenit essentiae sed supposito: ideo dicuntur plures spiratores, & non vnus spirator: Ad hoc facit etiam auctoritas Hilarii dicenuis quod. Spiritns sanctur prpcedieA Parre & Filio ab vtroque aucioribu. Aliis vero vsdetur quod quia spitator quod est nomen verbale importatur ner nomen substantiuum: quia nomen verbale nonest nomen adiectiuum, ideo quia ibi est vnus actus spirandi, deberet. dici vnus spirator. Sustinendo ergo istud potest dici ad illud, quod dicunt altt, quod licet illud quod potentia spiratiua in qua conueniunt Pater & Filius non spiret: tamen potest dici quod Pater & Filius sunt vnus actus spirandi quem actum nomen verbale per modum substantiui nominis importat: & sufficit ad hoc quod dicantur vnus spirator. Nam quado dicitur quod Pater & Filius, sunt vnus spirator: non oportet quod sit sensus, sunt vnum suppositum spirans: quia hoc esset falsum: sed quod sunt vnum in spirando, siue in actu spirandi.

Ad auctoritatem Hilarsi potest dici quod accipit ibi substantiuum pro adiectiuo; quasi diceret a pluribus habentibus auctoritatem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3