Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum charitas sit accidens

QVAESTIOSEOVNDA SEcundo, quaeritur vtrum charitas sit accidens. Et videtur quod non: cum non oriatur ex prineipiis subiecti: accidens autem videtur oriri ex principiis subiecti, quia materia cum forma causa est omnium quae sunt in ea.

Contra adest & abest praeter subiecti corruptionem.

Respondeo, primo est ponenda positio vera ostendens charitatem esse accidens, per hoc quod aduenit post completum esse animae in esse natu. rali, vt patet de se & per inhaerentiam: tale autem est accidens: Ergo, &c. Illud enim quod aduenit per inhaerentiam squod dico ad differentiam vestis aduenientis non per inhaerentiam: & etiam ad differentiam naturae humanae quae sic assumitur ad vnitatem suppositi diuini, quod tamen non per inhaerentiam) Et post completum esse sub. stantiale rei (quod dico propter formam substantlalem) tale quid necessario est accidens.

Secundo, ponenda positio iudicio meo nimis friuola, quae dicit quod istud dictum, licet sit verum, non tamen est ratione firmatum: & ideo aliter dicendum est vt dicunt: scilicet quod quia nulla creatura est sua virtus: cum charitas sit virtus animae, non potest esse substantia animae: & ideo est accidens. Quod autem nulla creatura sit sua virtus, probant: quia omnit creatura agit in virtute alterius, & per consequens habet virtutem participatam, nec est sua virtus. Tertio, ponendi sunt defectus huius positionis. Primus defectus est quia dicit primum dictum non esse ratione firmatum, aut hoc est, quia nulla ratio adducitur, aut quia ratio adducta non valet. Non primum, quia constat quod ad illud dictum adducitur ratio qua dicitur, omne quod aduenit per inhaerentiam alicui post suum completum esse &c. Nec secundum, quia si illa ratio nulla est, aut hoc ideo est quia maior aut minor est falsa vel ineuidens, aut quia consequentia nulla. Primum non potest esse quia maior fundatur supra ratione proprissima ac. cidentis: vnde ibi praedicatur deffinitio, si deffinitio conueniret accidenti de diffinito. Et si non praedicetur deffinitio de deffinito, saltem praedicatur proprissima ratio de eo cuius est ratio, quando dicitur quod accidens est illud quod ad. uenit &c. Minor etiam est manifesta ex suprandictis: qusa supra ostensum est quod charitas qua diligimus Deum non est Spiritus Sanctus, sed aliquid formaliter inhaerens voluntati. Concessis futem duabus dictis propositionibus manifeste potest apparere cuilibet quod ibi est bona consequentia. Non potest ergo dici rationabiliter illud dictum non esse ratione firmatum, imo sic dicere est manifeste contradicere veritati, nullam rationem contradicendi assignando.

Secundo deficit improperando qubd charitas sit accidens: puio dato quod nulla creatura sit sua virus, loquendo de creatura completa quae est suppositum completum, quod tamen forma substantialis non sit virtus actiua etiam illius cuius est forma & immediatum principium quo habens ipsam agit, negatur a multis. Et dato quod esset verum quod illud quo creatura immediate operatur non sit eius substantia: non tamen ratio ad hoc in ducta hoc probat: quia quando dicitur quod omnis creatura agit in virtute alterius, ly alterius potest dicere causam extrinsecam efficientem, vt sit sensus quod omnis creatura agit per virtutem communicatam ei ab alio a se virtutem effectiue communicando, & ex hoc non sequitur quod sux virtus non sit aliquid suae eslentiae, sed quod non sit illa causa a qua virtus illa effectiue communicatur, vel potest accipi lv alterius pro forma inhaerente & intrinsece, vt sit sensus quod omnis creatura agit in virtute alterius, id est per virtutem sibi inhaerentem quae sit res alia a se siue substantia sua Et sic multi negarent quod agere in virtute alte, rius conueniat substantiae creatae. Et si dicatur quod ex quo habet virtutem ab alio, opportet quod virtus sua sit ab eo participata, & sic creatura non erit sua virtus, & per consequens virtus eiurt non erit accidens. Istud nihil valet, primo, quia etiam creatura suam essentiam a Deo sicut a causa efficiente participat, nec potest dici quod sua essentia differat ab ipsa sicut quoddam additum ad ipsam. Item etiam creetura composita non est sua forma substantialis, nec tamen sequitur quod sua forma sit accidens: ita dato quod creatura ex hoc quod habet virtutem participatam a Deo non sit sua virtus, non tamen sequitur quod sua virtus sit accidens. Vnde licet ita sit quod principium actiuum immediatum, vel virtus creaturae non sit eius substantia, sed sit aliqua qualitas superaddita, sicut credo verum esse: praedicta tamen deductio hoc non probat. Vnde ex praemissis posser satis ostendi istam secundam positionem esse multum irrationabilem, quia repudiare positionem, vel ratione vtentem principiis per se notis, & ab omnibus communiter concessis & vti principiis dubiis in quibus magni sibi contradicunt est valde irrationabile: sic est in proposito positio ista, sicut paret intuenti, ergo de.

Ad rationem dicendum quod non omne accidens oritur ex principiis subiecti effectiue: licet omne accidens oriatur aliquo modo a subiecto materialiter, in quantum ad suum esse requirit subiectum in quo substentetur & subsistat. Et sic etiam charitas hab et ortnm sic largo modo dictum a subiecto. Quod autem non omne accidens oriatur ex principus subiecti effectiue patet: quia illud quod re pugnat principiis subiecti non causatur ex ipsis effectiue: sed accidentia violenta sicut est calor in aqua repuguant principiis subiecti in quo sunt: ergo &c. Sed contra hocdicunt quidam quod imo: quia tilia oriuntur ex principiis subiecti cum educantur de potentia materiae. Sed sicdicentes nesciunt quid est educi de potentia materiae: Nam educi de potentia materiae non est oriri effectiue a potentia materiae, cum potentia materiae non sit actiua, sed passiua, vt ipsimet dicunt. Etideo talia educi de potentia materiae nil facit ad propositum quo dicitur talia non oriri essectiue a principiis subiecti in quo sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2