Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum ingenitum sit notio patris
Praeterea considerari oportet quod non tantum tres praedicte roprieteites siue notio, nes in personis sunt, eatum etiam alidt, quae aliii notantur nominibus, &c.
Et arguitur quod non. Primo, quia notio propria Patris non potest alicui conuenire. Sed ingenitum cum sit idem quod non genitum, conuenit alii a Patre. Quia conuenit Spiritui sancto & essentiae; & ipsi nihil, quia nihil est non genitum. Ergo, &c.
Secundo, quia notio personae diuinae debet importare differentiam seu relationem, cum persos nae diuinae solis relationibus distinguantur. Sed ingenitum non dicit differentiam secundum relationem, cum non dicatrelationem, sed potius priuationem. Ergo, &c.
Tertio, quia notio debet pertinere ad dignitatem. Sed ingenitum non importat dignitatem. Ergo, &c. Probatio minoris: quia ingenitum aut accipitur negatiue tantum, & tunc non dici dignitatem. Quia dignitas dicit quid positiuum. Aut accipitur priuatiue, & tunc similiter non importat dignitatem: tum quia priuatio Importat imperfectionem: tum quia dignitas debet dicere aliquid ppositiuum.
In contrarium est Augustinus in littera. Respondeo. Hic tria sunt videnda. Primum quid formaliter significet ingenitum. Secundum, est videre super quid fundatur priuatio; quam importat ingenitum. Tertium, est soluere praesentem quaestionem.
Quantum ad primum sunt duae oppiniones. Prima est, quod ingenitum non dicit priuationem formaliter: sed aliquid positiuum, & dicunt quod istud positiuum est vniuersalitas authoritatis: quod idem est quod esse principium omnium quae producuntur. Sed istud reprobatur ab aliis & bene. Quia esse principium aliorum, accipitur in generali aut in speciali, si in speciali tunc idem est quod esse principium alicuius vel per generationem, vel per spirationem, vel per creationem. Si ergo ingenitum dicat aliquod storum trium, non dicet aliquam notionem distinctam, a paternitate & communi spiratione. Hoc autem est inconuenhiens. Ergo, &c.
Probatio assumptae, quia si formaliter ingenitum dicit idem quod generare, vel esse principium per generationem: tunc ingenitum non differt a paternitate. Si autem dicit idem quod esse principium per spirationem: tunc non differt a communi spirationei Si autem dicat idem quod esse principium per creationem, non erit notio alicuius personae: quia hoc omnibus personis conuenit. Conueniret etiam tunc Filio quod est impossibile, scilicet quod ingenitum conueniat Filio. Ergo si ingenitum dicit positiuum quod est principium producendi formaliter, non erit notio distincta a paternitate & spiratione. Et sic patent illa assumpta. Si autem accipiatur principium formaliter productiuum in generali, & dicatur quod hoc significatur formaliter, per hoc quod dico ingenitum, sequitur adhuc quod ingenitum non dicit notionem distinctam a praedictis duabus. Quis commune non ponit in numerum cum contentis sub eo. Vnde homo, aequs, & animal non sunt tria animalia: quia animal non ponit in numerum cum homine, & aequo. Sed esse principium communiter acceptum, se habet vt superius ad esse principium per generationem & spirationem. Ergo nondicit distincta notione ab illis. Et sic, idem quod prius. Alia opinio quae verior est vt credo, scilicet quod ingenitum duo importat in suo significato. Vnum quasi materialiter, & hioc est aliquid positiuum super quod fundatur priuatio importata per ingenitum: quia ingenitum non dicit puram negationem. Sic enim posset conuenire ipsi nihili, sed dicit negationem fundatam in aliqua positiua natura quam supponit. Aliud importat suo in suo significato formaliter. Et hoc est priuatio. Sicut incoiporeum formaliter importat pi iuationem corporeitatis: sed materialiter importat illud in quo fundatur ista priuatio. Sed adhuc restat ostendere quid priuat hoc quod est ingenitum. Ad hoc dicendum quod licet de virtute vocabuli videatur in portare directe priuationem generationis passiue: tamen pro vt accipitur vt notio Patris, dicit priuationem essendi qualitercumque ab alio. Et sic accipiendo ingenitum, soli Patri conuenit. Quia licet Spiritus sanctus non sit per generationem productus: est tamen ab alio productus. Essentia autem, licet non sit quocumque modo productat est tamen ab alio communicata. Nam essentia, pro vt est in Filio & Spiritu sancto: est ab alio. Non quod ille a quo est essen ria communicata sit aliud ab esse: sed est alius ab illo cui communicata est essentia. Sic ergo ingenitum pro vt est notio Patris, est priuatio essendi ab alio fundata in aliquo ipositiuo. Et sic patet aliquo modo de primo.
Prima dicit, quod ista priuatio fundatur super essentiam vt est non ab alio. Vnde etiam dato quod in diuinis non esset realiter distinctio personarum, adhuc Deus diceretur ingenitus per hoc quod haberet esse vel essentiam non ab alio. Sed hoc non videtur sufficere. Quia idem non fundatur supra seipsum, nec in priuatiuis, nec in positiuis. Sed priuatio quam formaliter dicit ingenitum, non est aliud quam non esse ab alio. Ergo essentia vt non ab alio est, non est fundamentum eius, Quia tunc ly non ab alio, quod est ipsummet formale ingeniti: esset fundamentum sui ipsius.
Et ideo dicunt alii & melius, vt mihi videtur, quod ista priuatio fundatur super vniuersalem, & generalem auctoritatem principii, quod est esst vniuersale princigium omnium qualitercumque prductorum vel producibilium.
Ad cuius euidentiam, sciendum quod his hion accipitur priuatio pro carentia eius quod natum quidem est inesse carenti, sed hic accipitur priuatio pro carentia eius quod natum quidem est inesse alicui. Sed non illi quod dicitur priua. tum: sicut quando dicimus brutum esse irratio. nale, & Angelum esse incorporeum. Talis au. tem carentia vel priuatio oportet fundari super illud positiuum per quod repugnat carenti, affirma. tio opposita priuationi. Illud autem per quod repugnat alicui esse ab alio, quae est affirmatio opposita ei quod est ingenitum, vel non esse ab alio, est essentialiter principium omnium produdtorum & producibilium: supposito quod in rebus vnum sit ab alio, quia per hoc repugnat ei produci vel esse ab alio. Nam si esset ab alio, tunc esset aliquid cuius ipsum non esset principium: quia non esset principium sui ipsius, cum tamen ponatur esse ab alio. Et ideo videtur quod illud positiuum super quo fundatur priuatio quam importat in genitum, sit vniuersalitas principii. Est autem notandum quod non est idem fundari in vniuersalitate principii, & dicere formalitet vniuersalitatem principii Nam illud quod dicit formaliter vniuer. salitatem principii sicut supra tactum est, non dicit notionem distinctam a diuersis modis principiandi. Sed illud quod dicit priuationem fundatam super vniuersalitate principii; dicit formaliter aliam notionem a notione quae conuenit alicui formaliter ex hoc quod est principium, scilicet esse vniuersaliter prinatum a principiatione passiue sumpta.
Et quando dicitur quod dato quod in diuinis non essent plures personae, adhuc fundatur super essentiam; vt non ab alio genitam. Dico quod non, imo hoc esset formalitet esse ingenitum, imo fundaretur super hoc quod est Deum esse primam & vniuersalissimam causam omnium. Et si vlterius dicatur quod si Deus esset vnum suppositum, & impossibile esset aliquid esse productum, adhuc Deus esset ingenitus, & improductus. Et tunc ista priuatio non posset fundari super vniuersalitatem principii Et ideo posset videri quod fundaretur super essentiam diuinam vt non ab alio. Dico quod non. Quia tunc idem fundaretur super seipsum vt dictum est. Quia non ab alio, & ingenitum idem est: sed stante hvpothesi fundaretur predicta priuatio super absolutam rationem essentiae, quia tunc esset vna tantum & in vno supposito. Et adhuc sequeretur consequentet quod non esset ab alio, nec aliud ab eai Et sic dupler priuatio consequeretur essentiam absolute acceptam. Et sic patet de secundo.
Quantum ad tertium. Dicendum quod ingenitum est propria notio Patris. Quia propria notio: alicuius personae debet importare aliquid quod sit proprium eius, vt faciat difserentiam aliquam in esse relatiuo: & pertineat ad dignitatem. Sed ista tria conueniunt huic quod dico ingenitum in comparatione ad patrem. Ergo, &c. Maior patet secundum omnes. Minor probatur quantum ao tria quae ponit. Nam ponit quod ingenitum conueniat soli Patti: vt patet ex dictis. Nam ingenitum accipitur pro aliqua re positiua, & vt magis stricte loquar; pro aliqua re diuina cui conuenit nullo modo esse ab alio. Hoc autem nulli alii conuenit nisi Patri, quia aliae personae sunt ab alio. Essentia autem diuina pro vt est in Filio & Spuitu sancto est aliquo modo ah alio: quia ab alio com¬ municata. Ingenitum etiam in diuinis, dicit differentiamsecundum esse relatiuum.
Sed notandum est, quod aliqua dupliciter possunt differre ab inuicem, in essentia vel esse relatiuo. Vno modo, secundum habere aliam, & aliam relationem. Alio modo, secundum habere & non habere eandem. Primo modo differunt Pater, & Filius, vel generans & genitum. Secundo modo differunt genitum & ingenitum: vel esse ab alio & non esse ab alio, ingenitum etiam pertinet ad dignitatem. Quia supposito quod alquis habeat aliquam naturam, ad dignitatem eius pertinet quod non habeat eam ab aliquo talio. Tum quia habere naturam suam ab alio, potest alicui conuenire, & modo, nobili, & modo ignobili: ideo in habendo eam non ab alio, excluditur omnis modus ignobilis quo potest aliquid haberi ab alio: tum quia habere non ab alio, importat quandam prioritatem, vel secundum rem, vel secundum rationem intelligendi. Quia licet non sit Pater secundum rem prior Filio, tamen secundum nostrum modum intelligendi; videtur habere prioritatem inquantum est principium Filii. Et similiter inquantum est principium non de principio, videtur secundum modum nostrum intelligendi habere quandam primitatem: & per consequens dignitatem. Et hoc est quod videtur sanctus Thomas dicere: quia sicut primum principium dupliciter inotescit, scilicet quia alia sunt ab eo, & quia i psum non est ab alio, ita Pater inquantum est principium aliorum innotescit per generare & spirare; inquantum autem est principium non de principio, innotescit per ingenitum. Et sic patet ad tria prius supposita.
Ad primum ergo in oppositum, patet exdictis, quia ibi non accipitur ingenitum pro sola carentia generationis passiue, sed pro eo quod nullo modo est ab alio supposito aliquo ente omnino.
Ad secundum etiam, patet quod ingenitum dicit differentiam secundum relationem, pro vt aliqua differunt per habere, & non habere aliquam relationem.
Ad tertium, dicendum quod ingenitum accipitur priuatiue, accipiendo non stricte pro carentia perfectionis natae inesse carenti, quia sic diceret imperfectionem: sed accipiendo priuationem large pro carentia alicuius nati haberi ab aliquo, sed non nati haberi ab ipso carente. Sicut Deus, vel Angelus, dicuntur priuatiue incorporei: & talis priuatio non dicit imperfectionem aliquam.
Et quando dicitur vltra, quod talis priuatio, cum nihil formaliter ponat: nondicit aliquam dignitatem. Dicendum quod licet formaliter nil ponat materialiter, tamen significat vel supponit aliquod positiuum, quo supposito: etiam ipsa carentia importat aliquam dignitatem s vt ostensum est) differentem ab ipso positiuo ratione. Quia saltem excludit omnem modum imperfectum qui polset esse in habendo ab alio.
On this page