Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium
Respondeo hic, primo ponenda est solutio quam credo veram. Secundo, ponetur difficultar quae videtur obuiare dictae solutioni. Tertio, ponetur quaedam insufficiens solutio dictae difficultatis & illius solutionis reprobatio. Quarto, ponetur solutio quancredo veram.
Ad euidentiam primi, sciendum quod cum vnumquodque trahat mensuram ex suis causis: chatitas potest trahere mensuram suam secundum quam dicatur magna vel parua, vel ex parte causae efficientis quae est Deus: Et accipiendo sic men. suram charitatis, vnusquisque habet plus vel minus de charitate secundum quod Deus vult ei infundere plus vel minus: vel ex parte finis, & sic plus vel minus datur alicui de charitate, secundum quod per charitatem ordinatur ad nobiliurem vel minus nobilem finem. Charitatis autem dupler est finis, vnus communis & per se qui respicitomnem charitatem, & haec est beatitudo: & poenes ralem finendicitur aliquis habere plus vel minus de charitate, secundum quod est praedestinatus ad habendum maiorem vel minorem beatitudinem, Alius autem est finis specialis aliquorum respectu, cuius finis gratia & charitas & si non sit medium vel dispositio necessitatis, est tamen medium conruitatis, quia scilicet non est congruum talia inesse non habenti charitatem: & sic ordinabitur charitas naturae humanae in Christo ad vnionem terbi, & charitas vel gratia Beatae Virginis ad hoc quod esset mater Dei, & gratia Beati loannis ad hoc vt esset Praecursor. Et sic datur maior charitas ei qui ad nobiliorem finem ordinatur. Vel potest accipi mensura charitatis ex parte formae, & sic non trahit charitas mensuram ab alio a se, quia ipsa est forma: a se autem absolute & secundum se accepta non potess habere diuersitatem cum sit forma vnius speciei specialissimae, vt ad nunc sunponitur: nec possit variari secundum diuerses gradus specifieos. Potest etiam aceipi ex parte ma¬ tersae & subiecti in quo accipitur, secundum quod subiectum est magis vel minus capax charitatis. In subiecto autem recipiente charitatem potest attendi duplex capacitas respectu charitatis. Vna est potentia receptiua in qua sicut in subiecto recipitur charitas, & haec est sola essentia vel potentia voluntatis in qua immediate est charitas. Alia capacitas est dignitas vel congruitas habendi, quae attenditur secundum dispositionem meritoriam, secundum quam aliquis facit se dignum vel congruum habere charitatem. Et quia in homine adulto requiritur quod se disponat ad charitatem, faciendo se congruum ad habendum eam per suum meritum, ideo attenditur mensura charitatis secundum talem dispositionem meritoriam. Et quia homo indisponendo se ad charitatem, eleuat se supra suam naturam, cum charitai donum sit excedens facultatem naturie; Ideo dicitur conatus: quia homo conatur se leuare ad Deum sicut potest. Et de hoc est tota difficultas, utrum scilicet charitas detur secundum maiorem vel minorem conatum, vel secundum quantitatem naturalium.
Et quantum ad hoc dicendum, quod charita. non datur secundum capacitatem natutalium absolute acceptorum, sed in ordine ad conatum modo quo exponetur statim. Quantum ergo ad conatum dicendum quod magnitudo conatus potest dupliciter accipi; scilicet quantum ad difficultatem, vt dicatur maior conatus maior difficultas tendendi in Deum: Et secundum talem maiorem conatum non oportet absolute quod detur maior charitas, quia eontingit quod aliquis patitur maio. rem difficultatem tendendo in Deum amore satis remisso, quam alius tendendo amore intenso: & tamen constat quod ille qui remisso amore tendit in Deum, non est ita bene dispositus ad charitatem, sicut ille qui tendit amore intenso: tamen caeteris paribus vbi est maior talis conatus est maior dispositio ad charitatem: quia vbi eaetera sunt peria, non videtur maior esse diffieultas in vno quam in alio, nisi quod eleuet se ad perfectiorem actum. Alio modo potest aecipi magnitudo conatus quantum ad intensionem actus, vt scilicet dicatur maior conatus maior tendentia in Deum per amorem magis intensum: Et sic infaillibiliter sequitur quod secundum quantitatem talis eonatus detur maior vel minor chatitas, quia qui maiori amore tendit in Deum maiorem charitatem accipit: & quia dispositio natura facit aliquo modo quod talis conatus sit maior vel minor, inquantum per bonam dispositionem naturalium fit homo imagis potens consurgendi inDeum, secundum actus qui sunt in potestate naturae: ideo dispositiue contingit quod secundum naturalia meliora ditur maior charitas, quando scilicet homo secundum torum posse suum tendit in Deum. Non tamen est necessarium vniuersaliter quod secundum meliora naturalia detur maior charitas: quia nec oportet quod homo in vtendo naturalihus toto posse suo tendat in Deum. Ex his etiam potest patere quod non bene dicunt illi qui ponunt quod duobus habentibus inaequalia naturalia, si conatus vnius tantum excedat naturam suam quantum conatus alterius excedit naturam suam, quod datus eis aequalis chatitas: quia stante hinothiesi, amor habentis peiora naturalia non esset ita intensus, sicut amor habentis naturalia meliora: quia si esset aequaliter intensus, tune habens peiora naturalia, plus excederet suam naturam quam habens hona: & sic sequeretur quod daretur aequalis charitas habendi intensum amorem & habenti remissum, quod est inconueniens, & hoc sit dictum de primo.
Quantum ad secundum sciendum, quod secundum praemissa insurgit difficultas: quia videtur sequi quod nunquam homo habeat tantam charitatem sicut infimus angelus: quia supponitur quod angeli in sua conuersione ad Deum vsi sunt suis naturalibus secundum totum posse suum: Constat autem quod infimus angelus habet meliora naturalia quocunque homine: Ergo, &c.
Quantum ad tertium sciendum, quod quidam dicunt quod si charitas daretur homini tantum attendendo ad conatum vel meritum hominis, nunquam charitas hominis adaequaretur charitati angeli. Sed quia in merito hominis non attenditur tantum conatus proprius, sed etiam meritum Christi: ideo meritum christi adiunctum conatui hominis reddit eum dispositum ad aequalem charitatem cum angelo, vel maiorem. Istud autem dictum videtur mihi falsum: quia vt communiter tenetur, si homo perstitisset in statu innocetiae, non fuisset Christus incarnatus, nec per consequens meritum Christi fuisset communicatum naturae humanae: & secundum hoc sequeretur quod homo in statu innocentiae nec per vnum nec per plures conatus attigisset tantam charitatem, sicut communiter homines sancti attingunt in statu naturae lapsae: nec homines tunc attigissent ad charitatem angelorum. Hoc autem est inconueniens. Primo, quia inconueniens videtur quod dignitas hominis communiter fuisset minor in statu naturae integra quam in statu naturae lapsae. Secundo, quia secundum authores dictae positionis, charitas potest augeri in infinitum quantum est de se. Cum ergo charitas in statu innocentiae, & charitas alicuius sancti in statu naturae lapsae sint eiusdem rationis, sequeretur quod quandoque charitas in statu innocentiae, ad charitatem cuiuscunque sancti in statu naturae lapsae non potuisset attingere, puta ad charitatem Petri & Pauli de quibus constat quod habuerunt maiorem charitatem & quod habent nunc maiorem gloriam multis angelis. Et ideo videtur mihi quod dictum commune est preferendum isti dicto speciali: videlicet quod licet homo vno conatu non attingat ad tantam charitatem, ad quantam attingit angelus vno conatu; tamen homo pluribus conatibus potest attingere ad tantam charitatem, ad quantam attingit angelus vno conatu: maxime loquendo de conatu qui praesupponit charitatem, & meretur eius augmentum, quia cum charitas saltem viae tamen in angelo quam in homine fit eiusdem rationis, & actus elicitus a tali habitu qui est ipse conatus videtur esse eiusdem rationis: & dato quod talis actus semel elicitus cum aequali charitate possit esse perfectior in angelo quam in homine stante aequali charitate, propter perfectiora naturalia; tamen ita frequenter posset elici ab homine ex totis viribus suis quod per multos actus successiue attinget ad tantum augmentum charitatis, quod eliceret perfeectiorem actum quam Angelus posset attingere vno conatu.
Sed contra hoc obiiciunt quidam sic: quia si homo conaretur vno actu secundum totum posse naturae suae, ille conatus esset tantus in virtute quantum omnes conatus qui possent esse in aliquo vno homine: Sed si homo secundum totum posse naturae suae conaretur vno actu, & similiter angelus, ille conatus hominis non aequaretur vni conatui angeli, sicut nec natura adaequaretur naturae: Ergo plures imo omnes conatus possibiles in vno homine non possent adaequare vnum conatum angeli. Et ad hoc dicendum, quod totum posse naturae potest accipi dupliciter. Vno modo pro totalitate simul existente, vt sit sensus quod si homo conetur secundum totum posse quo simul & vno actu aliquid potest, ille conatus tantum habet quantum omnes conatus possibiles esse successiue in vno homine: & sic maior est falsa: quia multo plus potest homo successiue per plures actus, quam possit vno actu, quantumcunque nittatur illum actum toto posse suo elicere, quod patet: quia ponamus quod homo toto posse nittatur in conuertendo se ad Deum: tunc aut poterit proficere vltra aut non: si non, tunc charitas non posset augeri in infinitum, quod est contra eos. si sic: Ergo conatus qui est secundum illud quod potest homo simul, non adaequat omnes conatus quos potest homo successiue. Alio modo potest accipi totum posse, non tantum simul, sed etiam secundum successionem; vt sit sensum quod si homo conaretur secundum totum posse suum faciendo non solum quicquid potest simul, sed etiam quicquid potest successiue in illo conatu: tunc talis conatus adaequaret omnes conatus in virtute possibiles in homine: Dicendum quod secundum hunc sensum vera est maior sed minor est falsa: quia licet natura humana sit inferior natura angelica, non tamen quicquid potest natura humana successiue est inferius eo quod potest natura angelica simul, & praecipue quantum ad ea in quibus sunt eiusdem rationis: sicut est charitas.
On this page