Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum deus possit praecipere quod non vult
Et arguitur quod non. Quia quicumque praecipit quod non vult significat se velle quod non vult: & per consequens est fictus: sed hoc Deo non conuenit. Ergo, &c.
Nam quidam dicunt quod Deus potest praecipere & praecipit quod nec voluntate antecedente, nec consequente vult. Non tamen potest praecipere illud cuius oppositum vult voluntate consequente. Vnde dicunt, quod quando ipse praecepit lsaac immolari: immolationem Isaac nec voluntate antecedente nec consequente voluit.
Quod autem ita sit, probant tripliciter. Primo, quia si Deus vellet volunrate consequente, oppositum eius quod vult voluntate antece¬ dente. Sequaeretur quod cum voluntate antecedente velit peccatum non fieri, voluntate consequent e vellet peccatum fieri. Sed hoc est falsum. Ergo, &c.
Secundo sic: quia si Deus voluntate consequente vellet opposium eius quod vult voluntate anteeedente: voluntas consequens esset contraria voluntati antecedenti. Sed hoc est inconueniens. Ergo, &c.
Tertio, quia executio ordinis, & eius impositio non contraranitur. Sed si Deus vellet voluntate eonsequente quae est de ex ecutione ordinis, oppositum eius quod vult voluntate antecedente ad quam pert inet impositio ordinis: executio ordinis eontrariaretur impositioni ordinis. Ergo, &c. Licet autem, vt dicunt, Deus praecipiat aliquid quod nec voluntate antecedente, nec consequente vult: non tamen est fictus Quia, vt dicunt, sicut ex parte intellectus in signis: sic est ex parte voluntatis in praeceptis: nunc autem, vt dicunt, ita est quod ad hoc quod signum intellectus sit verum, non oportet quod sit verum quantum ad id quod dicebatur: sed sufa ficit quod quantum ad id pro quo dicitur, vel per quod dicitur. Sicut ille qui dixit par abolam suam viris Sichen, quod ierunt ligna ad ramum, vt constituerent sibi regem: non fuit verum quantum ad id quod dicebatur. Sed quantum ad id pro quo dicebatur pro viris Sichen, & Abimelech. Similiter in pra cepuis, non oportet quod praecipiens velit id quod praecipitur: sed sufficit quod velit aliquid pro quo praecipitur: & sic fuit in praecepto de immolatione lsaac. Quia ibi Deus nonvolebat quod praecipiebatur, scilicet immolationem Isaac: sed volebat illud pro quo praecipiebatur, scilicet manifestationem obedientiae Abrahae.
Alia est opinio quae ponit oppositum omnium illorum quae ista opinio principaliter tenet. Consistit enim praedicta opinio in tribus principaliter. Ponit enim primo, quod Deus praecepit illud quod nec voluntate antecedente, nec voluntate consequente vult.
Secundo ponit, quod Deus non potest velle voliintate consequente oppositum eius quod vult voluntate antecedente.
Tertium est, quod in praecipiendo quod non vult non est fictio. Sicut nec in signando aliud quam id quod quod dicitur.
Contra autem primum istorum arguitur sic ab aliis, quod Deus dicitur velle voluntate antecedente, omne id ad quod aliquem ordinat ipso facto, & per ipsum ad id ordinatur. Sed quicumque praecipit al quid alicui, ipso facto ordinat ipsum ad id quod praecipitur. Ergo ipso facto quod Deus praeci pit alicui aliquid, vult id ei voluntate antecedente, nisi forte velit quod Deus praecipiat, non volens praecipere. Quod est absurdum.
Vnde sciendum est, quod quando Deus aliquid praecipit, ipsum praeceptum vult voluntate consequente & simpliciter Quia ex quo per se, vel pet alium praecipit, si mpliciter vult ipsum praeceptum esse. Sed illud quod praecipitur, vult voluntate a ntecedente: inquantum per praeceptum illud cui fit praeceptum ad rem quae praecipitur, ordinat. Si etiam accipiatur voluntas antecedens pro voluntate qua Deus vult alicui aliquid secundum quod conside ratur in eo in quo a Deo institutus est, nihil mali addendo: oportet dicere, quod vult id quod praecipit: quia constat, quod Deus sic vult omnes homines saluos fieri. Impossibile aus tem est aliquem saluum fieri, si non vult implere quod praecipitur ei. Ergo Deus voluntate antece. dente vult illum cui praecipitur velle id quod praecipitur. Sed quicquid Deus vult nos velle, aliquo modo vult. Ergo quicquid precipit.
Contra etiam secundum, scilicet quod Deus non vult voluntate consequente, oppositum eius quod vult voluntate antecedente.
Ad cuius euidentiam, sciendum est, quod Deus vult voluntate antecedente non solum omnes homines non peccare: sed saluari, secundum illud Apostoli. Vult omnes homines saluos fieti: & ad cognitionem veritatis venire. Modo dicunt istide prima opinione, quod licet Deus possit velle voluntate antecedente, quod non vult voluntate consequente, sicut vult voluntate antecedente mala non fieri: ista mala non fieri, non vult voluntare eonsequente: quod si vellet non fierenti Non tamen, vt dicunt, potest velle aliquid voluntate antecedente, & velle oppositum voluntate consequente.
Contra autem hoc arguitur sic ex praemissis: quia quicumque vult damnationem alicuius hominis, vult oppositum eius quod Deus vult voluntare antecedente, Quia Deus vult salutem omnium hominum, cui opponitur damnatio cuiussibet hominis. Sed Deus vult voluntate consequente dam. nationem multorum hominum. Ergo Deus vult voluntate consequente, oppositum eius quod vult voluntate antecedente: non quidem in omnibus prout arguunt illi, sed in quibuisdam. Licet enim non posset velle oppositum eius quod vult voluntate antecedente, quando vult mala non fie. ri, quia oppositum non potest esse bonum, scilicet mala fieri, tamen quando vult antecedente aliquem saluari, potest velle oppositum, scilicet ipsum damnari: quia vtrumque secundum diuersas conditiones potest bene fieri.
Contra tertium quo dicitur quod non esset fictus praecipiendo illud qued nullo modo vult. Ar. guitur sic ex eadem maiore cum aliis. Quia sicut est in signis intellectus respectu intellectus: ita in praeceptis respectu voluntatis: quia praecepta sunt signa voluntatis. Sed signum intellectus non est verum, nisi sit verum quantum ad id qued dicitur. Ergo praeceptum est fictum, nisi precipiens aliquo modo velit quod praecipitur. Maior suppo. nitur, & eam etiam concedunt aduersarii. Minor probatur.
Alio modo dicitur illud quod verbo repraesentatur. Sicut si dicam me dixisse, te itusse ad forum veritas verbi consistit in hoc quod conformetur illi quod sic dicitur, scilicet quod sit tale quale dicitur: & quodcumque signum intellectus in hoc habet quod sit verum, quod illud quod significat, quod tale sit quale significatur.
Ex hoc arguitur sic ad oppositum: ad teritatem verbi, vel cuiuscumque signi intellectus, requiritur conformitas verbi vel signi ad id quod verbo, siue signo significatur, siue rebraesentatur. Sed quod sic repraesentatur, est illud quod dicitur. Ergo ad veritatem verbi vel cuiuscumque signi intellectus, requiritur quod sit vetum quantum ad illud quod dicitur, quod illud est quod significatur. Quod autem dicitur de illa parabola quae de libro ludicum sumpta est, parum valet. Quia est dici & significari proprie & metaphorice. Aodo quia li. gna & ramus significant proprie tales plantas: tamen meraphorice significant viros Sichem, & Abimelech. Modo ibi accipiuntur, non pro eo quod proprie: sed pro eo quod metaphorice significant. Vnde etiam ille sermo verificatur ibi, quantum ad id quod dicitur: quia tunc dicebantur, & significabantur illis verbis, licet metaphorice viri Sichem, Abimelech, & non plantae. Istam ergo opinionem sicut veram tenendam reputo.
Ad primum ergo quod illi arguunt in oppositum. Dicendum est, quod illa ratio probat, quod non oportet quod sit vniuersaliter verum, quod Deus velit voluntate consequente, oppositum eius quod vult voluntate antecedente: quia tunc sequeretur, quod voluntate consequente vellet mala fieri: non tamen probat quin aliquo casu possit velle voluntate consequente oppsitum: quorum vtrumque potest, saluatis debitis circunstantiis, circabonum. Sicut hominem saluari si manet in innocentia, & sit bonus est bonum, & ipsum etiam male agentem damnari, est bonum. Vnde decepti sunt per fallaciam consequentis, credentes quod si hoc in quibusdam non potest esse, quod in nullis aliis possit esse.
Ad secundum dicendum est, quod ex hoc quod aliqua voluntas vult vnum: & alia vult oppositum si simpliciter velint, tales voluntates sunt contrariae. Sed voluntas qua quis vult aliquid secundum quid & sub conditione, & qua quis vult aliquid oppositum simpliciter, non contrariantur: sicut supra ostensum est in penultima quaestione. hic autem est voluntas antecedens de vno, & consequens de opposito: quia, vt ibidictum fuit voluntas antecedens, non simpliciter vult illud cuius est saltem semper.
Ad tertium dicendum est, quod non est inconueniens quod executio accipiendo excutionemid quod euenit, conrtarietur in potentia ordinis; ita quod oppositum eius ad quod quis ordinatur, eueniat: alioquin nullus deficeret ab ordine quocumque sibi imposito: nec tamen in Deo erunt contrariae voluntates de impositione, & executione: quia sic vult ordinare, quod possit ab ordine illo deficere: licet non possit deficere quin cadant in aliquem ordinem.
Ad primum ergo in oppositum factum ad principale dicendum est, quod si Deus praeciperet aliquid quod nec voluntate antecedente, nec consequente vellet: sequeretut quod esset fictio: nisi forte ironice loqueretur. Sed ad hoc quod non sit fictus, sufficit quod velit voluntate antecedente, omne quod praecipit, & sic est.
Ad secundum dicendum est, quod Deus licet voluntate consequente, & simpliciter velit omne bonum duod fit, non tamen oportet quod Deus velit quacumque voluntate, scilicet antecedente, vel consequente omne bonum possibile fieri: quia multa bona possibilia sunt fieri, quod nec voluntate antecedente, nec consequente vult. Similiter etiam non omnia bona possibilia fieri quae ipse praecipit, vult, voluntate consequente & simpliciter: & siita vellet & fierent. Sed bene vult voluntate antecedente omnia bona quae praecipit, fieri, quod est bonum. Ideo voluntate antecedente vult omne quod precipit. Ad aliud ad oppositam partem factum, dicendum est quod Deus voluit immolationem Isaac voluntate antecedente, sed non consequente. Et de hoc magis patebit in sequenti quaestione.
On this page