Quaestio 7
Quaestio 7
Utrum charitas possit diminui
Ad hoc dicendum, quod videtur satis probabile quod non minuatur in se, licet possit eius feruor, siue effectus minui: quia per peccatum mortale non minuitur, sed tollitur. Per veniale autem non minuitur tum quia venialo non est respectu finis, respectu cuius est directe charitas, tum quia nullum veniale est tantae offensae, quod mereatur homo per ipsum pati aliquod detrimentum in charitate quae secundum se, & secundum omnem gradum in infinitum excedit quodcunque veniale. Tum quia si veniale diminueret possent tantum venialia multiplicari, quod finaliter per sola venialia totaliter tolleretur: quod est inconueniens. Ad istud autem vltimum quod tamen mihi videtur difficilius, dicunt quidam quod aliquis potest toties iterare venialia quod talem dispositionem causabunt in ipso, quod si procedat vltra secundum dispositionem illam non poterit exire in actum, quin incidat in talem contemptu, & talem libidinem improbam quae sit peccatum mortale.
Sed hoc non videtur sufficere. Primo, quia cum homo sit dominus suorum actuum, nec sit necessarium ipsum sequi inclinationem sui habitus, vel dispositionis quantumcunque frequenter iteret venialia, & habeat inordinatam dispositionem ex eis generatam, nam oportet quod sic peccet mortaliter, imo poterit vel non peccare, vel peccare venialiter. Secundo, quia quaedam sunt venialia, quae non sunt ad plenum in potestate nostra: talia autem possunt euenire homini qualitercunque per alia venialia disposito, vel etiam per mortalia. Ergo nullus ita disponitur per venialia quod oportet ipsum si peccet peccare mortaliter: & per consequens non est dare tantum processum in venialibus, quin contingat procedere plus in eis, sine aliquo peccato mortali. Primus oppositum supponit alia ratio. Tertio, quia dato quod venialia non procederent in infinitum, adhuc ratio stat: quia quidquid sit de hoc nullus potest negare quin ista consequentia sit vera si venialia diminuunt charitatem, venialibus multiplicatis in infinitum necessario finaliter totaliter tolletur charitas per sola venialia. Sed consequens est falsum scilicet charitatem posse tolli per sola venialia. Ergo & antecedens, scilicet charitatem posse diminui per venialia:
On this page