Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti

Distinctio quadragesima tertia. QVAESTIO PRIMA.

CIrca distinctionem quadragesimam tertiam. Quaeritur vtrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei, obsequatur voluntati consequenti.

Et arguitur quod non: quia illa voluntas cui obsequitur id quod est contra voluntatem antecedentem. Videtur esse contraria voluntati antecedenti Sed in Deo voluntas consequens non est contraria voluntati antecedenti. Ergo &c.

Praeterea quicumque obsequitur voluntati Dei, meretur Sed ille qui facit contra voluntatem antecedentem non meretur. Ergo, &c.

In contrarium est Augustinus & Magister in littera.

Respondeo. Dicendum est, quod aliquid obsequi voluntati alicuius, dupliciter est. Vno modo directe & per se, sicut quando aliquis ex intentione facit quod credit placere alteri. In agentibus enim per intellectum & voluntatem id dicitur per se fieri, quod fit ex intentione agentis. Per accidens autem quod propter intentionem eius euenit. Isto modo obsequuntur voluntati diuinae illi qui intendentes placere Deo faciunt bona opera in obsequium eius.

Alio modo contingit aliquem obsequi voluntati alicui per accidens, & praeter intentionem sicut si aliqui ponerent insidias hostibus, si hostes postea inuenirent medias insidias & debellarent assistentes insidiis: tales per accidens obsequerentur hostibus, non ex intentione quod intenderent facere quod placeret eis: sed per accidens quantum ex facto eorum fit illud quod placuit & fuit commodum hostibus.

Modo illi qui faciunt contra voluntatem antecedentem sunt mali, qui faciunt contra Dei praecepta obsequuntur per accidens voluntati Dei consequenti Quod enim Deus vult quosdam damnare per iustitiam, & quosdam saluare per misericordiam, mali peccantes dicuntur obsequi voluntati consequenti inquantum reddunt se dignos eo, quod Deus vult eis inferre scilicet damnationem: ita quod potest sic formari ratio. llle obsequitur voluntati diuinae qui facit illud de quo voluntas Dei impletur. Sed peccans est huiusmodi: quia facit peccatum. De quo ordinando per poenam, fit voluntas Dei. Hoc tamen est praeter intentionem peccantis, qui suam culpam nollet ordinari per poenam.

Ad primum ergo in oppositum, dicendum est. quod licet illud quod est contra voluntatem antecedentem obsequatur voluntati consequenti, non tamen sequitur quod voluntas consequens sit contraria antecedenti: quia velle voluntatis antecedenti non est velle simpliciter: sed subconditione: velle autem aliquid sub conditione aliqua, qua stante illud amatur, & tamen simpliciter nolle illud quando conditio non stat, non repugat. Sicut si volote ire ad forum si non pluat, & pluuia existente simpliciter nolo te ire ad forum non repugnat.

Et sic est in proposito nam quod Deus velit ordinare aliquem ad vitam aeternam per praeceptum, & velit ei dare vitam eternam si impleuerit quod praecipitur: stat bene cum hoc quod nolit ei, non facienti quod praecipitur vitam aeternam.

Ad secundum dicendum est, quod ille qui obsequitur Deo per se ex intentione meretur. Sic autem non obsequuntur mali, licet illi obsequuntur Deo per accidens, & praeter intentionem suam non merentur. Quia quantum, in eis est, faciunt contra Dei voluntatem: & sic obsequuntur mali.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1