Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia
Et arguitur quod non. Quia si illud quod magis videtur inesse non inest: nec illud quod minus. bed magis videtur Deum posse ea qua: sunt possibilia creaturae quam illa quae sunt ei impolsihilia. Ergo si non potest possibilia creaturae multo minus potest impossibilia creaturae. Sed nen potest omnia poss ibilia creaturae. Quia non potest currere nec commedere. Ergo, &c.
Contra. Virginem parere est impossibile creaturae actiue loquendo: quia creatura hoc non potest facere. Sed Deus hoc potest facere. Ergo, &c.
Respondeo,. Sciendum est primo, quod loquimur de possibili quod est obiectum potentiae actiuae. Quia Deus nihil potest pati: quia hoc esset imperfectionis. Est ergo sensus quaestionis, vtrum potentia Dei sit aliquid fecundum quod est im. possibile creaturae.
Secundo sciendum est, quod ista questio absolute vt queritur, non habet dubium apud Catholicos: nec etiam apud Philosophos quin scilicet ab oluteloquem, do aliquid sit possibile Deo quod est omnino impossibile creaturae. Hoc autem faciliter potest demonstrari sic. Quia illae potentiae quae sic se habent quod ad illud ad quod vna eaium se non potest extendere, alia potest se extendere illud quod est impossibile vni, est poss ibile alteri: & hoc pat et. Quia illud dicitur possibile vnicuique potentie ad quoo attingere potest. Sed potentia creaturae non potest attingere omne illud ad quod attingere potcit potentia. Et hoc similiter patet. Quia potentia diuina attingere potest omnem creaturm: sed hoc non potest creatura alioquin esset effectiua suitergo aliquid est impois ibile creaturae quod est Deo posfibile
Tertio. Circa hoc est sciendum quod in hoc est diuersitas inter Philosophos & fideles. Quia in hiis quae fiunt, ael fieri nata sunt mediante creatura sicut est in generationibus & niotionibus rerum corporalium, posuit Philosophus Deum non posse aliquid facere quodest impossibile creaturae, cuius motiuum videtur esse: quia visum fuir ei quod nihil procedit de nouo ab aliquo omnino immobili. Effectus autem qui fiunt hic inferius meniartte virtute coeli tota die corrumpuntur & renouan. tur etiam infinities, & sic omnino non vidit quod possent fieri a causa immobili immediate sicut elt Deus. Et ideo omnia ista reducit in aliquod mobi¬ le quod mouetur motu perpetuo. Quod quidem mobile, quia semper manet in eadem dispositione quantum ad intrinseca, potest semper se habere vniforomiter ad suum motorem recipiendo ab eo motum perpetuum. Quia vero aliter& aliter se habet secundum situm, & totum, potest esse causa nouitatum hic existentium.
Potest ergo formari ratio quae mouit phylosophum sic. Quando aliquod agens agit mediante instrumento sibi necessario ad agendum, sicut carpentario necessaria est securis ad secandum dura ineis quae nata sunt fieri a tali agente mediante instrumento. Quod est impossibule instrumento vt instrumento, est etiam impossibile principali agenti. Sicut sectio illa quae est impssibilis securi, est impossibilis carpentario: supposito quod non possit secari nisi mediante securi. Sed secundum Phvlosophum Deus efficit ista inferiora mediante motu coeli, vel coelo moto sicut mediante instrumento necessario: quia non videbat quod nouus effectus immediate in Deum posset reduci. Ergo secundum eum, Deus non potest facere in his quae facit mediante creatura, vel quae, nata sunt fieri mediante creatura: quod est impossibile ereature. Sed fideles ponunt quod etiam en talibus, multa possibilia Deo sunt, quae sunt impossibilia creature, Scui partus virg nis, & facere de tritico immediate virtulum, & multa talia: & hoc est rationabile.
Ad cuius euidentiam sciendum est quod secundum fidem ponimus, quod licet Deus non pos sit facere effectum causae formalis, nisi mediante ipsa sorma, sicut non potest facere album formaliter nisi mediante albedine quae est causa albedinis albi, in eo quod album: potest tamen facere immediate sine causa media, quicquid facit mediante causa efficiente secundum quod efficiens est. Sed si in effectiua importetur causalitas effectiua simul, & materialis, sicut in hoc quod est currere: non potest Deus sic esse causa. Quia nullus effectus potest esse causa materialis, vel formalis intra, quia hoc importat partem esse rei factae, & importat imperfectionem & dependentiam ab alio, quod Deo non potest conuenire. Sed quiequid esficit mediante aliqua causa effectiua, potest immediate agere, & plura potest agere: quae agent, creato mediante quo agit, sunt impossibilia. Quius ratio est. Quia quod illud quod aliquod agens agit mediante alio, non possit immediate agere, prouenit ex eius imperfectione & limitatione. Sicut quod carpentarius non possit secare nisi mediante securi. Hoc est quia in eo non est omnimoda virtus secandi: sed tamen potest aliquid ad secandum scilicet per instrumentum securis, cuius durities vincit duritiem lignorum. Deus autem est omnimode illimitatus, & illimitatae virtutis. Et ideo illud quod facit mediante aliqua causa cffoctiua, potest agere immediate: ita quod dummodo eum agere non importet pati, vel aliquid quod sit impei fectionis: totum potest immediate omne illud quod non includit contradictionem. Et alio modo potest facere, quam agant agentia creata mediantibus quibus agant. Et ideo etiam in his quaenata sunt fieri per agentia creata potest multa propter istam illimitationem, quae sunt impossihilia creaturae.
Ad rationem in oppositum, dicendum ad maiorem quod quicquid possibile est creaturae, effectiue absolute, & non importando imperfectionem, est possibile Deo. Dum autem arguitur de currendo & consimilibus. Dicendum est, quod ista non potest. Quia in istis cum agere includitur pati quia curtens non solum est causa cffectiua ipsius cursus: imocum hoc est subiectum eiusdem. Sed bene Deus potest facerecursum in alio. Non potest etiam peccare: quia hoc importat imperfectionem.
On this page