Text List

Quaestio 27

Quaestio 27

Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res

flic quaeri potest, vtrum proprietates quas Aailatius supra assignauit, scilices quod sditer, &c.

Distinctio vigesima septima. QVAESTIO PRIMA

CIrca vigesimam septimam distinctionem.

Quaeritur vtrum paternitas & spiratio actiua, sint duae res.

Et arguitur quod sic. Quia plurificato inferiori. plurificatur superius. Sed res est superius ad relationem realem. Ergo plures relationes reales sunt plures res. Sed paternitas, & spiratio actiua sunt relationes reales. Ergo, &c,

Praeterea, idem est ponere plures relationes reales, & ponere plures res relatas. Sed paternitas & spiratio actiua sunt plures relationes reales. Ergo sunt plures res relatae. Sed in diuinis non est pluralitas realis nisi rerum relatarum. Ergo loquendo de tali pluralitate reali sicut potest esse in diuinis: praedictae duo relationes sunt duac res.

Contra, illa sunt vnum in diuinis inter quae oppositio relatiua non diftinguit. Sed praedictae duo relationes non opponuntur relatiuae. Ergo, &c. Respondeo. Hic sunt declaranda duo principaliter.

Primo, videndum est vtrum illae duae relationes sint una res.

Secundo, videndum quomodo cum hoc ster quod sint duae relationes.

Quantum ad primum videtur quibusdam quod sint duae res disparatae, ita quod sint alia, & alia res relata. Quorum motiua, sunt illa quae tacta sunt in arguendo.

Hoc autem non mihi videtur verum. Quia sicut supra tactum est, cum de distinctione processionum ageretur: in diuinis non possunt esse plures res, ita quod vna realiter quantum ad illud quod est, non sit alia, sed sunt distincta supposita. Quia omne quod est in diuinis, est subsistens. Et ideo illa quae sunt ibi distincta re, sunt distincta subsistentia realiter: & per consequens distincta suppolita. Alii autem tenentes quod praedictae relationes non sunt duae res, sed vna: hoc declarant sic. Quia vt dicunt relatio: habet quod sit res ab bo in quo est, vel sicut in subiecto, vel sicut ine fundamento secundum quod relatio esse habet a termino.

Quod autem sit relatio realis: habet ab vtro. que quantum ad realitatem non potest ei dare terminus: nisi supposita realitate, quam habet a fundamento. Ex hoc sic arguitur. Manente identitare eius a quo relationes habent quod sint res, manet identitas realis in relationibus quae sunt vna res. Sed illud a quo paternitas & communis spiratio habent quod sint res, est idem re: quia habent idem fundamentum, & sunt in eodem supposito: & ista sunt a quibus habent quod sintres. Ergo, &c.

Sed quicquid sit in creaturis, in diuinis hoc non potest stare. Quia vnitas fundamenti non potest dare relationibus vnitatem realem rei relate, alioquin paternitas, & filiatio essent vna res: cum habeant idem fundamentum numero. Nec etiam vnitas suppositi, quia si vnitas suppositi daret vnitatem realem relationibus existentibus in eodem h supposito, sequeretur & contrario, quod ad diuersitatem suppositorum, esset diuersitas in relationibus: hoc autem est falsumcum vna relatio numero sit in duobus suppositis.

Item, etiam in diuinis supposita magis habent vnitatem & distinctionem a proprietatibus relatiuis, quam & contrario.

Si dicatur quod communis spiratio est in Patre & Filio inquantum sunt vnum, & ideo est vna res: & sic habet vnitatem a supposito. Non valet, quia Pater, & Filius non sunt vnum in supposito: & ideo, communis spiratio non potest habere vnitatem ab eis: sicut ab vnico supposito. Vnitas autem fundamenti vt dictum est, non sufficit ad dandam vnitatem realem, relationibus in diuinis. Et ided aliter dicendum est. Est autem hic opus duplici distinctione.

Prima est, quod in omni relatione importatur s duplex realitas. Vna est quo est ipsa relatio, sic realitas paternitatis, est illud quod sit in Patre sicut in subiecto. Alia realitas qua importat relatio, est realitas eius cuius est relatio ipsa vt termini ad quem: sicut paternitas, importat filium vt terminum ad quem. Vnde esse Patrem includit habere filium.

Secunda distinctio est, quando aliqua realia dicuntur duo, vel duae res: realitas illa potest referri vel ad illa quae dicuntur quaedam duo, vel ad ipsam dualitatem. Sicut quando dico quod ista duo, scilicet substantia & relatio sunt realiter in diuinis, potest referri realitas vel ad ipsa quae dicuntur duo, vt sit sensus quod tam substantia quam relatio sunt realiter indiuinis: & hoc verum est.

Vel potest referri ad istam dualitatem, vt sit sensus, quod dualitas substantiae & resationis in diuinis, sit pluralitas vel dualitas realis: & hoc falsum est. Quia in diuinis distinctio istorum inter se, non est realis; sed secundum rationem.

Quando ergo quaeritur vtrum paternitas & communis spiratio sint vna res. Si quaeratur quantum ad realitatem quae sunt ipse: dico quod sunt vna res. Si autem quaeratur quantum ad realita. tem quam important extrinsece vt termini ad quem sunt ipsae;non debent dici vnum re sicut statim exponetur.

Ratio primi est ista, quaecumque sunt illa quae conueniunt in aliquo, intantum sunt vnum inillo: inquantum nondiuiduntur differentiis eius. Vnde quia Socrates & Plato, non diuiduntur disse¬ rentiis quae diuidunt animal specifice; ideo sunt vnum animal specie, non sicut homo & equs. Sed paternitas & communis spiratio, conuentunt in hoc quod est esse tem: nec distinguntur difterentiis quae faciunt differre realiter in diuinis. Quia sola oppositio relatiua facit differre realiter in diuinis. Ergo paternitas & communis spirauo sunt vna res, non solum secundum rationem, sed etiam secundum rem in diuinis.

Sed contra hanc rationem obiiciunt quidam, & dicunt quod quando dicitur quod aliqua in illo sunt vnum cuius differentiis non distinguntur. Intelligendum est de vno secundum rationem non secundum rem sicut patet de exemplo quod ponit Philolosophus in quarto Physicorum quod scilicet vsocheles & vsopleuros non sunt vnus, triangulus, sed vna figura. Quia nondifferunt differentiis figurae, quibus constat quod sunt plures figure secundum rem; licet sint vna figura secun. dum rationem. Et ideo vt dicunt, praedicta ratio non probat paternitatem & communem spirationem esse vnam rem realiter & numero, sed probat ipsas esse vnum secundum rationem.

Sed ista instandia parum valet. Nam illud principium quo dicitur, quod illa quae conueniunt in aliquo, intantum sunt vnum in illo: inquantum eius differentiis non distinguntur, vniuersaliter veritatem habet, & quantum ad vnum secundum rationem, & quantum ad vnum secundum rem, pro vt sub illo principio communi possunt accipi diuersae propositiones minores Nam si aliqua sunt, quae non distinguuntur differenuis quae aliquid diuidunt secundum rationem: erunt vnum in illo secundum rationem. Si autem non distinguantur differentiis quae nate sunt illud distinguere secundum rem, erunt vnum in illo secundum rem. Et ideo sunt vna res, & vnum secundum rem: quae non habent oppositionem relatiuam. Et sic patet quod paternitas, & communis spiratio quantum ad illud quod includunt intrinsece, & quod sunt ipsae: sunt vna res. Quantum autem ad realitatem quam important, vt termini ad quem sunt ipse: licet non sint diuersae res: important tamen diuersas res: & disferunt re importata. Quia esse Patrem importat habere Filium: & esse spirantem, importat habere spiritum. Habere autem Filium, & habere spiritum, ex parte eius quod habetur: est alia, & alia res. Nam Spiritus, & Filius: sunt distincti realiter, & de quorum distinctione dictum est supra. Ita quod ipsa habitudo qua habentur ista, quantum ad illud quod est intraneae, est vna res. Sed ex parte eius quod habetur vt terminus: important diuersas res.

Quantum ad secundum, scilicet quomodo stet cum hoc quod sunt vna quantum ad illud quod sunt: quod sint duae relationes reales, omissis multis quae dicuntur de hoc, Dicendum est quod quando aliqua quae dicunt duo realia differunt. realitas potest referri ad illa quae dicuntur duo, vel ad eorum dualitatem, sicut si ditam quod substantia & relatio, sunt duo realia in diuinis. Nel si dicam quod ista duo sunt realiter in diuinis, si realitas refferatur ad ea quae duo dicuntur: vt sit sensus, quod vnumquodque istorum duorum sit realiter in diuinis: sic verum est quod ista duo, quae sunt relatio, & substantia: sunt realiter in diuinis. Si autem realitas ad dualitatem refferatur, vt sit sensus quod substantia & relatio habet dualitatem realem, siue realem distinctionem: tunc, esset falsum dicere quod ista duo esseru realiter in diuinis: vel quod essent duo realia sic intelligendo. Sic etiam, quando dicitur quod paternitas & spirario actiua dicuntur esse due relationes reales, si realitas refferatur ad ipsas relationes quae dicuntur duae, vt sit sensus quod paternitas & spiratio actiua sunt duae relationes reales: quarum vnaquaeque est aliquid reale & ex istens realiter in diuinis, verum est. Si autem realitas refferatur ad dualitatem, vt sit sensus quod dualitas dictarum: sit dualiras siue pluralitas secundum rem. Tunc loquendo quantum ad dualitatem quae sunt ipsae, falsum est quod secundum istum intellectum non possunt diciduae relationes sic reales, id est quarum dualitas, sit dualitas, secundum diuersas res quae sunt paternitas & filiatio.

Si autem intelligatur ipsa dualitas esse realitas quantum ad realitatem quam important, vt sit sensus, quod iste relationes duas realitates realitei distinctas important, scilicet terminos ad quos sunt: tunc verum est. Et sic diuersimode potest verificari de eis quod sint duae relationes reales, licet sint vna res: quantum ad realitatem que sunt ipse.

Ad primum in oppositum, dicunt quidam quod quia in diuinis non est proprie superius & inferius, illa propositio maior non habet locum in diuinis. Sed haec est vna fuga, quia si hoc sufficeret, tunc posset dici quod plures relationes distincte re, sicut paternitas, & filiatio: sunt vna proprietas quae est quasi superius ad dictas relationes.

Vnde sciendum est, quod in diuinis quaedam sunt communia quae sunt vnum numero & realiter in omnibus; sicut sunt omnia absoluta, & talia plurificatis relationibus, realiter non plurificantur, sicut Deus, creator, & similia. Quaedam auitem sunt ibi communia, quae etsi significent res, tamen eorum communitas, siue vnitas: non est vnitas realis, ita quod eadem numero sit in omnibus: licut patet de relatione, & proprietate, & persona, supposito vel hypostasi. Et in talibus plurificato realiter inferiori, plurificatur superius: etiam accipiendo in diuinis superius & inferius large Vnde plures relationes quae sunt plures res, lunt plures proprietates: & similiter, plures personae sunt plures hvpostases. Et similiter de relationibus: respectu huius quod dico res.

Et ideo aliter est dicendum ad maiorem, quia plurificato inferiori realiter; plurificatur superius realiter quantum ad illam realitatem secundum quam plurificatur inferius.

Et quando dicitur vlterius, quod relatio realis est inferius ad rem, conceditur. Et ideo etiam plurificata realiter relatione reali, oportet quod plurificetur res, quantum ad illam realitatem qua plurificatur relatio realis.

Nunc autem paternitas & communis spiratio non plurificantur realiter quantum ad realitatem quae sunt ipse: sed quantum ad realitatem quam important Et ideo, non sequitur quod quantum ad id quod sunt, sint plures res: sed secundum id quod important sunt plures res.

Ad secundum dicendum, quod idem est ponere plures relationes reales, & plures res relatiuas: si realitas refferatur ad pluralitatem. Quia ponere pluralitatem realem inter relationes reales: est ponere eas esse distinctas res relatas.

Quando autem vlterius dicitur quod paternitas & communis spiratio sunt plures relationes, si realitas refferatur non ad pluralitatem, sed ad ea quae dicuntur plura: vera est illa propositio: nec sequitur quod sit plures res: vt patet ex dictis. Sed si realitas refferatur ad pluralitatem. Minor est falsa, quantum ad realita em quae sunt paternitas, & communis spiratio. Et ideo, non sequitur quod quantum ad id quod sunt d fferentia, quod sint realiter in re relata: sed quantum ad realitatem quam important sic est vera. Et ex hoc sequitut quod ea quae important vt terminos ad quos sint plures res realiter distinctae: & ex hoc sequitur quo ea quae importat vt terminos ad quos siut plures res realiter distinctae, & hoc concessum est.

De verbo quia multa diffuse tractaui, & disputaui quae sunt scripta alibi, ad nunc dimitto hic.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 27