Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum charitas augeatur in infinitum
Et arguitur quod non, quia omnis creatura est circonscripta certis limitibus. Sed nil tale potest procedere in infinitum. Ergo. Praeterea secundum, Philosophum processus ad actum & perfectionem non vadit in infinitum. Sed augmentum charitatis est processus ad actum & perfectionem. Ergo &c.
Praeterea in illis in quibus vnum non dependet: Aab alio, ita cito potest fieri supremum sicut infimum, sed in ipso fieri, magna charitas dependet a parua, alias Deus non posset infundere charitatem magnam nisi prius infunderet paruam. Ergo ita cito Deus potest infundere supremam charitatem sicut infimam. Si ergo charitas vadit in infinitum, poterit Deus facere vnam charitatem actu infinitam, quod omnes negant. Ergo &c.
Praeterea tota capacitas: animae Christi fuit impleta. Sed non esset ita si gratia & charitas possent 1 augeri in infinitum. Ergo &c. Minor patet. Maior probatur, quia si tota capacitas eius non fuiffet impleta, tunc habuisset ipsam ad mensuram, quod A est contra illud loannis non enim den2r es Deu Spirirum ad men furam. Item etiam Aug. dicit quod in instanti suae conceptionis fuit ita plenus gratia quod in eo vlterius augeri non potuit
Contra. Augmentatio illius non habet finem quo aucto augetur eius capacitas. Sed aucta charitate augetur eius capacitas, quia quanto aliquis plus potest habere de charitate, tanto plus potest mereri charitatem.
Respondeo. Hic est triplex opinio. Prima negat simpliciter augmentum infinitum in charitate. Secunda ponit augmentum in infinitum secundum quid, & secundum quid negat. Tertia ponit augmentum simpliciter in infinitum in charitate. Prima praecipue innititur secundae & tertiae rationi, cuius auctores negant processum in infinitum in creaturis. Istam ad praesens non intendo tenere, & hoc patebit probando tertiam opinionem esse veram.
Secunda opinio, dicit quod processus in infinitum dupliciter potest esse. Vno modo simpliciter quod licet datum excedat, sicut contingit in numeris in quibus non est dare ita magnum numerum qui non posset excedi, & similiter in temfriore & motu. Alio modo quod praefixus terminus nunquam attingeretur etiamsi cresceret in infinitum: sicut si angulus datus in diametro circuli crescente circulo in infinitum, cresceret in infinitum, nec attingeret rectum angulum, quia non sunt eiusdem rationis. Et sic si charitas viae augeretur in infinitum non attingeret ad charitatem patriae, quia vt ipsi dicunt, non sunt eiusdem rationis. Sed hoc non videtur bene dictum in se. Primo, quiacum secundum quosdam eadem numero charitas quae fuit in via maneat in patria s & hioc ponunt etiam authores dictae positionis) charitas viae & charitas pattiae quantum ad essentiam habitus non sunt diuersarum rationum vt diuersarum: sicut angulus diametri circuli & angulus rectus nullus eorum est idem numero, nec etiam idem specie potest esse cum altero eorum. Ergo, &c. Secundo, quia non minus est finita charitas viae quam patriae: quidquid autem est finitum potest excedi ab aliquo finito, vel saltem aequari per appositionem. Ergo tantum potest crescere charitas alicuius viatoris quod perueniet ad summam charitatem viae. Et vlterius, existens in via non posset vlterius progredi in merendo saltem quantum ad praemium essentiale: quod repugnat viatori scilicet non posse vltra progredi. Nec potest allegari haec diuersitas rationum, quia saltem omnis charitas viae est eiusdem rationis cum alia charitate viae. Est etiam istud dictum contrarium dictis opinantium. Nam ipsiponunt quod Angelis data est maior gratia secundum meliora naturalia. Ponunt etiam in Angelis esse processum in infinitum dando semper nobiliorem Angelum quolibet dato. Ex dictis arguo sic. Sicut contingit esse in Angelis processum in infinitum; ita contingit esse processum in infinitum in gratia & charitate; quia secundum maioritatem naturalium est maior charitas in eis. Sed in Angelis est processus in infinitum sic quod quolibet dato est dare nobiliorem in infinitum, secundum quod patet ex dicto eorum. Ergo similiter in charitate est processus in infinitum, quia similiter qualibet data est dare maiorem. Si dicatur quod verum est de charitate viae, non patriae: praeter id quod argumentum est. Contra hoc adhuc arguitur sic. Charitas patriae sic respondet charitati viae quod habenti maiorem chatitatem in via datur maior charitas in patria; & sic patet quod si non est finis in charitate viae, ita nec in charitare patriae. Sed ex processa in infinitum in Angelis patet quod non est finis in charitate vie quin semper qualibet data in via, sit dare maiorem in via secundum processum infinitum in Anuelis. Ergo nec in charitate patriae.
Tertia opinio est quae mihi videtur verior quiod chatitatis augmetum simpliciter possit procedere in infinitum Et hoc probo primo, quia ex sua ratione specifica hoc sibi non repugnat: quia ratio eius accipitur ex ebiecto amabili quod est Deus, qui quantum est de se non potest tantum amari quin sit adhuc magis amabilis. Limitatio etiam secundum speciem non repugnat infinitatir graduum possibilium in eadem natura. Nam limitatio secundum speciem ponit rem non posse se extendere ad perfectionem alterius speciei: non autem ponit eam non posse plus & plus in infinitum intendi in eadem specie. Ex parte etiam ca. pacitatis non potest esse repugnantia.
Ad cuius euidentiam, sciendum quod respectu charitatis duplex est capacitas. Vna est dignitas vel congruitas habendi secundum quod homo per meritum facit se dignum vel congruum habere charitatem: & talis capacitas nihil aliud est quam conatus & tendentia in Deum. Alia est capacitas ipsa potentia receptiua charitatis in qua scilicet charitas recipitur sicut in subiecto. Ex parte antem primae capacitatis non est necessarium auomentum charitatis habere finem: quia quanto plus augetur charitas, tanto plus crescit talis capacitas quia tanto plus homo efficitur potentior ad tendendum in Deum per amorem. Nec etiam ex parte secundae capacitatis, quia potentiae passiuae ofinitae quantum ad id quod est per essentiam non repugnat esse in potentia ad hoc quod perficiatur plus & plus in infinitum. Et hoc patet accipiendo plus secundum diuersas formas; sicut quantum aliquid est in potentia ad figuras infinitas successiue puta trigonum, titragonum, penthago. num & sic deinceps: sic etiam est respectu eiusdem formae, dummodo ipsi formae ex lua ratione non repugnet augeri in infinitum. Ita quod hoc probat quod ex parte capacitatis non potest elle impedimentum: & ex parte etiam agentis non potest esse repugnantia, cum sit virtutis infinitae ita quod potest in infinitum plus & plus infundere.
Ad primum dicendum, quod omnis creatur est limitata quantum ad genus & speciem: ita quod vnaquaeque est indeterminata specie cuius perfectionem non transcendit. Est etiam limitata quantum ad gradum quem vnaquaeque habet in actu: sed supposita limitatione quae est secundum speciem non oportet quod sit limitata quantum ad gradus possibiles infra eandem speciem, ita scilicet quod sic intendatur quod non possit plus.
Ad secundum dicendum, quod illud habet ve. ritatem de processui ad actum qui non est permixtus potentiae, sicut credidit Philosophus de tota quantitate mundi, credidit enim mundum non posse habere maiorem quantitatem quam nunc habet quacumque virtute, nec per additionem aliorum corporum specie, nec per additionem aliorum corporum numero. Nunc autem processus ad charitatem perfectiorem est procefsus ad actum semper permuntum potentiae.
Ad tertium dicendum, quod non posse fieti animam charitatem non prouenit ex hoc quod vna charitas dependeat ab alla in suo fieri, sed quia contra rationem eius est quod sit summa quo non possit maior dari: quia est ibi processus secundum actum permixtum potentiae cui repugnat terminari, sicut etiam in numeris. Nam non ideo potest dari maximus numerus quo non possit dari maior, quia vnus dependeat ab alio in suo fieri, quia ita cito posset Deus mille sicut duo sed hoc ideo est, quia in actu permixto potentiae non contingit dari supremum.
Ad quartum dicendum, quod capacitas animae Christi quantum ad capacitatem respectu esse suppositi fuit totaliter impleta, quia nulla creatura potest assumi ad nobilius esse suppositi. Quantum tamen ad capacitatem quae est respectu charitatis, dicunt quidam quod etiam capacitas cuiuslibet habentis charitatem est impleta; quia capacitas charitatis est potentia obedientialis quae tanta est quantum Deus vult infundere.
Sed hoc non videtur bene dictum, quia aliquis existens in puris naturalibus, siue existens saltem sine charitate aut est capax charitatis, aut non: si non tunc non plus posset recipere charitatem quam lapis, & sic illa charitas non est aliquis habitus infusus. Vnde dicendum, quod potentia obedientialis dicit aliquam potentiam receptiuam in creatura secundum quod est a solo Deo mobilis. Et hec potentia vel capacitas respectu charitatis est ipsa essentia voluntatis secundum quod est a solo Deo mobilis.
Et ideo dicendum aliter quod istam capacitatem totam impleri potest intelligi tripliciter. Vno modo quia non plus vult voluntas quam habeat, & sic impleta est in omni Beato. Secundo modo, quia de potentia ordinata non potest plus habere quam habeat, vocando potentiam ordinatam potentiam coniunctam dispositioni; quia Deus disponit ab aeterno quantum vnicuique daret: & sic etiam est capacitas omnis Beati impleta. Tertio modo potest intelligi illam capacitatem sic impleri, quod secundum quamcumque potentiam qualitercumque consideratam Deus non posset facere maiorem charitatem, vt puta non posset facere maiorem charitatem charitate animae Christi, & sic non videtur magis inconueniens quod Deus non posset facere maiorem charitatem charitate, quam non posset facere substantiam nobiliorem in essentialibus quam sit anima Christi. Quod & de facto falsum est, nam quicumque Angelus in essentialibus nobilior est quaecumque anima. Et sic non oportet secundum istum tertium modum capacitatem cuiuscunque intellectualis creaturae esse impletam. Quod autem dicitur quod non ad mensuram dedit Deus Christo spiritum potest intelligi non ad mensuram aliorum, propter quod habuit superexcellentem, prae omnibus aliis. Constat enim etiam secundum aduersarios charitatem animae Chiristi esse finitam, & per consequens secundum mensuram certam datam. Sed dicitur data non ad mensuram, quia non ad mensuram aliorum: vel hoc dicitur quia ex dono Dei datum est ei esse infinitum Dei quod mensuram non habet. Verbum autem Angelus intelligendum est de potentia ordinata, quod non potest augeri, sicut nec charitas alicuius Beati.
On this page