Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae

QVAESTIO SECVNDA. QVaeritur secundo vtrum bene dicatur, tres personae esse vnius essentiae

Respondeo dicendum quod quaedam sunt habitudines diuinae ad intra: & quaedam ad extra. Ad extra, est habitudo causae efficientis, finalis, & formalis, vel exemplaris, de quibus dimittatur ad praesens. Ad intra autem est habitudo principii effectiui, & habitudo formae ad habentem formam, & conuerso, scilicet habitudo habentis formam: ad formam habitam. Propter primum, hienedicitur Pater Filii & Filius Patris, & Pater est principium: & Filius principiatus a Patre. Fropter secundum, bene dicitur essentia Dei, vel elsentia Patris: & tres personae sunt vnius essentiae. Nam hoc quod dicitur essentia Dei, vel essentia Patris: importatur habitudo essentiae vt habet rationem formae: ad habentem formam. In hoc vero quod dicitur tres personae vnius essentiae, denotatur habitudo suppositi habentis formam: ad formam quam habet. Licet enim in diuinis realiter idem sint suppositum & natura, siue forma quam habet suppositum: tamen differunt ratione, ita quod poslunt intelligi habere habitudinem habentis & habiti ad inuicem. Licet autem idem sit Deus, & diuina essentia: non tamen conceduntur tres personae vnius Dei, sicut tres personae vnius essentiae diuinae. Quia Deus significat per modum suppositi diuini: quia inconcreto: & nersonae dicunt supposita. Vnde si diceretur tres personae vnius Dei: daretur intelligi quod tres personae haberent ad Deum habitudinem possessionis ad possidentem quae in diuinis locum non habet: vel Dei ad subditos. Sic enim vna persona se habet ad alteram in rebus creatis.

Et si dicatur quod modus significandi nil mutat ex parte Dei, & per consequens quod equae bene dicatur tres personae vnius Dei: sicut vnius essentiae diuinae. Dicendum est, quod non sequi. tur, quia licet diuersus modus significandi nil mutet ex parte rei, quia qualitercumque significetur; tamen semper eodem modo se habet. Tamen diuersus modus significandi, facit ad hoc quod sermomens conueniant Deo. Quia secundum diuersum modum significandi, sermo qui formatur de Deo importat diuersas habitudines; quarum vna potest esse in Deo: & alia non. Sic in proposito. Hoc quod dico tres personae vnius Dei importat habitudinem possessionis, vel dominii; quod in Deo locum non habet. Sed tres personae vnius essentie importat habitudinem suppositi habentis, ad naturam habitam.

Quare autem non dicantur tres personae, nisi addatur aliquod adiectiuum, puta tres personae vnius simplicitessentiae, dixi in legendo quod hoc erat; quia illud quod construitur in genitiuo casu A cum aliquo: se habet ad illud vt habens. Vnde dicitur quod Pater habet Filium; & econuerso: & ideo dicitur Pater Filii: & Filius Patris. Sed non dicitur Socrates cappe, sicut cappa Socratis. Quia Socrates est habens cappam. Econuerso autem; non dicitur simpliciter quod cappa habeat Socratem, tamen dicitur quod cappa habet possesorem Socratem. Et ideo, licet non dicatur bocrates cappe, dicitur tamen Socrates possesor: in quo non proprie hoc quod dico Socrates, sed hoc quod dico possessor, relatiue dicitur ad cappam,

Nunc autem, licet suppositum dicatur habere essentiam siue naturam, puta, dicitur quod homo habet humanitatem: non tamen econuerso, dicitur quod natura habet suppositum. Non enim dicitur quod humanitas habeat fhominem, & propter hoc non dicitur homo essentiae: sicutidicitur essentia hominis. Nec similiter, dicuntur tres personae essentie, sicut econuerso dicitur essentia trium personarum. Et hoc vsque nune videtur mihi bene dictum.

Sed vltra hoc addit quod ad hoc quod essentia posset construi cum supposito in genitiuo casu, oportebat addere aliquod adrectiuum respectu cuius essentia se haberet vt habens, vt cum dicitur sunt vnius essentiae, Nam essentia se habet ad vnitatem vt habens. Nam hoc est verum quod essentia est habens vnitatem. Et propter hoc dicuntur tres personae vnius essentiae: non autem tres personae essentiae. Quod quidem non videtur bee ne dictu. Quia illud quod construitur cum aliquoa a quo regitur in habitudine genitiui casus, ad hoc quod propriae costruatur cum illo: debet se habere vt habes respectu illius: sicut Sortes respectu cappe se habet. Essentia autem, quando dicitur vnius essentiae: non respicit l vnius, vt cum quo construitur in habitudine genitiui casus vt a quo regitur: sed construitur cum eo, sicut substantiuum cum adiectiuo sed hoc totum vnius essentiae, construitur cum Nv tres personae in habitudine genitiui casus. Vnde si per virtutera huius quod est habere, diceretur incoueniens illa constructio: opporteret quod hoc totum vnius essentiae, siue vna essentia, se haberet ad personas vt habens eas: & non sufficeret qod essentia esset habens vnitatem. Et ideo ad nunc videtur mihi aliter dicendum. Scilicet, quod construi in habitudine genitiui casus secundum proprietater locutionis, conuenit quidem ei quod se habet per modum habentis: sed ei quod se habet tantum vt habitum: non ita propriae conuenit construi in habitudine genitiui casus. Et propter hoc illud quod se habet vt habens simpliciter, & secundum se & sine additione alicuius: construitur in hbitudirte genitiui casus cum habito. Illud autem quod se habet in habitudine habiti tantum: non consueuit construi secundum se ex hoc quod habetur. Vnde non dicitur homo pedis, vel materiae, vel humanitatis, sicut dicitur pes, materia, vel humanitas hominis. Sed tantum consueuerunt talia, in habitudine genitiui casus construi, quando deberet significari debitus modus habendi ea: sicut dicimus homo magnae erel grossae materiae vel magni pedis vel pulchrae formae. Et ideo oportet ibi ponere semper duplicem genitiuum, vnum significantem ipsam rem habitam: & alium modum habendi. Etsic est in propositio, quando dicitur tres personae vnius essentiae, Et sic potest patere de se.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2