Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum omnia subsint providentiae dei
ET arguitur, quod non, quia ea quae de necessitate sunt determinata ad suos finies, & suos effectus non indigent prouidentia, quia ex quo a suo fine non possunt defficere, non indigent prouisione. Sed in vniuerso sunt multa talia. Ergo, &c.
Praeterea illa quae deficiunta suo bono non sunt sub prouidentia illius qui est optimus prouisor, sed in vniuerso sunt multa talia. Cum ergo Deus sit optimus prouisor, non cadunt sub eius prouidentia.
Praeterea illi actus in quibus fiunt plura mala quam bona, non eadunt sub prouidentia Dei, cum sit optimus & potentissimus, sed in actibus humanis sunt plura mala quam bona, Ergo, & cuet.
Contra, dicitur in libro sapientiae quod aequaliter est sibi cura de omnibus. Ergo videtur quod qualiter omnia cadunt sub prouidentia eius.
Respondeo, hic sunt quatuor declaranda. Primum quid sit prouidentia. Secundo vtrum Deo conueniat. Tetrum vtrum sit de omnibus. Quarto vtrum fit aequaliter de omnbus.
QVantum ad sprimum, sciendum est: quod licet aliqui dicant quod prouidentia sit proositum conferendi vnicuique illud per quod dicitur assequi suum finem. Non credo tame quod hoc sit accipiendum proprie & essentialiter loquendo de proposito & prouidentia, quia propositum proprie dictum pertinet ad voluntatem, prouidentia autem proprie dicta pertinet ad intellectum: quia prouidentia est pars prudentiae quae pertinet ad intellectum, tum quia ipsum nomen prouidentiae importat actum intellectus essentialiter: cum nihil aliud iit quam procul videntia. Videntia autem est gactus intellectus. ldeo, &ci
Ad euidentiam ergo prouidentiae est sciendum, quod quando aliquis princeps vult instituere aliquam communitatem. Primo est voluntas, qua vult communitatem instituere, & bonum illi communitati communicare. Secundo, est cogitare quales partes illi toti, siue illi communitati conferat, vt quod quosdam. in ordine ad bonum totius faciat milites, quosdam mercatores, & sic de aliis. Et hoc vocatur dispositio. Vnde & ordo partium in toto, dispositio quaedam eorum vocatur, propter quod excogitatio artificis, de hoc dispositio vocatur. Vlterius vero excogitatio qua arti fex excogitat quid cuilibet conferendum sit ad asiequendum suum hinem, vt quoo miles habeat arma, & quod mercator, merces, & sic de aliis dicitur quidem prouidentia. Vnde & illi quibus in communitate aliqua, incumbunt talia ministrare prouisiores dicuntur,
Sed collatio actualis & motio partium sic ordinatam in finem, secundum eis collata: vocatur gubernatio. Et sic patet de primo scilicet quid est prouidentia, sedlicet praeordinatio intellectus diuini de his quae conferenda sunt rebus ad exequendum suos fines.
ARITICVLVS SECVNDVS. QVantum ad secundum sciendum quod quidam antiqui philosophi circa hoc errauerunt, dicentes omnia esse a casu. Et illas vtilitates quae in rebus apparent secundum quod vna iuuat aliam, & secundum quod vna pars est vtilis alii, vel etiam ipsi toti, atrribuebant soli necessitati materiae, vel necessitati materiae & agentis non intendentis finem: hoc autem est impossibile, vt probat philosophus, secundo phisieorum cum casualia eueniant vt in paucioribus. Tales autem vtilitates eueniunt in pluribus. Ideo, &c.
Et ideo dicendum est, quod Deus habet prouidentiam de rebus; quia Deus est causa agens per voluntatem & per intellectum, & est causa omnium quae sunt in rebus in sua singulari existentia, & per consequens per intellectum & voluntatem, est causa eorum quae conferuntur rebus ad consequendum suos fines. Sed quia est causa per intellectum & voluntatem eorum quae conferuntur rebus ad consequendum suos fines, vt autem conferat eis talia habet precognitionem de talibus conferendis. Talis autom praecognitio est prouidentia. Et ideo oportet dicere quod Deus de rebus habet prouidentiam.
QVantum ad tertium, vtrum scilicet prouidentia Dei se extendar ad omnia. Fuerunt duo errores contrarii, vnus fuit quod nullum necessarium subest prouidentiae ditiinae cum necessaria non indigeant prouisore eo quoo non possunt deficere in suo fine, siue a suis operationibus eis conuenientibus necessario.
Alii autem ineiderunt in oppositum errorem dicentes, quod nullum contingens cadit sub Dei prouidentia, quia enim si contingens posset non euenire, Dei prouidentia polset falli, quod est ineonueniens. Vterque autem error potest per vnam rationem excludi, quia cum Deus sit causa omniu in sua existentia reali, sic & agens per intellectum & voluntatem, oportet quod omnium quaecumque sunt, & fiunt, quantum ad omnia quae sunt in eis, praeexistat apud intellectum diuinum praeordinatio, & praecognitio omnium illorum quibuscumque res potest impediri a suo fine, vel promoueri ad ipsumi. Hoc autem est habere prouidentiam de omnibus, ideo, &c.
Ad illud quod inducitur pro primo errore. Dicendum, quod ad dictam rationem potest dici secundum Catholicos, quod illa quae absolute habent necessitantem essendi, ita quod nullo modo possunt non esse: talia non indigent prouilore. Talis autem necessitas non est sn aliqua creatura, quia creaturarum esse absolute non est necessarium, sed supposito quod sit, necesse est quod habeant talem aptitudinem adinuicem, tale autem necessarium, indiget prouisore dante sibi esse, & dante sibi talem habitudinem ad talem finem. Ita soluendo, ad formam argumenti potest dici, quod non posse deficere a fine, est dupliciter. Vno modo, quia non potest non esse, nec potest existens deficere a fine. Alio modo quod licet possic non esse tamen quando est, non potest deficere, a fine, Primum non indiget prouisore. Illud tamen quod secundo mo. lo non potest deficere a fine habet necessario prouisorem. Secundum autem philoso. phos dato quod aliqua essent a Deo necessario producta ab aeterno, adhuc indigerent prouisore: quia vnumquodque intantum indiget prouilore, inquantum indiget causa agente per intellectum conferentem ei ea quibns assequitur finem; sed omnia alia a Deo quantumcunque ponantur necessario producta, indipent causa diuina agente per intellectum conferentem eis illa media necessaria ad assequendum fines suos Ergo, & caet. Vnde snfficit quod habeant causam suae necessitatis, ad hoc quod indigeant prouisore, & quod sit causi per intellectum, & voluntatem. Ad aliam rationem pater ex dictis in praecedenti quaestione, vbi ostensum est quod infallibilitas scientiae diuinae stat cum cotingentia rerum, & per consequens, cu infallibilitate suae prouidentiae, potest stare contingentia prouisorum secundum se, & absolute accep orum.
QVantum autem ad quartum, scilicet vtrum prouidentia sit aequaliter de omnibus r Elt sciendum quod modus quo Deus prouidet rebus, potest accipi vel ex parte prouidentis, vel cu parte eius cui fit prouisio. Si modus accipiatur ex parte Dei prouidentis, vt quaeratur, vtrum modus ipsius Dei, scilicet eius scientia qua prouidet omnibus, sit aequalis, dicendum est quod sic: quia eadem & aequali scientia omnibus prouidet. Siautem modus accipiatur ex parte rerum quibusprouidet, vt quaeratur vtrum eosdem modos, & easdem conditiones ex sua prouidentia conferat rebus, ita quod accipiatur non modus prouidendi, sed modus rebus prouisis collatus, dicendum est, quod etiam, hoc fuit error quorundam qui posuerunt isto modo aequaliter prouideri omnibus, ponentes omnia bona, & mala, in quibuscunque sint, ordinari per poenam & priemium, vnde dicebant peccatum esse, occidere animalia bruta innocentia; nisi facerent aliquod malum. Haec autem positio est erronea: quia poena & praemium solis debetur illis quae habent dominium sui actus. Omnia autem non sunt talia: sed solum illa quae habent intellectum, Ergo, &c.
Et ideo dicendum est, quod accipiendo modum ex parte rerum quibus prouidetur, Deus non aequaliter prouidet omnibus; quia ad bonum prouisorem pertinet prouidere vnicuique secundum quod exigit eius eonditio. Sed rerum prouisarum conditiones non sunt aequales nec eaedem; ergo ad bonam prouisionem Dei pertinet, quod diuersimode prouideat diuersis: ita quod quibus prouidet de principils naturalibus determinatis de necessitate ad vnum malum naturae, vt mors, recompensatur per nutrimentum hominis. In habentibus au en dominium sui actus malum culpae recompensatur per bonum punientis iustitiae. Vnde & eis conferuntur & dantur praecepta, prohibitiones, promissiones, & comminationes ad consequendum finem, & ne ab eo deuient.
Ad secundum dicendum, quod illa quae deficiunta fine quem prouidet eis, illa inquantum huiusmodi, omnino subsunt prouidentiae illius qui omnia impedimenta potest excludere a suo effectu si prouidit ea ad illum finem intallibiliter tendere. De illis autem quae quandoque deficiunt a suo fine, & cuisu suo, Deus prouidit isto modo quod tenderent; ita quod deficere possent: nec tamen ita deficere possunt, quin perueniant ad aliquem finem: talia inquam sunt diuina prouidentiae. Vnde ad rmnorem, dic endum est quod non deficiunt a cursu suo modo quo Deus eis pro¬. uidit.
Ad tertium dicendum quod illa quae sunt easualia, vel fortuita, quoad causas inferiores, non sunt casualia quoad Deum: imo prouisa: sicut ponitur exemplum de seruis missis ab aliquo domino ad eundem locum, ita quod vnus ignorat de alio: per comparationem ad Dominum hoc ordinantem non est casuale, sed per compatationem ad illos seruos esset casuale: sic etiam per conparationem ad Deum nihil est casuale, sed omnia sunt prouisa, licet per comparationem ad causas inferiores, possunt esse casualia.
Ad quartum dicendum in actibus humanis moralibus per comparationem ad hominem vt communiter ponitur, inueniuntur plura mala quam bona, & hoc propter diuersitatem appetituum, & etiam cognitionum, quorum appetituum, vnus frequenter repugnat alteri, & propter hoc, dicitur quod malum potest fieri multis modis, scilicet quacumque determinata circunstantia deficiente. Honum autem fit tantum vno modo, scilicet omnibus circunstantiis concurrentibus, nec tamen sequitur, quod actus hominum non cadant sub Dei prouidentia. Vnde dicendum ad maiorem, quod illi actus in quibus inueniuntur plura mala quam bona: tam per comparationem ad causam inferiorendeficiente, quam per comparationem ad Deum ordinantem, non cadunt sub prouidentia diuina, si qui actus tales possent esse. Et quando dicitur in minori: quod in actibus humanis sunt plura mala quam bona.
Dicendum quod licet per comparationem ad homines deficientes sint in actibus humanis plura mala quam bona; quia vt in pluribus deficiunt: non tamen in actibus eorum, & per comparationem ad bona quae ipsi faciunt, & per comparationem ad Deum mala eorum ordinantem, sunt in actibus humanis plura mala quam bona, quia nul. lum malum est in eis, quod non ordinetur per diuinam prouidentiam vt inde eliciatur bonum: sicut persecutio tyranm, est occasio patientiae martris, & eadem persecutio culpalis ordinatur per poenam iustitiae iustam ad bonum. Et sic per comparationem ad Deum ordinantem inueniuntur plura bona quam mali in eis quae fiunt circa hominem, vel ab homine, vel a Deo actus hominis ordinante.
On this page