Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus
Et arguitur quod non. Quia finis scientiae practicae est opus. Sed scientiae Dei non est ponendus aliquis finis, Ergo, &c. Praeterea, scientia practica dictat aliquid faciendum ipsi voluntati. Sed sic non potest esse in Deo. Ergo, &c. Maior supponitur Minor probatur. Quia si intellectus diuinus dictat voluntuti aliquid faciendum, aut necessarium est voluntatem consentire, aut non. Si sit necessarium, sequitur quod Deus necessario vult ea quae facit, & per consequens de necessitate agat. Si non est necessarium voluntarem consentire, & illud dictatum velle, sequitur quod voluntas Dei; eius iudicio contrarietur; quod est impossibile. Ergo intellectus diuinus non dictat voluntati aliquid faciendum. Et sic patet minor. Contra, In eo qui agit aliqua per intellectum; est intellectus practicus. Sed Deus est huiusmodi. Erge &c.
Respondeo, dicendum est primo quod respcctu sui primi obiecti quod est diuina essentia, scientia Dei non est practiaa: & hoc planum est, Quia essentia Dei non est operabilis. Sed respectu creaturarum, dicunt quidam quod scientia Dei non est practica: & sunt moti rationibus positis in arguendo. Vnde videtur quod ipli sic imaginentur, scilicet quod intellectus proponat voluntati de ipso factibli; qualiter potest fieri; nondictando quod hoc faciendum sit a mortali intellectu, & quia non inclinat volutatem ad eligendum facere, non est practicus. Quia intellectus practicus vt videtur, nihil facit ad operationem, vel actionem exteriorem: nsi inquantum inclinat voluntatem ad eligendum prosequi. Nunc autem, pro vt deductum est in arguendo: licet intellectus diuinus intendit quomnodo aliquid sit factibile, non tamen dat necessitatem aliquid faciendum voluntati: nec voluntas diuina necessitatur. Istud autem non videtur bene dictum.
Primo, quia secundum eos voluntas non mouetur ad aliquid eliciendum ab obiecto, vel ab intellectu: nisi sicut a causa sine qua non, inquantum ostendit quid est faciendum vel factibile. Sed omnis actus voluntatis est causa intellectus sine qua non,cum impossihilesit incognita velle. Ergo intellectus est causa aequaliter euiuscumque actus volendi. Sed intellectus non dicitur principium operationis exterioris vel praxis, nisi inquantum est causa volendi eius quod fit ab agente per intellectum & voluntatem. Ergo ex hoc ipso quod intollectus proponit aliquid vt operabile, & voluntas, per intellectum vt per causam sine qua non, eligit tale operari, est intellectus practicut. Qum ergo intellectus diuinus sit cauia electionis diuinae, vt causa sine qua non: eius inrellectus respectu factibilium ab ipso erit practicus.
Praeterea, sicut supra patuit, intellectus dicitur esse practicus vel speculatiuus secundum distinctionem obiectorum, ita quod intellectus qua non solum habet attingere suum obiectum speculatiuum speculando, sed etiam effectiue causando, est practicus. Sed inteslectus diuinus est causa dffectiua creaturarum, alias ipse esset agens tantum per voluntatem & non per intellectum, Ergo, &c, Si dicant quod est causa siue qua non, quia non mouet voluntatem, non valet. Quia ita est secundum eos in omnibus aliis.
Si dicant quod intellectus practicus qui dictat aliquid faciendum vel eligendum, inclinat aliquo modo voluntatem, quod non facit intellectus proponens aliquid factibile, nihil vltra dictans de faciendo.
Contra. Quia ista inclinatio aut est mouere voluntatem ad volendum, quod ipsi negant: aut est imprimere aliquam affectionem, siue formam in voluntate quae sit causa volitionis: & hoc etiam secundum eos non potest esse: quia ponunt quod liberum arbitrium periret, si ita praeter voluntatatem sit causa effectiua actus volendi.
Si dic int, quod bene forma impulsa potest esse causa actus volendi: sed nonita quin voluntas possit oppositum: & sic quod intelloctus est causa non tamen necessaria volendi. Contra, quia quando voluntas agit contra dictamen rationis indicantis aliquem actum vitiosum, vel vvirtuosum esse agendum. Quaero, vtrum talis actus pertineat ad intellectum practicum, aut non. Si non, sequitur quod omnia moralia pertineant ad scientiam practicam, siue in bonis, siue in malis. Si sic, etgo non requir itur ad rationem intellectus practici inclinare voluntatem ad illud quod agitur cum in tali actione, voluntas agat contra dichamen rationis. Et sic illa instantia non valet.
Vno modo considerando quasi metaphorice, secundum quod ereaturae non habent esse formasiter, nisi per illud quod est eis intraneum, sicut probatur septimoMsethpysicae, quod ideo non possunt esse causae formales rerum. Vel considerando circa eas intentiones Logicas: sicut considerando quomodo hoc quod dico artificiosum est quoddam abstractum a domo & statua. Et talis consideratio Dei de creaturis non est practica, nec actu, nec aptitudine, quia cognoscere tales intentiones, vel habitudines operabilium, non est principium faciendi ea.
Alio modo possunt considerari creaturae am Deo quod natae sunt esse factibiles, considerando quod talis res est sic factibilis. Et talis consideratio sine scientia Dei de creaturis est practica habitualiteri quia ex hoc non habet fieri in actu.
Tertio modo cum considerat ea vt producenda, & ista dicitur practica actu. Vnde dico quod scietia Dei est practica, & ratio patet ex dictis: quia intellectus qui est causa rei ab eo intellectae, est intellectus practicus: ita quod non attingat eam tantum intelligendo, sed etiam operando: sed sic se habet intellectus diuinus respectu creaturarum: aliter non posset dici causa earum per intellectum & voluntatem, sed per voluntatem tantum. Ergo, &c. Vnde notandum est, quod non dicitur intellectus practicus, ex hoc quod intellectus intelligat quomodo aliquid ab eo fiat t nisi sit per intellectum causa illius. Vnde licet ego intelligam, quomodo exerceo motus animales, tamenscientia de motibus talibus, non est practica: quia intellectus meus non est causa talium motuu: nisi forte quantum ad aliquod motum, vt quod sis moueam pedem vel manum: & quantum ad hoc bene habet intellectum practicum.
Ad primum ergo in oppositum, dicendum quod maior habet veritatem de eo cuius scientia ordinatur ad aliquid diuersum a se, sicut ad finem quod scientiae Dei non contingit, nec respedtu operationis: quia speculatio Dei non est realiter finis scientiae Dei. Vnde ad hoc quod scientia sit practica, non sufficit quod habeat obiectum luum cognoscendo, sed etiam efficiendo illudactu, vel aptitudine.
Ad secundum dicendum quod duplex est agens per intellectum, & voluntatem, vnum quod ner actionem intendit ass qui aliquod commodum sibi, & intellectus talis agentis dictat voluntati aliquid esse volendum propter illud commodum assequendum. Et in talibus respectu vltimi finis est dictamen rationis, & voluntas inest necessarso, dummodo cogitet de vltimo fine: quia intellectus dummodo cogitet de vltimo fine, non potell non dictare ipsum esse volendum: nec voluntas potest velle, nec etiam non velle, manente in antecedente actuali cognitione de eo, & hioc dico naturaliter.
Vtrum autem Deus possit suspendere voluntatem ab actu volendi respectu vltimi finis, manente dictamine rationis de ipso, vel etiam de ipso adepto in patria, ita quod respectu eius habeat velle, vel nolle, dimitto. Licet ad hoc sit planum, scilicet quod non possit habere respectu eius, nolle vel respuere; de aliis autem, intellectus habet necessitatem maiorem, vel minorem & non necessitatem secundum quod sunt magis, vel minus necessaria ipsi fini, vel absolute non necessaria. Aliud est agens per intellectum, quod non agit propter commodum suum, sed selum propter bonitatem suam effectui communicandam. Et talis intellectus non dicit voluntati aliquid esse operandum, propter boniim ipsi operanti consequendum, sed propter bonum alteri communicandum, & propter decentiam bonitatis suae. Er quia ea quae Deus facit sic, decent honitatem suam, quia si non fiant nulla indecentia sequitur, sed cum eius decentia possunt obmitti. ldeo dictamen eius de aliquo faciendo, vel non faciendo, quod quidem iudicium, fundatur in decentia bonitatis suae, non est necessarium necestitate absoluta, cum vtrumque, scilicet, fieri & non fieri, stet cum eius decentia. Et ideo, sicut ab aeterno potuit iudicare, vel eius intellecius dicta. re ista facienda propterdecentiam suam, ita etiam potuit dictare, vel iudicare issa non esse facienda.
Ad formam ergo argumenti, respondeo, quod quando dicitur in minori quod intellectus diuinus nihil dictaret de operando, dicendum est, quod falsum est.
Ad probationem dicendum quod suppposito iudicio & dictamine diuini intellectus, voluntas non potest non consentire, nec tamen sequitur quod absoluta necessitate velit ipsa quae facit, quia nec ea dictare facienda, fuit necessarium necessitate absoluta, vt dictum est. Inde est ibi necessitas consequentiae, quia vel hoc est necessarium, vel si Deus dictat hoc faciendum, voluntas vult hoc facere. Sed non est ibi necessitas vel antecedentis; nisi necessitasi ex suppositione, quia supposito quod dictauerit, vel voluerit, non potelt oppositum esse.
On this page