Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum persona sit essentia
CIrca trigesimam secundam distinctionem, Quaeritur, vtrum persona sit essentia, Et aruitur quod non. Quia de his quae sunt vnum realiter, non potest verificari affirmatio & negatio: in praedicatis realibus. Dico autem in praedicatis realibus, quia licet in eis quae pertinent ad secundas intentiones, possint verificari de eis quae sunt vnum re affirma io, & negatio, sicut homo est species, vel animal rationale mortale non est species: tamen hoc non potest fieri in praedicatis realibus. Non enim potest dici quod homo sit albus: & quod animal rationale mortale, non sit albus. Sed in praedicatis realibus, affirmatio & negatio verificatur de persona & essentia, quia haec est vera persona Patris est realiter distincta a Filio: quod negatur de essentia.
Praeterea, qua ratione persona esset essentia, eadem ratione esset proprietas. Sed hoc est falsum. Ergo, &c. Probatio minoris. Quia nisi persona esset realiter proprietas, plurificatis proprietatibus, filurificarentur personae, sed hoc est falsum, quia existentibus quatuor proprietatibus non sunt nisi tres personae.
In contrarium est magister in littera. Respondeo. Quaestio qua quaeritur, vtrum persona sit essentia, potest habere tres difficulta¬
Prima est, vt per personam accipiamus coneretum, puta Deum vel Patrem: per essentiam, puta dininitatem vel paternitatem. Et si quaeratur vtrum persona sit essentiar est quaerere, vtrum in diuinis abstractum sit concretum p Et de hoc dictum fuit, quando quaerebatur, quomodo differant natura &c suppositum.
Alia difficultas potest esse, quornodo existente vna essentia, & existentibus tribus personis realiter distinctis: possit esse quod persona sit essentia: Et de hoc dictum est in quaestione praecedenti. Quia quantum ad hoc, eadem est difficultas de relationibus & personis.
Tertia difficultas est, quia cum persona includat non solum essentiam, sed etiam relationema quomodo sit eadem cum essentia, quae relationem non includit:
Dicunt ergo quidam, quod si relatio accipiatur pro vt dicit habitudinem, & essentia vt dicit absolutum; & per sona vt constituitur ex vtroque: sic, nec essentia est relatio vel proprietas: nec persona est proprietas; nec persona est proprietas vel essentia. Quia nec essentia dicit habitudinem, nec est habitudo; nec habitudo est quid absolutum; nec constitutum ex vtoque: est alterum. Vnde differunt, non solum secundum rationem: sed etiam secundum modum realem.
Sed istud non videtur mihi verum. Ad cuius euidentiam, est sciendum quod in diuinis sunt plures modi reales, quorum quidam distinguntur re ad inuicem: sicut paternitas & filiatio. Quidam autem modi sunt reales qui non distinguntur re ab inuicem, sicut essentia, & paternitas, vel pater¬ nitas, & sapientia, & insticia: & consimilia. Vnde sciendum est, quod quando dicitur in diuinis esse plura realia, realitas potest referri, vel ad ea que dicuntur plura; vel ad ipsam pluralitarem. Vt sidicam quod in diuinis sunt plures perfectiones realiter, puta sapientia, & iusticia, & sic de aliis potest referri realitas ad perfectiones, vt sit sensus, quod perfectiones quae plures dicuntur, puta sapientia, & iustitia, & sic dealiis: sunt realiter in diuinis. Et hic sensus est verus.
Potest etiam referri realitas ad ipsam pluralitatem, vt sit sensus, quod pluralitas istarum perfectionum quae est sapientia & bonitas: sit realis vel secundum rem. Et hic sensus in proposito, scilicet quantum ad sapientiam, & bonitatem, falsus est.
Vlterius, sciendum quod in diuinis nonha. bent inter se distinctionem realem, nisi illa quae habent oppositionem relatiuam, sicut alias probae tum fuit. Quia inter essentiam & proprietatem non est realis oppositio, ideo realiter essentia est ipsa proprietas: essentialiter loquendo.
Vlterius quia persona non includit nisi essentiam & proprietatem, sequitur quod persona non includit aliquid diuersum re ab essentia. Quia proprietas non disfert re ab ea, nec etiam a proprietate: quia essentia non est diuersa re a proprietate. Vnde inter proprietatem, & essentiam, & personam comparata ad inuicem: non est differentia realis.
Ex his potest ostendi quod realiter persona est essentia & proprsetas. Quia illa positio quae denotat solum vnitatem realem inter praedicatum & subiectum, veritatem habet in illis in quibus praedicatum & subiectum sunt vnum realiter. Sed, vt ostensum est, persona, & essentia, & proprietas sunt vnum realiter & vna res. Ergo propositio quae vnum illorum de alio affirmat attendendo tantum indentitatem realem inter ea: sicut dicendo persona est essentia vel proprietas, vel essentia est proprietas: est vera.
Notandum tamen est, quod licet essentia & proprietas inter se non habeant differentiam rea. lem, sed sunt vna res simpliciter: tamen vnumn eorum dicit oppositionem ad aliquid, ad quod nulsam oppositionem dicit aliud: vt vnus importat distinctionem realem ab aliquo, a quo aliud nullam distinctionem realem importat. Sicut paternitas, importat oppositionem ad Filium, & importat distinctionem realem ab eo, a quo nullam distinctionem realem importat essentia. Et ideo illae propositiones quae non solum denotant vnitatem inter essentiam & proprietatem, sed important etiam distinctionem elsentiae, siue circa essentiam respectu altenus proprietatis, & propositiones quae denotant proprietatem absolui a tali oppositione & distinctione: sunt falsae omnes.
Et ideo non dicimus quod essentia dicat habitudinem ad Patre, nec etiam communiter forte esset conoedendum quod essentia sit habitudo ad Patrem vel Filium formali praedicatione: nedenotetur essentia se habere ad Filium vt ei oppositum, & ab eo distinctum. Tamen ista est vera, essentia est illa res quae est habitudo ad Filium, vel quae habet habitudinem ad Filium. Quia ex hoc non ponitur circa essentiam distinctio a Filio: sed indentitas ponitur inter essentiam & illam rem quae distinguitur a Filio. Similiter, si dicatur quod paternitas est aliquid absolutum, falsum est. Quia denotatur non tantum identitas inter patemita¬ tem & rem absolutam quae est essentia: sed etiam denotatur quod paternitas caret oppositione relatiua. Sed haec est vera, scilicet quod paternitas est illa res quae est absoluta. Quia haec absolutio non importatur circa paternitatem: sed circa illam rem quae est eadem cum paternitate secundum rem. Tum, quia sicut dictum est supra, licet haeo sit vera, essentia est ipsum generare: non tamen est vera ista, essentia generat. Quia in hoc quod est essentia generat, vltra identitatem realem quae est inter essentiam & actum generandi: importatur quod essentia habcat Filium vt a se distinctum. llli ergo qui dicunt proprietatem & essentiam differre secundum modum realem, si intelligant modum realtm positiuum, secundum quem vnn numero realiter se habeat per additionem ad aliud & faciat differentiam realem, posituam inter ipsa ad inuicem comparata falsum est. Quia tunc esset compositio in diuinis. Si autem intelligatur minus proprie, per modum realem modum secundum quem vnum eorum dicitur distingui ab aliquo a quo aliud non distinguitur: sic potest concedi, quod secundum talem modum negatiuum incomparatione ad tertium differunt: inquantum vnum eorum, realiter est distinctum ab aliquo, a quo aliud non est distinctum: sed realiter vnum. Et quantum ad hoc quod est vnius non attribuitur alteria sicut non attribuitur essentiae, distingui, nec proprietati attribuitur commune, vel absolutum esse. Et per hoc patet ad rationem eorum, quia licet concedatur quod essentia sit proprietas, non tame ita conceditur quod sit habitudo, ne denotetur habere oppositionem ad Filium: bene tamen est illud quod habet oppositionem ad Filium. Similiter, licet proprietas sit essentia, non tamen conceditur quod proprietas sit absoluta: sed bene, est illa res quae est absoluta. Vnde si absolutum acciperetur substantiue, ita quod supponeret pro essentia, absolutum praedicaretur de proprietate: dicendo quod proprietas est ipsum absolutum, id est ipsa res quae est absoluta. Ita quod absolutum non poneretur circa proprietatem, sed circa illam rem. scilicet ellentiam, quae est eademcum Illa. Quod autem dicitur quod constitutum non est constituentia. Verum est loquendo de partibus constitutiuis quae sunt diuersae per essentiam: sicut compositum non est materia vel forma. Sed de partibus quae constituunt rationem alicuius, & differunt tantum secundum trationem, sicut animal & rationale constituunt hominem: est falsum. Nunc autem essentia & proprietas non constituunt personam sicut diuersae partes secundum rem, cum ipsa persona sit relatio subsistens: sed sunt diuersa secundum rationem tantum: ita quod rationem vtriusque includat persona.
Ad primum ergo in oppositum, potest dici quod illa propositio, non habet veritatem nisi in illis quae nec re, nec ratione differunt: sic non est persona nec essentia. Vel potest diei quod illa propositio habet veritatem in illis quae sunt naturae finite: in quibus vnum re, non potest esse plura aliqua realiter: sed in illis in quibus propter infinitater suam, vnum re absoluta potest esse quaedam plura, scilicet plura relata realiter distincta: potest asfirmatio, & negatio verificari, secundum distingdi, & non distingui, de his quae sunt vnum reIta, quod vnum eorum distinguatur ab aliquo, & aliud non disfinguatur ab eo: non contradicit.
Ad secundum, dicendum quod minor est falsa. Ad probationem, dicendum primo quod illa maior in diuinis non est vniuersaliter vera, scilicet quod eorum quae sunt vnum re; plurificato vno: plurificatur realiter alterum. Dato etiam, quod concedatur de persona & pronrietate quod nlurificato vno re: plurificaretur realiter & alterum: dicendum quod proptietates non sic plurificantur realiter: scilicet quod sint quatuor res diuer se: nam sicut supra patuit, communis spiratio non facit diuersitatem realem cum paternitate & filiatione: ita quod inter se communis spirauo, & paternitas, & filiatio: habeant diuer sitatem. Quemodo autem sunt quatuor proprietates reales, & non sunt quatuor res: dictum est supra.
On this page