Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum potentia dei sit infinita

Distinctio quadragesimo,

QVAESTIO PRIMA

SVper quadragesimam distinctionem, quae: ritur vtrum potentia Dei sit infinita. Et arguitur quod non: quia potentia innotescit ex effectu: sed nullus essectus Dei est infinitus. Ergo. &c.

Contra est quod dicitur inPsalmis: magnus Dns est & laudabilis nimis, & magnitudinis eius non est finis.

stespondeo. Primo distingo de infinitate potentiae, & dico quod potest dici infinta, vel in duratione, vel in vigore. Si loquamur de intini ate in duratione: quia eius duratio non finitur. Sic constat potentiam Dei esse infinitam: & etiam alia sunt & possunt esse sic infinita, sicut sol, & ea quae sunt intransmutabilia secundum substantiam & proprietates suas: quia ad hod quod aliquid sit infinitum duratione, sufficit quod sit natum sem¬ per manere in eadem dispositione. Ialia autem sunt intransmutabilia inquantum sunt huiusmodi. Ideo, &c. Alio modo dicitur infinitas potentiae secundum vigorem: vt si aliquis calor esset in in infinitum intensus: talis calor esset potentia calefactiua infinita in vigore.

Si ergo quaeratur, vtrum potentia Dei sic sit infinita in vigore & perfectione, tunc adhuc distinguendum est de infinitate talis potentiae diuinae. Quia potentia Dei potest comparari vel considerari per comparationem ad essentiam in qua radicatur, vel per comparationem ad obiectum possibile in quod potest: vel per comparationem ad modum agendi. Si ergo comparetur potentia diuina nd essentiam in qua radicatur, sic est planum quod potentia Dei est infinita: quia potentia dicitur infinita perfectione, per comparationem ad essentiam in qua radicatur, quando essentia in qua radicatur est illimitata & infinitae perfectionis: sed essentia diuina in qua radicatur potentia diuina est infinitae perfectionis. Ergo, &c. Maior patet. Minor probatur.

Ad cuius euidentiam, sciendum est quod duplex est infinitum, scilicet priuatiue, scilicet quod natu est finiri, & non finitur: sicut si motus caeli duraret in infinitum, diceret infinitum priuatiue, & tale in finitum est possibile & imperfectum, & talis infinitas non habet locum indiuinis. Alio modo dicitur infinitum negatiue, quod caret fine & limitatione, quae est ad genus & speciem: & sic vt patebit diciuur essentia diuina infinita.

Nec refert, vtrum dicatur infinita negatiue, vel priuatiue, largo modo accipiendo priuationem, non pro carentia aliciuus nati haberi ab eo qui caret, quia hoc est imperfectionis, & non habet locum in Deo. Sed accipiendo priuationem pro carentia alicuius nati haberi ab aliquo, nontamem ab eo qui earet. Et sic accipiondo priuationem, potesi Deus dici priuatiue infinitus, quia caret termino qui natus est haberi ab aliquo alio, sed non ab ipso: quia ipse non est natus habere finem. Dicendus autem quod Deus sic sit infinitus, & illimitatus ad penus & speciem: patet sic. Nam tunc dicitur asiquid limitati ad genus, quia ei conuenit tantu illud quod formaliter importat ratio generis, & non plus: ita quod per illud formaliter loquendo, nihil plus conuenit fibi, nisi aliquid aliud sibi addatur. Vnde ex hoc aliqua essentia limitatur ad genus substantie, que per eum aliquid habet formaliter tantum subsistere, nec plus habet per eum, nisi aliquid aliud addatur. Similiter aliquiddicitur limitari ad specie alicuius generis, quod praeter ipsum no habet aliquid aliud, nisi illud quod formaliter importatur in ratione speciei, sicut qualitas aliqua dicitur limitari ad speciem iustitiae: quia habens illam, per eam nonplus habet quam bene se habere, in tenendo medium in hiis quae sunt ad alterum. Vnde si esset vna qualitas per quam aliquis esset sciens, & bene dispositus ad tenendum medium in his quae sunt ad alterum: talis qualitas nec ad speciem scientiae, nec ad speciem iustitiae esset limitata. Ex hiis potest accipi ista maior, illa essentia in qua includitur, & importatur quicquid perfectionis simpliciter est in quocumque genere vel specie, est illimitata ad genus & speciem, & per consequens est infinitae perfectionis, & hoc patet ex dictis. Quia non esset illimitata ad genus vel speciesi nonimportaret, nisi illud quod formaliter includitur in ratione illius generis vel specici. Sed essentia diuina est huiusmodi. Quia in ipsu nullo addito, includitur quicquid perfectionis est simpliciter in aliquo genere: per ipsam enim Deus est subsistens, sciens iustus, volens & poteris, & omnia alia quae simpliciter perfectionem important. Ergo essentia diuina in qua potentia diuina radicatur est finitae perfectionis: & sic patet minor principalis syllogismi. Si autem consideretur potentia diuina per comparationem ad obiecta posisihilia in quae potest adhuc ostendi infinitam esse; & hoc diiecte est considerare infinitatem eius secundum rationem potententiae.

Ad cuius euidentiam, sciendum quod de processu creaturarum in infinstum, est duplex opinio. Nam quidam ponunt quod processus creaturarum differentium secudum spem, est sic possibi. lis in infinitum: quod quacumque creatura data potest Deus facere nobiliorem, & hoc in infinitum.

Alii vero dicunt, quod processus in infinitum in creaturis, non est possibilis secundum diuersas species, sed tantum secundum diuersa numero. Vnde omnes conueniunt inihoc, quod Deus potest facere plura nunero, quacumque multitudine data: & hioc est in infinitum. Ita quod facere posset plures mundos, & adhuc plures in infinitum: ita tamen quod actu non attingeretur ad muititudinem infinitam. Secundum ergo illos qui ponunt quod processus creaturarum est possibilis in infinitum secundum diuersas species, oportet diccre quod potentia Dei est infinita in vigore respectu obiectorum possibilium: quia quanto potentia pot est in plura secundum speciem siue simul, siue successiuie: tanto est maior in vigore, & hoc patet. Quanto enim effectus est nobilior, tanto oportet quod potentia sit maior. Nunc autem ita est quod illa quae differunt specie: vnum est nobilior alio, & altioris entitatis. Sed secundum istam viam, Deus potest in infinitum producere creaturam, post creaturam, diuersas speciest ita quod in infinitum potest facere nobiliorem, quacumque data: ergo oporter ponere, quod potentia Dei est infinita in vigore secundum istam viam, in respectu obiectorum possihiium. fsi autem ponatur quod processus in infinitum in creaturis possit esse secundum diuersa numero, adhuc idem sequitur.

Ad cuius euidentiam, sciendum quod aliquam causam esse causam infinitorum numero successiue dupliciter conuenit. Vno modo quod aduenientibus posterioribus, recedunt a sua causalitate priora, veibi gratia si faciat hodie decem, & cras iilis corruptis alia decem, & sic est potentia infinitaduratione, dato quod non sit infinita in vipore. Vnde sol posset successiue esse causa infinitotum. dta quod aduenientibua priorihus, polteriora recedunt a causalitate sua: ad hoc enim sufficit, quod virtus eiusdutet in infinitum. Alio modo potest esse aliquid causa infinitorum successiue: ita quod aduententibus posterioribus maneant priora sub causalitate sua: sic quod non possit simul in tot: qum possit idest plura simul existentia, Et sic, posse in plura simul existentia exigit maiorem virtutem in vigore: quia plus est posse simul in xx. quam in x. & plus est posse in al. quam in vx. & sic deinceps. Sed ad hoc quod successiue possint in plura: puta quod semper inaequalia, puta hodie in 2. cras in alia x. primis ablatis non requirit maiorem vigorem, sed maiorem durationem.

Ex hiis sic arguitur. Illa virtus quae potest simul plura quotcunquedatis: ita quod non sit da¬ re tot, quando possit in plura etiam numero simul existentia, est infinita in vigore: quia virtus quan. to potest in plura simul existentia, tanto est ma. ior in vigore. Sed virtus, siue potentia Dei est huiusmodi. Ergo, &c.

Ex parte etiam modi agendi potest ostendi innnitas potentiae diuinae secundum tationem quam potentia. Et primo accipiendo modum agendi ex parte rei factie secundum quod aliquid fit ex nihilor & aliquid ex aliquo praesupposito: ita secundum quod minus praesupponit secundum hoc requitatur maior virtus. Et potest sic formari ratio. Quia potentia tanto est maior in vigore, quanto minus praesupponit in suo est ctu. Sed Deus in infinitum minus praesupponit quam quaecun: que alia virtuis quia quaecumque alia virtus suppponit aliquid, Deus autem nihil praesupponit: niul autem: & aliquid in infinitum distat. Ergo videtur quod virtus Dei sit in infinitum maior in vigore quacum. que alia virtute: accipiendo etiam modum agendi.

Ex parte agentis potest idem ollendi. Ad cuius euidentiam sciendum, quod duples est agens, scilicet vniuocum & aequiuocum. Apens autem vniuocum est infra limites eiusdem speciei cum suo effectu, vnde nec simpliciter, nce secundum quid habet infiniratem respectu sui et ctus: sicut quando calidum generat calidum,

Agens autem aequiuocum, sicut quando sol qul non est calidus sormaliter, est extra limites specier in qua continetur suus effectus: & ideo, relpectu sui effectus est saltem infinitus, & illimitatus secundum quid. Et si ealor cresceret semper plus & plus in infinitum non attingeret ad nobilitatem virtutis actiuae solis.

Ex hiis sic arguitur. Sicut se habet particulare agens aequiuocum ad hoc quod sit infinitum secundum quid respectu sui effectus particularis: ita vniuersale agens aequiuocum quod est causa omnis factibilis, se habet ad hoc quod sit simpliciter infinitae potentiae, respectu omnium factibilium generaliter. Sed sicut dictum est, particulare agens aequiuocum est potentiae infinite secundum quid respectu effectus particularis cuius est causa: quia extra fines illius: ergo agens aequiuocum quod est causa vniuersalis omnium factibilium est simnpliciter infiuitum: quia est extra fines & limites cuiuscumque generis & speciei rerum creatatum. Quare est v niuersalis causa, & per consequens eius ootentia secundum quod est potentia, est simpliciter infinita in vigore, & extra fines cuiuscumque potententiae fin tae.

Ad rationem in oppositum porest dici primo ad inaiorem, quod causa innotescit ex effectu, non solum attendendo ad quantitatem effectus, siuc ad ipsum effectum in se, sed etiam attendendo ad modum faciendi. Non ita est, quod dato quod totus effectus Dei sit sinitus, ramen ex modo faciendi potest innotescere suam potentiam esse infiniti vigoris, sicut ostensum est, Concedendo etiam maiotem, potest dici ad minorem, quod efctus Dei est in potentia infinitus tali infinitate que requitit v gorem infinitum, siue per hoc quod potest facere creaturam nobilinrem quacumque dati in infinitum, siue per huc quod porest in nlura simul exsstentia a quihuscumque datis: ita quod non possunt dari tot, quin possit in plura silicet existentia. Non sic de potentia finiia, possent enim dari tot mundi, quod vnus sol non sufficeret ad illuminandum eos

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1