Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis

Praeaeftinatie vero de bonti saalutraribui est, & de hominibus salunai vt enm ait Augustus.

Distinctio trigestma octanas.

QVESIIOPRIMA CIrca distinctionem trigesimam octauam. Quaeritur vtrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis.

Et arguitur quod sic: quia dare inaequalia aequalibus, est contra iustitiam distributiuam. Sed si mnersta non sint causa praedestinationis, darenud inaequalia aequalibus, Ergo, &c. Probatio minoris, quia quod vnus praedestinetur, & alius non, est dare eis inaequalia. Sed homines circumscripto omni merito, vel demerito sunt aequales: Ergo si merita non essent praedestinationis causa, darentur inaequalia aequalibus.

Praeterea velle dare aliquod honum vni, & non alii sine aliqua causa & ratione; quare detur vni, & non alii, videtur irrationabile. Sed si merita non sunt causa praedestinationis: Deus veli let dare bonum vni, & non alteri sine causa & ratione: Ergo Deus vellet facere irrationabiliter. Probatio minoris; quia causa quare conferatur almquod bonum vni homini, & non alteri, non potest esse nisi illud in quo differunt, & diuerfimode disponuntur ad illud bonum. Sed talis differentia non potest esse nisi secundum merita. Ergo si merita non sunt causa praedestinationis: Deus vellet conferre bonum vnt, & non alii, sine causa & ratione, & sic patet Minor.

In contrarium est Magister.

Respondeo. Ista ntuuestio diuidenda est in tres articulos prineipales. Primum est, vtrum predestinatio habeat causani snerita nostra. Secundo vtrum reprobatio habeat causam. Tertio vtrum possit reddi causa quare Deua vnum reprobat, & alium praedestinati

ARTICVLVS PRIMVS.

QVantum ad primum videndum est primo quid est praedestinatio.

Ad cuius euidentiam, sciendum est quod praedestinatio est pars prouidentiae. Est enim praedestinatio prouidentia Dei, qua Deus praeordinauit conterre aliquibus, ea quibus consequerentur vitam aeternam. Differt autem a prouidentia in duobus, primo secundum magis commune, & minus commune. Nam prouidentia est cirea omnes res & respectu cuiuscumque finis naturalis, vel supernaturalis. Praedestinatio autem est circa res determinati generis, scilicet circa creaturas intellectuales, & respectu finis determinati, soilicet respectu vitae aeternae, secundo differunt in hoc quod prouidentia dicit directe dispositionem ordinis. Sed praedesfinatio cum hoc dicit rectum exitum ipsius ordinis impositi.

Ad cuius euidentiam, sciendum quod in prouisione sunt duo attendenda, vnum est imponers ordinem vt vnaquaeque res quae cadit sub prouisione, habeat ea quibus possit assequi finem suum, vt verbi gratia: si institutis quibusdam militibus & quibusdam elericis, & quibusdam mercatoribus, imponere ordines; est dare militibus arma; clericilibros, mercatoribus merces, sed quod melius vincat, clericus discat, merca or lucretur. floc pertinet ad exitum rerum ordinatarum. Sic ergo prouidentia absolute accepta, ex sui ratione non importat certum & infallibilem exitum, qui est consecutio finis ad quem ordinat. Si enim miles non vincat, non propter hoc sequitur quod non fuerit ei prouisum. Sed praedestinatio vltra impofitionem ordinis, importat iterum exitum qui est consecutio finis ad quem praedestinatus ordinatur. Vnde impossibile est quod aliquis sit praedestinatus, & non consequatur vitam aeternam. Vnde prae destinatio est praeconceptio & praeordinatio intelsectus diuini de conferendo quibusdam id vel media quibus vel per quod, infallibiliter asse¬ quantur vitam aeternam,

Quare autem talis praeconceptio, siuc pfaeore dinatio vocetur praedestinatio, reddunt causam Magistri secundum duo quae in praedestinatione importantur. Impottatur autem ibi actus destinandi. Importatur etiam ordo talis actus ad effectum futurum, Quantum autem ad actum, scient dum est quod destinare idem est quod transmittere, illud autem dieitur transmitti ad aliquid suer cuius virtutem & naturam est tendere in illud, sicut dicimus, sagittam transmitti, & destinari ad signum. Et quia finis qui est vita aeterna, transcendit facultatem naturae, ideo motio naturae intellectualis, vel rationalis ad talem finem intellectualem, transmissio vel destinatio potest dici praeordinatio etiam Dei, de dando talem motionem, & de conferendo praedictae naturae ea quibus moueatur ad dictum finem, destinatio quaeda est. Et quia praeconceptio, & praeordinatio Deide hocipraecedit illam motionem siue illum effectum dictae naturae a Dep, subiungitur illa particulam pre, que ordinem ad effectum futurum nominat & dicitur praedestinatio. Ex quo apparet quare praedestinatio est solum respectu naturae rationalis, & respectu finis supernaturalis, quia nulla alia natura ordinatur ad finem transcendentem facultatem naturae, nisi illa. Et nullus finis transcendit facultatem nature rationalis nisi ille.

Tertio sciendum est quod ista se habent per ordinem, sciliuet voluntas commnunicandi finemi, electio aliquorum quibus finis & bonum communicetur, & conceptio corum quae conferenda sunt electis ad assequendum finem, & propositum coferendi ea. Prius enim est velle communicare bonum, & finem, quam cligere quibus communicetur, qua electione, praeacceptatur vnus alii, vt cur communicandus est talis finis: prius est etiam eli gere aliquos quibus est finis conferendus, quam praeconcipere media conferenda, & quam propositum conferendi. Et quia praedicta praconceptio est formaliter praedestinatio, habet se cu concomitante triplicem actum voluntatis, scilicet duos antecedentes, videlicet voluntas communicandi finem, & electio eorum vel illorum quibus conferatur, & vnum sequentem, scilicet propositum mudia conferendi, quibus electi finem consequantur.

Ex his patet quarto quod ad Deum pertinet alios praedestinare quia ad prouisorem totius vnt. uersi, pertinet conferre aliquibus media, quibus assequantur optimum finem qui est in vniuerso. Sed optimus finis qui potest esse in vniuerso, est vita aeterna. Ergo ad Deum pertinet conterre media aliquibus ad assequendum vitam aeternam. Sed cum Deus sit agens per intellectum, nihil confert nisi quod prius praeconcepii conferre. Sic autem praeconcipere est predestinare. Ergo ad Deum pertinet praedestinare.

His praemissis, videndum est, vtrum praedestinatio habeat causam merita nostra. quod est primus principalis articulus istius quaestionis.

Ad cuius euidentiam sciendum est: quod hic non quaeritur de causa eius quod formaliter importatur in predestinatione, sed decausa eius quod sibi est adiunctum, scilicet de causa quare Deus talia bona vult conferre electis.

Circa quod sciendum est quod causa voluntatis diuinae, potest quaeri dupliciter, scilicet & ex prarte voluntatis, & ex parte rei volitae. Ex parte uoluntatis siue ipsius actus tolendi talia media con¬ lerre, ita quod quando dicimus propter quid Deus vult gratiam conferre, quaeramus causam actus & volendi conferre gratiam, & sic non intelligitur quaestio, quia actus diuinus quo aliquid vult, non habet causam.

Ex parte autem rei volitae, vt si dicatur propter quid Deus vult gratiam conferre isti, & dicatur quod propter conatum, Iy propter, dicit causam ipsius rei volitae. Et est sensus quod Deus vult isti conferre gratiam, & causa effectiua vel disposiriua, saltem de congruo est conatus, & econuerso Deus datconatum propter gratiam in genere causae finalis, quia est causa finalis ipsius conatus: quod ad hoc Deus vult dare, vt quis adipiscatur gratiam. Et secundum istum sensum intellipitur quaestio, vtrum scilicet ex parte rei volitae sit aliqua causa ex parte nostra ipsius effectus praedestinationis, scilicet illorum quae Deus praeordinauit, & voluit nobis conferre. Et de hoc adhuc distinguem. dum est, quia, aut quaeritur de aliquo effectu particulari ipsius praedestinationis: & sic non est dubium quin aliquis effectus praedestinationis possit ex parte nostra habere causam, sicut gratia habet conatum vt causam disponentem. Et econuerso, conatus habet gratiam vt causam similem, & similiter gloriam, licet gratia & gloria non sint a nobis. Conatus autem qui est causa disponens ad gratiam a nobis est, & similiter bonus vsus gratiae per quam meremur gloriam.

Circa. hoc tamen fuit duplex error, scilicet Pelagii, qui posuit quod homo ex puris naturalibus poterat omne opus meritorium vitae aeternae fine gratia incohare: sed non consumare. Et Qrigenis, qui posuit animas extracorpora ereatas, & bene agentes, vniri bonis corporibus, & habere effectum praedestinationis, male autem agentes reprobari. Et quia sancti & doctores satis istos errores reproban, ideo praetermitto.

Alio modo potest quaeri causa effectus praedestinationis vniuersaliter, vt quaeratur, vtrum merita nostra sint causa, vel aliquid ex parte nostra sit causa totius esfectus praedestinationis. Et ad hoc dicunt quidam etiam moderni, quod sic, quia, vt dicunt, bonus vsus lib. ar. informatus gratia est causa quare Deus confert electis totum effectum praedestinationis. Sicut si diceretur quod rex dat equum militi propter bonum vsum equi quem debet exercere.

Sed istud non potest stare, quia illud quod includitur in effectu praedestinationis, non potest esse causa totius effectus praedestinationis, & hoc de se patet, quia sequeretur quod esset causa sui ipsius, quod est impossibile. Sed quicquidboni facimus, & omne meritum nostrum vndecumque veniat, includitur in effectu praedestinationis;: ergo nullus bonus actus noster, & nullum meritum nostrum potest esse causa totius effectus praedestinationis. Maior patet. Minor de facili potest osfe di. Nam omne illud quo aliquis ordinatur ad vitam aeternam assequendam, est effectus praedestinationis, cum Deus omnia illa disposuerit conferrediue. veniant ex impressione caeli, siue ex occasione praestita exterius, siue ex in inftinctu immisso interius, sed in omni actu bono & meritorio ordinatur eliciens talem actum ad vitam aeternam, vel de congruo, vel de condigno. Ergo omnis actus bonus & meritorius includitur in effectu praedestinationis. Vnde male imaginantur illi qui putant quod gratia sit effectus praedestinatiosus, & non bonus vsus liberi arbitrii gratia infor¬ mati, imo totum cadit sub effectu praedestinationis, quia totum hoc Deus praeconcepit, & praeordinauit ab acterno conferre electis, & talia quibus assequantur vitam aeternam: etiam quem liberum arbitrium, vt praeordinatum est, ad eliciendum tales operationes includitur in effectu praedestinationis. Ex his patet, quod non est simile de rege, & equo dato, & vsu equi: sicut de Deo praedestinante, & gratia collata, & vsu granat, quia praedestinatio Dei non solum confert gratiam: sed etiam bonum vsum quo liberum arbitrium vtitur ea, sed rex non confert militi vsum quo bene vtatur equo: nec hoc habet ex dono regis. Vnde quod aliquis oret pro aliquo electo, vel ei praedicet, vel qualiscumque instiget, vel ipsemet moueatur ad tendendum in Deum, totum cadit sub effectu pi v destinationis, & sic patet de primo articulo principali.

ARTICVLIS SECVNDVS.

QVantum ad secundum, scilicet de reprobatione dicendum est primo, quod reprobatio Dei qua dicitur aliquid reprobare, est praeuisio malitiae alicuius, & propositum permittendi eum cadere, & non eleuandi eum a casu, & hoc importat actum voluntatis & intellectus diuini. Esfectus correspondens huic, ess ordinatio repro. borum, siue excecatio, & hoc importat duo cilicet firmam adhaesionem ad malum, & carentiam gratia.

Ex his secundo ostenditur, quod decet Deum aliquos reprobare; quia ad bonum prouilorem pertinet permittere in communitate aliqua mala circa aliquas personas: ex quibus eliciuntur plura bona in comunitate illa, vt scilicet vnum genus bonorum desit conmmunitati illi, & haec patet, quia bonum communitatis preferendum est bono singularis personae, sed Deus est prouisor totius vniuersi. Ergo ad ipsum pertinet permittere aliqua mala quorundam reproborum ex quibus eliciat plura bona, scilicet iustitiae punientis, & patientie bonorum tolerantium mala ab eis illata. Sed hoc est reprobare, Ergo, &c. Vnde sicut pater familias sapienter vult mortem gallinae, propter sustenta. tionem familie: ita etiam Deus sapientissime & iustissime permittit aliqua mala, ex quibus eliciat vniuerso mulia bona.

Nunc videndum est, vtrum reprobatio habeat causam.

Ad cuius euidentiam sciendum est quod eausam reprobationis contingit dupliciter assignare, vno modo ex parte actus diuini, quem preuisio malitiae & propositum permittendi casum & non reuelandi. Et quantum ad hoc non habet causam, quia voluntatis & intellectus diuini, nulla elt causa.

Alio modo contingit assignare causam reprobationis ex parte effectus, & sic potest reddi causa reprobauionis, id est, effectus qui sit in reprobatione.

Est autem dupler effectus, scilicet firma adhaesio ad malum finem, & carentia gratiae. Causa primi est ex parte nostra, quia causa talis adhiaesionis est mala voluntas noitra: talis autem adhaesionis inquantum mala est & peccatum, Deus non est causa.

Si autem quaeratur quae est causa prauae malitiae in voluntate, dicendum est quod non est mala voluntas in actu scilicet voluntas defectibilis & pos¬ sibilis esse mala, siue sit causa huius mouendo se immediate, vt quidam dicunt, siue mouendo se mediante praesentatione obiecti facta ab intellectu: ad quam praesentationem faciendam, voluntas poterat mouere intellectum. Causa autem secundi, scilicet carentiae gratiae, est partim ex parte nostra, partim ex parte Dei. Ex paite nostra, quia facimus nos indignos gratia, non praeparando nos. Ex parte autem Dei, in hoc quod non contert gtatiam: & hoc est quod dicitur, quod Deus est causa obdurationis, non immittendo malitiam, sed non in partiendo gratiam. Est autem notandum, quod Deus non est causa carentiae gratiae, non conferendo eam, & praecipue in proponendo nunquam conferre eam nisi praesupposita nostra indignitate: quod Deus non vult aliquem carere gratia, nisi secundum quod hoc est bonum & iustum. Sed quod aliquis finaliter careat gratia non est bonum secundum se & absolute. Sed est bonum, & iustum, inquantum reddit se indignum: siue inquantum est dignus habere gratiam. Et ideo Deus est causa carentiae gratiae, supposita indignitate nostra.

Ex his patet, quod totus effectus reprobationis scilicet adhaesio ad malum finem, & careniia gratie habet causam ex parte nostra: quorum prima causa est voluntas desectibilis quae non pertinet ad effectum reprobationis: non sic effectus totus praedeftinationis potest habere causam ex parte nostra: quia etiam liberum arbitrium prout natum est tendere inbonum, cadit sub effectu praedestinationis.

ARIICVLVSTERIIVS.

QVantum autem ad tertium principale, sciliet vtrum possit reddi causa qnare Deus vnuni praedestinet & alium reprobet.

Sciendum est quod causa hic potest quaeri, & vno modo generali, vt quaeratur quare quidam ptaedestinantur & alii reprobantut: vel in speciali, vt quaeratur, quare ilte in speciali praedestinatur, & ille in speciali reprobatur,

Dicendum ergo primo, quod licet ex parte nostra possit causa reddi quare Deus vnum praedestinat, & alium reprobet, scilicet causa remota, & sine qua non istius effectus in generali, scilicet lib. arb. possibile moueri in bonum, & in malum, quo non ex istente non essent quidam praedestinati, & quidam reprobati: tamen causa huius copleta & proxima, nec in generali, nec in speciali potest reddi ex parte nostra: ita quod ex parte nostra non potest reddi causa completa, quare aliquis praedestinatur, & altus damnatur: vel etiam quare iste praedestinatur, & ille reprobatur: quia illud quod includitur in effectu praedestinationis, non est causa quare totus cffectus praedestinationis detur vni, & ron alii; vel isti, & uon illi: sed omne bonum quod fit in aliquo electo: vel quod fit pro ipso ab alio includitur in esrectu praedestinationis: ergo nulla merita nostra vel beneficia nostra possunt esse causa quare totus effectus praedestinationis conferatur vni, & non alli, Mlinor patet ex dictis. Maior etiam ex eisdem facillime patet. Nam illud quod est causa quod to, tus effectus praedeltinatiocis detir vni, & non alu, est causa tonus effectus praedestinationis in illo, cui totus effectuis datur, Sed illud quod includitur in effectu praedestinationis non potest esse causa totius effectus praedestinationis, vt deductum est: ergo illud quod includit in effectu praedestinationis non potest esse causa quare. totus effectus praedestinationis detur vni, & non alii, & sic patet maiur, & sequitur conclusio principalis.

Ex eo quod declaratum est, arguo sic. Nulla merita vel bona opera nostra possunt esso causa quare totus effectus praedestinationis conferatur vni, & non alii: sed illud quod est causa quare aliquis praedestinatur, & alius non, sed reprobatur: oportet quod sit causa totius effectus praede. stinationis in praedestinato: ergo nulla opera nostra bona possunt esse eausa quate vnus praedestinetur, & alius non: vel quare ille praedestinetur, & iste non.

Vnde dato quod possimus esse causa totius effectus reprobationis, non tamen sumus causa totius effectus praedestinationis, vt ex parte nostra posset reddi causa quare totus effectus praedestinationis conferatur vni, & non alii. In generali tamen potest reddi causa ex parte perfectionis vniuersi, & manifestationis bonitatis diuersae, quare vnus praedestinetur, & alius reprobatur: ita quodi accipiatur causa ipsius effectus voliti, non autem voluntatis diuinae, quod ad perfectionem vniuersi pertinet, quod in eo reluceat non solum bonum nunc saluantis, sed etiam bonum iustitiae punientis, & patientiae tolerantis, & hoc etiam pertinet ad manifestationem diuinae bonitatis, quae non sufficienter manifestatur in bona iustitiae tantum, vel in bono nunc tantum: sed nisi aliqui permitterentur cadera, & in casu manere, talia bona nom essent in vniuerso, vel non essent perpetua. Ergopropter manifestationem diuinae bonitatis decet, quod aliqui sic permittantur cadere, & reprobentur, & aliqui sic praedestinentur, & saluentur: sed in speciali non potest reddi causa huius, scilicets quod iste determinate praedestinetur, vel saluetur, & illedeterminate reprobetur: etiam ex perfectione vniuersi vel manifestatione bonitatis diureae: quod non plus pertinet ad perfectionem vniuersi, quod iste magis saluetur quam ille: ira enim esset perfectum vniuersum, si ille qui est saluatus, fuisset pemissus cadere, & ille qui est damnatus, habuisset gratiam & gloriai, sicut econuerso.

Vnde non potest in speciali reddi ratio quare Deus istum saluat, illum damnat, promittendo dicto modo, & puniendo tsi placitum Dei. Huiusmodi autem datur exemplum & in rebus naturalibus, & in humanis: in naturalibus quod potest bene ostendi ex perfectione vniuersi: quod oportet quod quaedam pars materiae sit sub forma terrae. Sed quod illa sit determinate sub forma aeris, non potost assignari ratio ex pertectione vniuersi, quod ad perfectiouem vniueisi non refett, vtrum haec pars determinatae materiae sir subforma terrae, & illa sub forma aeris, quam econuetso. Vnde huius no potest reddi alia ratio, qua voluntas attificis. Similiter quod in quibusdam inueniatur austitia puniens, & in aliis misericorcia liberana pertinet ad perfectionem vniuersi. Scilicet quod iste homo determinate puniatur & reprobetu, ille autem saluetur, non pertinet ad perfectionem vniuersi, vel manifestationem diuinae bonitatis pausquam si fieret econuerso. In humanis etiam ponimus exemplum: quod siin faliquo regno cui aliquis rex praesidet essent omnes alii a rege aequales in scientia & virtute, & in omnibus: & nullum eorum haberet ius in possessionibus, siue rubus reghi, nisi de voluntate regis: hoc supposito bene posset ostendi, quod ad perfectam bonitatem regni, requtreretur quod quidam illorum esset coloni, quidam milites & quidam consiliarii, & quidam regerent vnam partem regni, quidam aliam 1 sed quare determinre iste fiat colonus, & ille miles, non potest ostendi ex bonitate regni. Honitas enim communis non exigit plus quam iste sit miles, & iste colonus, quam econuerso. Ex quo principio ponuntur partes in omnibus: sed hoc depender ex mera voluntate regis, nec tamen voluntas regis qui facit istum militem, & illum colonum, est irationabilis: licet non inueniatur in isto quare debeat esse plus miles quam ille colonus: quia in talibus in quibus non potest inueniri eausa, quare vnum praeferatur alteri, non est quaerere causam quare hic praeferatur illi, sed pro libito vti hic illis,. illo ad diuersa, prout exsgit communis vtilitas, est rationabile. sic est de reprobandis & saluandis: ita quod potest applicari ad eos sicut & praecedens exemplum.

Sed contra hoc obiieitur dupliciter: primo quia quicumque intendit aliquem finem principaliter, intendit ex consequenti omnia illa quae ordinantur ad illum finem : sicut qui intendit recreare fatniliam, intendit ex consequenti occisionem vituli, vel alterius animalis ad cibandum familiam. Sed peccatum videtur habere ordinem ad iustitiam punientem: quia iustitia puniens non potest esse, nisi sit peccatum. Ergo si Deus intendat propter perfectionem vniuersi, vt manifestationem honitatis suae iustitiam punientem, sequitur quod intendat peccatum sine quo hoc non potest essei sed hiocest falsum: ergo, &c.

odecundosic: quilibet bonus prouisor, qualis est Deus, debet intendere bonum quantum potest cum pauciorsbus malis, vel permittendo quantum potest pauciora mala: sed in vniuerso posset esse bonum iustitiae punientis cum paucioribus malis quam sint illa quae fiunt: quia istud bonum posset esse per poenam vnius Angeli, vel vnius hominis; ergo si causa quare Deus permittat mala fieri, est quod bonum iustitiae reluceat in vniuerso, sequitur quod hoc non deberet permittere nisi in vno.

Ad primum istorum dicendum, ad aliquem finem bonum potest aliqui dupliciter habere ordinem. Vno modo directe & per se: sicut ad faciendum castrum se habent ligna, & lapides, & lathomi, & carpentarii: & sic quicumque intendit sinem, intendit ea quae per se sic ordinantur ad finem. Alio modo habet aliquando ordinem ad finem, scilicet occasionaliter, & per accidens, sicut odium alicuius potentis quod timetur, est occasio quod aliquis facit castrum, & quod sicordinatur ad finem, non oportet intendere cum fine, nom enim ficien; castru occasione odii quo oditur ab alio, intendit odiri, licet intendat castrum occasionaliter ex illo odio. Ad bonum ergo iustitiae per se ordinatur talem poenam inferre quaes ordinet culpam, & hoc Deus intendit, Sed peccatum habet ad hoc ordinem per accidens, & vt causa sine qua non: quia constat quod peccatum non intendit ordinare per poenam: & ideo ordinans cuspam per poenam, & intendens bonum iustitiae punientis, non oportet quod intendat culpam,: sed bene intendit permettere culpam: & hoc bonum est, quod permittere talia venire vt magnificetur iustitia diuina & compleatur perfectio vniuersi.

Ad secundum, dicendum ad malorem, quod bonus prouisor debet intendere bonum permittendo pauciora mala, &c, conditione salua, & suinposito quod tot bona eueniant permittendo pauca, sicut permittendo pluta. Ad minotem dicendum, quod licet bonum iustitiae quo ad aliquid, posset esse ptt poenam vnius, & permittendo vnum peccatum solum: tamen permitiendo creaturas intellectuales & rationales quae ex conditione naturae suae natae erant, inquantum ex nihilo & defectibiles, incidere in plures defectus, fecit quod est conuc. niens. Multa etiam bona secuta sunt quae non fuissent, si plura mala non fuissent permissa, sedicet multi modi iustitiae punientis, & multae patientiae marturum, & multae fructuosae predica tiones Doctorum, & correctiones Prelaturum: & multa talia.

Potest etiam quaeri ablistis qui sic arguunt; fiDeus vnum tantum debuisset damnare, quare magls fecisset hoc in Angelis quam in hominibus, rel econuerso. Item sidicant, quod Deus nullum debet damnare, nisi quia peccat: & causa quare damnat, est quia ille peccat. Quaero quare Deua permittat vnum peccare, & alium non: qula conssat quod si Deus eum nollet permittere neccare, non peccatet, nec poterunt dare causam eius vel huiusmodi, nisi illa quae dicta elt.

Ad primum ergo factum ad principale, dicendum est, quod distribuere vel dare inequalia aequalibus, est contra iustitiam distributiuam quando attenditur ratio debiti: ita quod ille cui fit distributio, habeant ius in eo quod distribuitur, Sed quando est libera datio, in voluntate dantis est nare aequalibus inequalia absque omni iniustitia

Ad secundum dicendum, quod dare bona vni & non alteri absque omni ratione, esset irrationabile. Bato autem quod in speciali non posset reddi ratio, quarem iste praedestinatur, & ille reprobatur: tamen in generali posset reddi ratio quare conueniens est aliquos praedestinart & alios reprobare. Et hoc sacit quod vnus realiter praedestinetur, & alius reprobetur: vel potess dic quod in dando non est quaerere causam, vel rationem in illis in quibus non po est inueniri ratio. Quare autem plus iste quam ille praedestinatur, non potest inneniri causa ex parte eius qui praedestinatur. Et primo quod secundum placitum ordinantis fiat in talibus, non existente causa ex parte ordinatorum est rationale,

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1