Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae

QVESTIO SECVNDA. VTrum ea quae Deus facit, faciat de necessitate naturae vel iustitiae.

Et arguitur. Primo, quod faciat ea de necessitate naturae. Quia quod conuenit alicui per suam essentiam, conuenit ei de necessitate naturae: quia conuenit ei per natura suam, cum essentia vniuscuiusque sit sua naturam. Sed facere ea quae lleus facit conuenit Deo per essentiam suam, alioquin aliquid aliud a se esset sibi causa agendi. Ergo, &c.

Praeterea, omne illud quod Deus vult, de necessitate vult: nec potest non velle. Sed Deus non producit nisi quod vult producere, nec potest non producere, supposito quod velit ea producere. Ergo quicquid producit de necessitate producit. Minor supponitur. Maior probatur. Quia si illa quae Deus vult non vellet de necessitate: posset ea nolle.

Item sequeretur quod voluntas eius esset indifferens ad nolle, & velle. Sed hoc est inconueniens: quia oporteret quod determinaretur ab alio, & oporteret quod voluntas Dei differret realiter ab actu volendi.

Quod autem agat de necessitate iustitiae videtur. Quia Deus non potest facere nisi quod decet ipsum facere. Sed non est decens ipsum facerequae non facit, alioquin si deceret ipsum & faceret. Ergo non potest non facere quae facit & per consequens.

In contrarium est magister facit ea de necessitate iustitiae.

Respondeo. Primo videndum est, vtrum Deus ea quae facit, faciat de necessitate naturae. Secundo vtrum de necessitate iustitiae.

ARIICVLVS PRIMVS.

QVantum ad primum sciendum est, quod aliquid fieri a Deo de necessitate naturae dupliciter potest intelligi. Vno modo quod natura diuina pront praeintelligitur actui intelligendi & volendi, sit tale principium rei quae sic producitur: ita quod ex hoc quod est talis naturae de necessitate consequitur ipsum producere illud, & non ex hoc quod intelligit illud, vel vult producere, sicut etiam homo per naturam est risibilis, quia natura humana praeintellecta ipsi actui intelligendi & volendi, est principum risibilitatis. Et isto modo ex necessitate naturae, scilicer ex necessitate immutabilitatis conuenientis naturae diuinae, vt talis natura etiam oonuenit vni persone producere aliam, puta producere filium vel spiritum, sanctum, Nec hocest cotra hoc quod dicitur, quod pater intelligedo vel per actu intellectus producit filium, quia aliquid per actum intelligedi producidupliciter potest intelligi, vno modo sicut consequens necessario ex proprietate naturali talis actus absque hoc quod illud sit intellectum vel volitum. Sicut, si ad aliquod intelligere sequatur necessario aliquis cenceptus. Et isto modo dicitur filius produci per actum intellectus, inquantum in diuinis ipsum intelligere est ipsa natura intellectualitatis. Alio modo conuenit aliquid produei per actum intellectus, & etiam ipsius volutatis, vt quoddain intellectum, & volitum produci: sicut artificiata fiunt per intellectum & voluntatem. Et sicut ponimus creaturas procedere a Deo per in¬ tellectum & voluntatem. Et sic Filius non procedit per modum intellectus, vel per actum intelleetus, ita quod productioni Filii praeintelligatur ipsum esse intellectum & volitum produci: imo natura diuina: vt est principium productiuum filii vel Spiritu sancti, praeintelligitur actui intelligendi & volendi sic acceptis. Et isto modo est intelligendum quod pater producit Filium per natura prout praeintelligitur actui intellectus, & vterque producit Spiritum sanctum per naturam diuinam: prout praeintelligitur sic ipsi actui volendi. Nam eadem distinctio potest accipi ex parte actus volendi, sicut ex parte actus intelligendi, quia in diuinis vna persona non producit aliam, per hoc quod intelligit, & vult eam esse producibllem vel productam, sed per hoc quod est talis naturae, quae natura est ipsum intelligere & velle essentialiter, dicuntur personae produci per actum intelligendi & volendi, prout aliquid est natum consequi ex proprietate naturali talium actuum absq; hoc quod illud intelligatur, vel intellectum vel volitum.

Si ergo quaeratur vtrum Deus aliquid sic agat in creaturis ex necessitate naturae, prout aliquid sic praeintelligitur natura, actu intelligendi & volendi simpliciter, dicendum est quod nec secundum fidem, nec secundum philosophos qui ratio. nabiliter locuti sunt sicut fuit Aristoteles & Plato, facit aliquid Deus isto modo in creaturis de necessitate naturae.

Ad cuius euidentiam primo sciendum est quod exceptis actionibus quibus producuntur personae. diuinae, omne agens vel agit propter finem aliquem, vel agit a casu. In productionibus enim diuinarum personarum, non est quaerere finem propter quem talia producantur, quia non habent finem, imo ipse sunt supremus finis quia quaelibet eatum est ipsa essentia diuina. Sed in aliis actionibus in quibus est vere causa effectiua, & producitur aliquid aliud in essentia a producente sicut illud productum habet causam efficientem proprie dictam, ita & causam finalem.

Ex hoc potest ostendi quod Deus non producit creaturas, nec aliquid aliud in eis ex necessitate naturae, prout praeintelligitur ipsi actur intelligendi & volendi: imo necessarium est, quod ea quae facit in creaturis, faciat per intellectum & voluntatem, vt quaedam intellecta & volita fieri, quia sicut dictum est, omne agens vel agit a casu, vel agit propter finem. Sed Deus non agit a casu: tum quia ea quae sunt a casu, sunt vt in paucioribus, non sic ea quaefiunt a Deo, tum quia ages a casu est causa per accidens. Deus autem cum sit prima causa non potest esse causa per accidens, cum causa per se sit prior ea quae est per accidens. Relinquitur ergo quod Deus est causa agens propter finem, omne autem quod agit propter finem, aut agit propter finem sibi ab alio prestitutum, aut agit propter finem quem sibi vel operi suo praestiuit. Sed Deo non potest competere quod agat propter finem sibi praestitutum ab alio; quia tunc non esset prima causa, quia illa quae ei finem praestitueret, esset prior. Ergo Deus agit propter finem sibi vel suo operi praestitutu. Sed agens finemt sibi praestituens, agit per intellectum & voluntatemn illud quod est ab eo intellectum, & volitum fieri; quia non posset praestituere sibi finem, nisi cognosceret sinem illum, & nisi cognosceret sssud quod facit propter finem, & eius proportionem ad finem, & nisi vellet illud ordinare ad fi¬ nem: ergo quiequid Deus facit in creaturis, facit per intellectum & voluntatatem, sicut quoddam intellectum & volitum fieri, & per consequens nihil agit in creatura de necessitate naturae, prout natura prcintelligitur actioni intelligendi & volendi: nec hoc Philosophus posuit.

Alio modo potest intelligi, quod Beus producat res creatas ex necessitate naturae, non prout natura praeintelligitur actui intelligendi, & volendi; sed secundum quod voluntas vult necessario quaedam volita. Sicut Deus vult necessarid suam bonitatem, & creatura rationalis vult necessariohabitudinem: ita quod ista necessitas sit quaea dam habitudo necessaria voluntatis ad aliqua vt ad volita, & sequitur actum volendi & intelligendi. Et sic Deum agere de necessitate naturaen est ipsum volendo necessario bonitatem suam: velle etiam necessario omnia reducibilia in suam bonitatem, secundum quod sunt in ipsa reducibilia: & velle necessario cuilibet communicare honitatem suam quantum vnumquodque est capax. Ad quiod velle sequitur de necessitate effectus volitus. Et sic videntur philosophi posuisse Deum agere de necessitate naturae, quia posuerunt quod quicquid vult, velit de necessitate naturae absoluta, sicut vult bonitatem suam. Hoc autem est contra fidem catholicam. & ratione etiam improbant; que talis est. Quia aliquem volentem finem non est neceslarium illud velle, quod tali voluntati non est necessarium ad cundem finem, nec ad bene esse finis: sicut patet in exemplo, quod volentem sanitatem non est necessarium velle illam medicinam, quae in nullo est necessaria ad habendum sanstatem, nec ad bene esse sanitatis, nec ad habendum citius, vel melius sanitatem. Sed nussa creatura est Deo necessaria ad habendum bonitatem suam, nec ad bene esse bonitatis sue: quia itabene & perfecte haberet eam sine creatura sicut cum ea: Alioquin, sua perfectio, & iua beatitudo, & bene esse de penderet ab esse creaturae quod est absurdum. Ergo Deum necessario volentem bonitatem suam, non est necessarium velle aliquam cteaturam esse. Et sic patet primum scilicet quod Deus non producit creaturas necessitate natutae.

Quantum ad necesfitatem decentiae, vel iuistitiae, non est necessarium Deum producere creaturas. Quia nullus ex decentia sua, necessitatur ad volendum illud sine quo decentia sua manet sicut cum illo. Sed decentia Dei ita manet fine creatura sicut cum ea, & cum pluribus, sicut cum paucis; & econuerso. Ergo Deus ex sua decentia non necessitatur ad volendum producere creaturam vel non producere, vel producere paucas vel multas, vel has vel illas. Maior patet. Quia si ita bene saluaretur decentia mea eundo cum cappa, & econuerso. Ex decentia mea non necessitarer ad volendum ire cum cappa, vel sine cappa. Sed ex beneplacito, modo dependeret ire sic vel aliter. Mihor etiam probatur. Quia sicut bonitas Dei non dependet ex creaturis. Ita etiam nec suae bonitatis decentia. Sicut enim ex esse, vel non esse creaturae non habet peius vel melius, ita nec esse decentius vel minus decenter: sed decentia Dei manet ita sine illo, sicut cum sllo: quod. non facit ad hoc quod Deus sit decentius, vel minus decenter, & aquo non dependet eius decentia. Ergo decentia Dei manet sine creatura, sicut cum ea, & cum paucis, sicut cum multis, & econuersos Etiam mn speciali deducendo hoc satis patet. Quia per non es¬ se creaturae nec beatitudo Dei nec gaudium De diminuitur. Nec per eius essentiam cresciti nec etiam eius potentia est maior vel minor nec eius iustitia, cum non sit debitor creaturae. Nec etiam tius miscricordia, tum quia si non esset creatura: non esset misericordia, tum quia non tollere defectum alterius, non facit immisericordem nisi quando est decens vel congruum hoc facere, alioquin immisericordia esset non saluare damnatos. In decentia autem tollendi defectum hunc quod est non esse in creatura, non potest sumi ex parte creaturae nec ex aliqua dependentia bonitatis diuinae vel eblinatione: sed solum ex mera liberalitate sua, & beneplacito suo. Vnude in nullo decentia Dei dependet ex creatura. Vnude sic videtur imaginandum de Deo respectu esse creati, vel non esse: sicut de decentia alicuius, cuius decentia non requirit quod aequus in quo vadit, sit niger vel albus respectu aequi albivel nigri, stante hvpotesi eius decentia in nullo dependet ab aequo albo vel nigro. Similiter decentia in nullo depender ab esse, vel non esse creaturae. Vnde absolute loquendo, Deus nihil agit in ceaturis ex necessitate naturae: vel decentiae siue iustitiae, sed ex suppositione, bene decentia eius requirit quod faceret hoc vel illud, puta supposito quod vellet tale vniuersum, deberet eum facere secundum tales partes. Sed quod faciat tale vniuersum, vel non faciat, ex solo eius beneplacsto dependet: nec necessitatur ad hoc per haturam vel decentiam.

Ad primum ergo in oppositum dicendum est, quod aliquid conuenire alicui per essentiam dupliciter est. Vno modo formaliter sicut aliquid elt calidum per calorem, & per humanitatem homo: & hoc formaliter. Alio modo dicitur aliquid conuenire alicui per essentiansuam formaliter, sicut calefacere counuenit calori per essentiam suam: sicut primo actiuo.

Vlterius est sciendum quod aliquid conuenit alicuiformaliter per essentiam suam dupliciter. Ino modo quod conueniat ei per essentiam suam non importando habitudinem ad aliquid extra, sicut esse Deum, vel bonum conuenit Deo formaliter per essentiam suam: & superficiei conuenit esse latitudinem per essentiam suam. Alio modo tonuenit alicui per essentiam form aliter aliquid importans habitudinem ad aliquid extra siue diuersum ab illo. Sicut per essentiam suam conuenit superficiei quod sit lotus, cum praeter ipsam superficiem locus importat habitudinem ad loca. tum. Et similiter esse praedestinatorem bonorum conuenit Deo per essentiam, isto modo. Tunc ad maiorem dicendum est, quod illud quod conuenit alicui per essentiam suam formaliter, & linc habitudine ad aliquid diuersum ab essentia sua, sicut esse hiominem conuenit homini per humanitatem, de necessitate ei eonuenit. Non autem quod conuenit ei per essentiam suam causaliter, vel cum habitudine ad alterum: nisi illa habltudo consequantur ipsum necessario, sicut patet in dictis exemplis, quod non est necessarium quod calor calefaciat, vel superficies sit locus. Ad minorem dicendum quod ereare conuenit Deo per essentiam suam, non formaliter, led caulalitet secudum illos qui dicunt quod creatio actio, & creatio palsio est creatura.

Et quod quando dicitur, quod creare est quaeda denominatio ab effectu quia idem est quod habere creaturam a se factam: nec sequitur quod aliquid sit Deo causa agendi, sed tantum sequitur quod essentia sua est causa sui effectus a quo denominatur: vel sic formaliter ei conuenit per essentia suam hoc est, iniportando habitudinem ad aliquid diuersum ab essentia diuina ad creaturam: vt ad perfectam in actu, quae habitudo non est necessaria. Dum autem conuenit aliquo istorum duorum modorum per essentiam, non oportet de necessitate in esse nature.

Ad primum dicendum est, quod voluntas Dei dupliciter potest accipi, ita quod per voluntatom accipiamus actum volendi. Vno modo potesi accipi absolute, & sic voluntas Dei est necessaria necessitate absoluta. Quia necessarium est abso. sute Deum ab aeterno habere suum actum volendi. Alio modo in habitudine ad aliquod volitum, & hoc vel diuinum, vel creatum. Si accipiatur in habitudine ad volitum diuinum, sic adhuc est necessaria necessitate absoluta. Quia Deum velle seipsum & suam bonitatem, absoluta necessitate necessarium est.

Si autem accipiatur in habitudine ad volitum creatum, non secundum esse quod creatura habet in Deo, sed tantum secundum esse quod habet in seipsa, secundum quod dicimus Deum velle creaturam facere, vel velle creaturam esie, vel fore.

Tunc dicendum est, quod velle Dei cum tali habitudine acceptum nec est necessarium necessitate absoluta Ita quod absolute fuerit impossibile oppositum fuisse ab aeterno: nec debet etiam dici contingens, quod Deus aliquando fuerit abs. que ista habitudine, & fuerit in potentia ad eam sicut ad futurum possibile sibi in esse vel non esse; quia proprie nihil est contingens, nisi secundum illam dispositionem secundum quam est futurum. Vnde cursus Socratis praesens vel praeteritus, amplius non est contingens, sed debet dici necessarium ex suppositione: quia ex quo nonitur velle aliquid nom potest oppositum in esse. Vnde si Socrares dum currit, currere non est necessarium absolute. Quia oppositum Socrati, secundum se considerato: non repugnat. Nec etiam supposito quod currat, ipsum currere est contingens: sed est necessarium ex suppositione. Ita etiam Deum velle aliquam creaturam esse vel fore, nec est necessarium absolute, quia oppontum voluntati diuinae secundum se & absolute consideratae, non repu. gnat: nec etiam contingens. Quia iam ponitur in actu velle: sed est necessarium ex suppositiont: quia supponitur velle.

Tunc ad formam argumenti est dicendum ad maiorem, quod loquendo de necessitate absoluta falsa est: quia sic non vult Deus neccssario quicquidi vult. Sed loquendo de necessitate absoluta, vera est: quia quicquid Deus vult: vult de necessitate absoluta, sicut vult seipsum: vel necessitate ex suppositione sicut vult alia.

Et quando probatur quod vult creaturas necessitate absoluta: quia aliter esset indifferens ad velle & nolle: & sic oporteret quod determinaretur per aliud.

Dicendum est quod aliquid esse ind fferens ad aliquid, dupliciter est. Vno modo quod non est in actu alicuius eorum, & mere contingenter est in potentia ad vtrumque. Sicut Socrates ante, quam currat, est indifferens ad currendum & non currendum: & quod potest sic currere, & non curre: oportet determinari ad aliquid per alterum. Alio modo dicitur aliquid indifferens ad aliqua, vel posse in opposito: non quod non sit in actu alterius ipsorum: sed quod sic est in actu alicuius ip¬ sorum, quod secundum se & absolute consideratos non repugnat aliud oppositum: & quod sit indifferens ad opoppsita, non indiget deter minari, quia iam determinatum est. Sic autem voluntas Dei est indifferens ad velle & nolle creaturam, non quia quandoque in nentro actu sit: sed quia sic est in actu volendi, quod ei secundun se, & absolute considerato, non repugnat nolle, vel econuerso. Sic est in actu volendi, quod sibi absolute non repugnat velle: & ideo non indiget determinatione ad volendum.

Si dicatur contra hoc, quod etiam Socrates du cutrit, indi get determinanre & mouente ad currendum: quia oportet dare causam efficientem illum cuisus in Socrate: quia formaliter seipso non est cursus vel currens. Sic etiam licet Deus fuerit actu volens ab aeterno, tamen quia quantum est de se, est indifferens ad velle & nolle creaturam: ita quod ex se neces, itate ab soluta non est determinatus ad alterum: videtur quod indigeat determinante quod faciat ipsum in actu volendi.

Et ad hoc dicendum est, quod praeter distinctio. nem prius positam de indifferenti,. est distinguendum, quod aliquid dicitur esse indifferens ad aliqua dupliciter. Vno modo sicut subiectu aliquod est quod est indifferens ad actus oppositos realiter ab ipso disferentes: sicut Socrates est indifferens ad cursum & sessionem. Et quod si: est indifferens, si determinetur, cportet quod habeat causam effectiuam ipsum realiter determinantem, siue sem. per sit actu sub altero illorum; siue quandoque careat vtroque. Sicut si caelum quod quantum est de se, est indifferens ad moueri, & non moueri. Di etiam moueretur ab aeterno, adhuc indigeret eausa effectiua determinante & causante motum Quia siue ponatur potentia passiua niouere seipsam, siue non: impossibile tamen est, quod sit actus ad quem formalitet habendum est in potentia. Et ideo oportet quod aliqua causa efrcctiua efficiat illum actum in ea. Sic autem non est Deus in potentia ad velle, & nolle creaturam: quia essentia Dei non respicit velle quo vult ereaturam, vt actu differentem a se ad quem sit in potentia, imo est ipse actus volendi. Alio modo aliquid est indifferens ad aliqua non diuersa ab eo, sed ad hoc quod ipsum essentialiter diuei simode accipiatur, scilicet cum habitudine ad aliquid: quae tamen habitudo non addit aliquid super ipsum. Vel sine tali habitudine, vel cum habitudine opposita: & sic Deus est indifferens ad velle, & non velle creaturam: vel ad velle & nolle, quia scilicet eius velle est indifferens. Vel accipiatur cum habitudine ad creaturam vt ad volitam, & sine tali habitudine quantum est de se: vel etiam cum habitudine ad creaturam vt ad non volitam. Et quod sic est indifferens ad opposita, & est semper in actu alterius eorum. Non oportet determinari ad illud quod habet in actu, per aliquod agens: sed sufficit quod sit semper in actu alterius eorum quod sibi secundum se & absolute considerato non repugnnt. Vnde non est imaginandum quod Deus sic sit indifferens ad velle, & nolle creaturam, quasi indigens aliquo effectiuo, quod effectiue secundum rem determinet ipsum ad actum volendi. Sed quia suum velle, est velle habens habitudinem ad creaturam vt ad volitam: ita quod sibi habitudo opposita non repugnat.

Sed si vlterius quaeratur, quare ei habitudo opposita non repugnat. Dicendum est, quod hioc est, quia illud vclle, & cius per se obiectum exce¬ dit proportionem cuiuseumque volibilis ereati: Etideo non oportet quod absoluta necessitate ponatur cum habitudine ad volibile ereatum, nec cum habitudine opposita. Sicut velle bonum quod est quidam actus particularis, licet habeat respectum ad bonum vniuersale: tamen non habet habitudinem ad cibum vel potum, vt ad volitum r nec etiam ad oppositum, sed ad nolle. Et haec est solutio quam dat sanctus Thomas. Quia quando aliquis est indifferent ad aliqua per hoc quod deficit ei principium actiuum per quod determinetur, indiget aliquo agente determinante. Sed illud quod est indifferens ad plura quasi sicut actus excedens proportionem cuiussibet illorum: sicut propositum est exemplum. Illud non indiger aliquo agente determinante. Sic autem voluntas Dei absolute considerata, & secundum se, est indifferens ad hoc quod est velle, & nolle ereatu. ram.

Ad tertium dicendum, quod quando dicitur Deus non potest facere nisi quod decet: ly decet potest accipi pro eo quod nunc actu est decens. Et tunc maior falsa est, minor vera: quia non facit actu nunc, nisi quae decent ipsum: & ex falsitate maioris, sequitur conclusio falsa se, quod non potest simpliciter facere, nisi quae facit. Alio modo potest accipi lv decet, pro decenti actu & aptitu. dine: vt sit sensus, non potest facere nisi quae decent, id est, nisi illa quae, si fierent decerent ipsum. Et sic maior est vera: sed minor est falsa, quae dicit quod non decet Deum facere nisi quae facit; accipiendo sic Iv decet: quia multa possunt fieri ab eo praeter illa quae sunt, quae si fierent, decenter fierent: & ex minori falsa secundum intellectum: sequitur conclusio falsa.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2