Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum deus agat res per voluntatem
HIc icoritur: questio dictum est enim superius & auctoritatibus communitum, &c. Distinctio quadragesima secunda. QVAAESTIO PRIMA.
Et arguitur quod non. Quia illud in quo non est voluntas non agit per voluntatem. Sed Deus est huiusmodi. Ergo, &c. Probo minorem. Quia vbi non est obiectum voluntatis, nec voluntas. Sed in Deo non est obiectum voluntatis. Frgo, &c. Adhuc probatio minoris persimile. Quia obiectum voluntatis est finis. Sed Dei non est aliquis finis: quia non est ad finem: sed est finis omniumErgo, &c.
Praeterea qui facit aliquid per voluntatem vult illi illud bonum quod facit in eo, & per consequens amat ipsam. Sed Deus non amat res alias a se. Ergo non facit eas per voluntatem. Quia omne quod amatur. Vel amatur vt finis, vel amatur vt medium assequendi finem. Sed nutro modo conuenit Deo amare aliud cum non fit finis eius, nec in digeat eis vt medio assequendi suam honitatem. Ergo, &c,
Respondeo. Hic declaranda sunt quatuor. Primo, ostendendum est quod in Deo elt voluntas. Secundo, quod diligat alia a se. Tertio, quomodo causalitas attribuitur eius voluntati. Quarto, quid imediatius se habet ad effectum, vtrum scilicet voluntas, vel intellectus, siue ipsat idea.
QVantum ad primum. Primo sciendum est, Squod omnis res quaecumque sit illa, habet aliqua, vel nata est habere, quaesunt ei conuenientia & bona. Sicut homo habet visum corporalem, & ignis calorem & sic de aliis. Et ad talia conuenientia assequenda quando non habentur habet vnaquaeque res inclinationem per quam intendit in ea: & quando habentur ea, quiescunt in eis.
vlterius sciendum est, quod quaedam sunt quae de talibus sibi conuenientibus non habent cognitionem sicut ignis non cognoscit calorem: nec materia formam: & inclinatio talium in talia sibi conuenientia, vocatur appetitus naturalis.
Alia vero sunt quae habent appetitum naturalem qui est inelinatio naturalis. nullam cognitionem requirens in eo in quo est: sed etiam cum hoc habent appetitum qui est inclinatio consequens cognitionem appetentis: ita quod non solum requiritur quod sit bonum ad hoc quod talis inclinatio tendat in ipsum: imo cum hoc oportet quod sit in sua bonitate apprehensum. Et horum sunt duo genera: nam quaedam habent cognitionem sensitiuuam quae exercetur per organum corporale: sicut bruta. Et eorum inclinatio secundum quod talia, vocatur appetitus sensitiuus: qui praeexigit cognitionem ser sitiuam. Alia vero sunt quae habent cognitionem intellectiuam quae ab omnt conditione materiali & corporali abstrahit Et inclinatio consequens talem apprehensionem, vocatur appetitus iutellectualis, siue voluntas. Ex hoc, saciliter ostenditur quod in Deo sit voluntas. Quia in quocumque est cognitio intellectiua, idest, inclinatio in bonum cognitum per intellectum, per quem in bonum tendit non habitum, vt quiescat: & delectetur in bono habito: siue illa inclinatio differat & consequatur secundum rem ad cognitionem, siue secundum rationem. Sed in Deo est cognitio in ellectiua. Ergo est in eo talis inclinatio, vel potius firma & immobilis adhaesio bono habito sic cognito. Sed talis inclinatio vel adhaesio vocatur voluntas. Ergo, &c.
Quia omne agens per intellectum & voluntatem vult effectui suo illud bonum quod facit in eo. Sed Deus agens per voluntatem & intellectum, facit mediate vel immediate omne quod est in quacumque creatura. Ergo omni creaturae, vult aliquod binum. Sed velle bonum alicui, est amare ipsum. Ergo ipse amat omnem creaturam.
Primo distinguendo de amare: quia aliquis potest amare aliud a se dupliciter. Vno modo propter proprium commodum, quia scilicet aliquid boni acquiritur sibi per illud. Alio modo conuenit aliquem amare aliud a se, non propter commodum suum: sed propter commodum illius quod amat, & propter abundantiam bonitatis suae: vt scilicet bonitas sua cui nihil potest praeexistere, reluceat in alium. Sicut ille, qui vult benefacere alteri ex abundanti bonitate sua, a quo nihil intendit. Primo modo, nec decet nec potest esse quod Deus dilig at alia a se. Quia ille qui habet infinitam bonitatem ex se, in nullo ab alio dependentem: nec quantum ad esse, nec quantum ad bene esse: non diligit alia a se propter commodum suum: cum ab aliis nullum commodum possit sibi accrescere. Sed Deus est huiusmodi. Ergo, &c.
Secundo modo decens est Ieum alia a se diligere. Quia illum cuius bonitas est infinita, & cui nihil deperit ex conmunicatione illius bonitatis facta aliis, decet velle bonum aliis. Quia hoc prouenit ex abundantia bonitatis suae. Sed Deus est huiusmodi. Ergo, &c.
Notandum tamen est, quod non ita est intelfigendum, quod sic amare alia deceat Deum: quod eius decentia sine hoc non possit esse. Quia si nullam creaturam vellet esse: sua decentia nianeret sine diminutione aliqua. Sed ita decet ipsum quod non repugnat sibi oppositum. Sicut salua decentia alicuius potest ite in equo, albo vel nigro.
Ad cuius euidentiam, sciendum est quod quuedam sunt agentia quorum potentia actiua est necessario & ex se formaliter loquendo determina. ta ad agendum, ita quod quantum est ex se, non potest non agere nisi aliunde impediatur: sicut ignis quantum est ex se, dummodo habeat praesens passiuum conueniens, est necessario deter. minatus ad calefaciendum per calorem. Et tales sunt potentiae actiuae naturales, quae nullam cognitionem vel appetitum sequentem cognitionem consequuntui in actionibus suis: sicut patet decalore.
Alia sunt agentia, quorum potentiae non sic sunt necessario determinatae ad agendum: sicut etiam patet in instrumentis agentium per artem. Vnde durities securis cum sua acutie, non sufficit ad agendum nisi ab aliquo moueatur & determinetur per talem motioncm, ad secandum. Sicut etiam est in potentia executiua, in agen e per voluntatem, quae non est determinata ad agendum nisi per voluntatem impellentem ad agendum: ita quod in agente per voluntatem & intellectum, completa determinatio ad agendum, est per voluntatem. Et sic patet quod in agente per voluntatem, & intellectum: non est dare nisi intellectum, & voluntatem, & potentiam executiuam. Si tamen oporteat ponere in omnino separatis a materia potentiam executiuam aliam a voluntate. Modo in talibus non potest esse determinatio ad agendum, a potentia executiua. Quia agens. per potentiam quae ex natura sua, & seipsa, est necessario determinata ad agendum & non ab aliquo impulsu voluntatis, non est agens per voluntate inquantum huiusmodi. Quia actio talis potentiae prae uenit voluntatem. Sed agens per voluntatem dicitur etiam agere per potentiam executiuam. Eigo in agente per intellectum & voluntatem: determinatio ad agendum non est per potentiam executiuam. In talibus etiam determinatio ad agendum non habetur per intellectum complete: sed magis per voluntatem.
Ad cuius euidentiam, sciendum est quod infellectus duplex iudicium potest habere de operabili. Vnum iudicium est quid sit illud operabile, & cuius naturae sit: vt quid est sanitas, vel quid est infirmitas. Et illud iudicium non determinat ad agendum: quia secundum hoc, intellectus se habet ad opposita. Non dico ad oppositas intellectiones, sed ad opposita intellecta, puta ad ianitatem, & egritudinem: ita scit medicus per artem medicinae naturam aegritudinis sicut naturam sanitatis. Et propter hoc dicit Philosophos 1x. Metaph. quod quia scientia est oppositorum, & opposita simul hieri elt impossibile: ideo oportet preter scientiam talem, ponere aliquod determinans. Vnde per scire quid sanitas, vel quid aegritudo: nullo plus habitudo nunquam operabitur medicus. Aliud est iudicium intellectus, quo aliquis sudicat aliquid sibi bonum ad persequendum. Sicut homo famescens, iudicat quod bonum esset sibi habere ad comedendum, & procurare comnestionem. Et istud iudicium est determinatum ad agendum, determinando voluntatem ad volendum.
Est autem sciendum, quod illud iudicium est quasi medium inter dispositionem appetitus & vo. luntatem, & actum eius. Nam tale iudicium deendet ex conformitate appetitus ad rem appetibilem. Vnde vnicuique est appetibile, quod est ei conforme secundum appetitum. Vnde quia conforme & conueniens est appetitui & naturae meae, vt quando famelco, comedam. Ideo sic mihi disposito, apparet quod bonum est comedere. Et simile est de aliis, quae quis, iudicat sibi bona ad prosequendum, vel etiam ad agendum, vel communicandum Et ad istud autem iudicium, sequitur electio voluntatis, qua determinate vult illud prosequi. Et in hoc completur perfecta & deter, minata causalitas agentis per intellectum & voliintatem. Nam quando est per intellectum, & voluntatem perfecta electio alicuius prolequendt, statim sequitur actio ad prosequendum, nisi aliud impediat. Et propter hoc dicit Philosophus o. Metaphysicorum, quod volens & potens necessario openatur. Quia igitur talis determinatio incipit a voluntate, & terminatur in voluntate: quia incipit a conformitate. voluntatis ad rem prosequendam a qua conformitate habet ortum iudicium quo id iudicatur esse persequendum, etiam terminatur in voluntate eligente prosequi id quod est iudicatum. Quia completa determinatione, vel electione habita, habetur peifecta cau salitas in agente per voluntatem, & intellectum, Ideo praedicta causalitas magis attribuitur voluntati, quam aliis. Ista autem conformitas appetitus ad rem prosequendam vel potest esse ex natura. Sicut conforme est temperato quod sit castus, siue caste viuere: vel ex passione, sicut conforme est irato vindicare.
Ex his patet, quare causa effectiua rerum attribuitur voluntati diuinae plusquam aliis, puta potentiae executiuae, vel intellectui, que ponimus in Deo quasi quaedam plura secundum modum nostrum intelligendi. Quia in agente per intellectum, plena causalitas & plena determinatio ad agendum, qua posita necessario sequitur effectus, attribuitur voluntati. Sed Deus est agens per intellectum. Ergo, &c.
Notandum tamen est quod licet ea quae fiunt exterius, a nobis fiant a voluntate, mediante aliqua potentia executiua: tamen non oporter ponere aliquid extra voluntatem immediate, siue in fantasia, siue in organo virtutis executiuae: ita quod re pectu illius effectus voluntatis non habet potentiam executiuam mediam: imo sicut ad calorem qui manet intra calefacientem, sequitur immediate calefacere: ita ad velle mouere, quodquidem velle manet intra, sequitur immediate aliquod mouere quo immediate aliquid extra voluntatem moueatur a voluntate, quicquid sit illud. Sed respectu effectuum exteriorum sicut est mouere lapides, vel aliquid tale habet potentiam executiuam mediam.
QVantum ad quartum, scilicet quidimNmediatius respicit essectum, scilicet exemplar, siue idaea, siue voluntas. Dicunt quidam, quod idaea immediatius se habet.
Ad cuius euidentiam, sciendum est quod duplex est exemplar, siue dupliciter potest se habere exemplar. Vno modo vt visum, sicut si aliquis videat nnaginem aliquam, & vt facsiuam: sicut si aliquis vtatur sigillo non vt viso, sed vt instrua monto quo vult figurare ceram. Exemplar acceptum vt visum, non se habet immediatius ad effectum exteriorem, quam voluntas. Quia excmplar tale, prius facit suam similitudinem in aliquo oog noscente: & postea ille cognoscens per intellectum & voluntatem, facit effectum exteriorem. Puta imago quam ego video, prius facit in me suam similitudinem: postea ergo per intellectum & voluntatem, facio effectum exteriorem. Sed exemplar factiuum, sicut est exemplar existens in mente artificis, est immediatius effectui quam voluntas, siue ipsum velle. Et hoc probant tali ratione. Quia si tale exemplar non immediate imprimeret suam similitudinem effectui: sed hoc faceret mediante quodam alio, puta mediante voluntate, oporteret quod prius imprimeret suam similitudinem illi alii quam effectui exteriori, sicut patet de imagine visa, quae prius imprimit suam similitudinem ipsi videnti, quam videns imprimat materiae exteriori. Sed exemplar artificis non potest imprimere similitudinem suam voluntati: quia voluntas non est capax talis impres. sionis. Ergo exemplar existens in mente artificis, immediate imprimit suam similitudinem effectui exteriori: imo potius voluntas imprimit mediante exemplari, sicut etiam mediante sigillo in quo est figura mouens sigillum, imprimit caerae eius similitudinem.
lstud autem, vt mihi videtur quantum ad vtrumque acceptum, est falsum. Quia deberent dicere econuerso, quod exemplar visum imprimit suam similitudinem immediate alicui diuerso ab eo, saltem ipsi videnti: & hoc est planum: licet immediate non imprimat effectui facto a vidente. Sed exemplar existens in mente artificis, non immediate imprimit suam similitudinem effectui exteriori: imo mediante voluntate quam mouet. Et hoc sic patet. Quia in mouentibus & motis talis est ordo: quod quanto aliquid est posterius motum, tanto se habet immediatius vltimo esse actui. Sicut in motione lapidis per bacculum, baculus qui est posterius motus, quam brachium, immediatius se habet ad motum lapidis. Sed in motione qua aliquid fit per intellectum, & voluntatem: voluntas se habet vt posterius mota respectu intellectus habentis exemplar ipsius factibilis: prius est enim intellectum concipero naturam ipsius fictibilis: & postea sequitur iudicium quo iudicatur quod bonum est hoc facere: & postremo quantum ad motionem existentem in artifice, est electio voluntatis qua vult illud prosequi: & ad hanc statim sequitur motio in aliis immediate. Ergo voluntas immediatius se habet ad effectum exteriorem quam exemplar existens apud intellectum. Imaginatio enim qua imaginamur, quod voluntas impellat intellectum ad imprimendum suam similitudinem rei exteriori, sicut facit impellens sigillum: est falsa & valde rudis. Quia voluntas mouens intellectum ad exercitium actus, non potest mouere ipsum imme¬. diate nisi ad suum actum, scilicet ad exercendum actum intelligendi: voluntas autem mota ab intellectu artificis non potest mouere artificem ad cosidetationem illius cuius est exemplar pet quam practice iudicans dicitur agere: quia illa cognitio praecedit motionem voluntatis: & ideo falso imaginatur. Secus est de exteriori impressiuo, sicut est figillum: quod potest moueri a voluntate, vel ab aliquo moto ab ea.
Ad rationem eorum facile est respondere. quia non oportet quod omne illud mediante quo cx emplar arti scis imprimit suam similitudinem essectui exteriori, recipiat similitudinem illius exenplaris: vel sit capax talis similitudinis: nisi forte, vt quidam dicunt, habeat illud intentionaliter: sed sufficit quod moueatur aliquo modo ab inrellectu habente tale exemplar sicut paret de instrumento mediante quo artifer impfimit effectui similitudinem suae ideae. Nec tamen oportet quod imprimatur instrumento: sed sufficit quod moueatur ab eo vt instrumentum non similiter participans formam: sacut cffectus intentus principalirer. Et primo non opor et quod voluntas recipiat simslitudinem exemplaris: sed sufficit quod absque tali similitudine recipiat eius motionem: & sici patet de quarto.
Ad primum ergo in oppositum, dicendum quod non oportet quod obiectum voluntatis sit finis: si per finem intellipatur causa finalis ipsius volunta. tis, vel ipsius volentis: ita quod sit ibi causa finalis realiter, nisi volens & voluntas habeant causa secundum rem, sicut est in creaturis. Sed ad obiectum voluntatis, requiritur quod aliquid sit bonum, & conueniens ipsi voluntati: siue differat ab eo re, siue non: hioc autem inuenitur in Deo: nam bonitas eius, & bona est; & sibi conuenientissima.
Ad secundum dicendum, quod ille qui habet habitudinem ad finem vel ad bonum quo caret: amat alia a se, vt quoddam commodum ad exequendum finem. Sed ille qui habet suum bonum in summo, nullo bono sibi conuenienti carens; non amat alia vt medium assequendi finem: sed magis amat ea, vt quibus vnlt bonum & finem nommunicare, vt sua bonntas in eis ueldeen, sic autem est de Deo.
On this page