Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi

QVAESTIQTERTIA.

IVxta hoc ergo quia Deus praecipit immolationem Isaac. Quod videtur esse contra praceptum illud, Non occides.

Quaeritur, vtrum Deus possit dispensare in praeceptis Decalogit=,

Et arguitur, quod sic.

Quia Deus praecepit immolationem Isace quod videtur contracontra illud praeceptum, Non occides: & praecepit Dsee ducere vxorem fornicariam. Quod videtur esse contra illud preceptum, Non Moecaberis. Et Hebraeis praecepit spoliare gpptios: quod videtur esse contra illud praeceptum, Non furtum facies. Sed ista non praecepisset, nisi in dictis praeceptis dispensare potuisset. Ergo, &c.

Contra. Praecepta Decalogi continent iustitiam diuinam. Sed Deus non posset dispensare contra iustitiam suam: quia ipsum se negare non potest. ergo, &c,

Respondeo. Venerabilis Doctor sanctus Thomas de Aquino videtur secundum verba exteriora tenere in tertio sententiarum, & in prima secundae oppositum eius quod dicit in isto loco. Vt ergo ista quaestio melius possit explanari,

Primo videndum est, quid importat dispensaSecundo ostendendum est in generali, quae praecepta sint dispensabilia, & quae non.

Tertio videndum est, vtrum in praeceptis Decalogi possit esse dispensatio: per quod soluetur quaestio praesens. Et supposito quod non propiie cadat dispensatio in dictis praeceptis, videndum est quomodo intelligatur illud verbum quod communiter dieitur: & hoc ponitur a sancto Thoma, scilicet quod praecepta secundae tabulae sunt dispensabilia, non autem praecepta primae.

ARTICVLVS PRIMVS.

QVantum ergo ad primum, sciendum est quod dispensatio praecepti, & interpretatio multum differunt, accipiendo vtrumque proprie & stricte. Nam dispensatio videtur imnportare dilationem praecepti, siue amotionem obligationis qua praeceptum obligat, qua obligatione ammota, res quae praecipitur, relinquitur naturae, quae rei potest conuenire absque praecepto. Interpretatio autem proprie, est dare intellectum praeceti, manente eius obligatione: ita quod proprie loquendo, interpretari praeceptum, non est tollere obligationem eius: sed est dare intellectum rationabilem precipientis. Verbi gratia praeceptum est ieiunare in quadragesima: proprie dispensare in tali praecepto, est tollere obligationem istius praecepti quoad ad istum: ex causa tamen rationali quae dispensationem faciat rationabilem, qua obligatione ablata res de selicita est huic. Interpres tari vero rale praeceptum, est vt si dicatur, quod infirmi non sunt obligati ad illud praeceptum: hoc enim, scilicet quod infirmus, & precipne grauiter non ieiunet in quadragesima, non est tollere obligationem praecepti: quia nunquam tales obligauit preceptum: imo est dare intellectum praecepti

Vlterius sciendum est, quod dispensatio praecepti, & remotio simpliciter dicta, differunt: quia remotio absoluta praeceptiidem est quod simplici¬ ter, & quantum ad omnes generaliter amouere obligationem praecepti. Sed dispensario est amotio illius obligationis ad determinatam personam, & ex causa rationabili, manente obligatione quoad communitatem.

Et sic habemus tria circa praeeeptum per ordinem se habentia, scilicet remotionem, quae est simpliciter & generaliter tollere obligationem praecenti quoad omnes. Hispensationem, quae est tollere dictam obligationem quo ad hunc. Et intorpretationem que dat intellectum praecepto, & exponit quid per praeceptum, intelligatur: nec eius obligationem tollit etiam quo ad hunc.

Notandum est etiam vlterius, quod interpretatio quandoque pertinet ad omnes indifferenter: quandoque pertinet tantum ad superiores. Ad omnes, si cut in valde manifestis: sicut manifestum est Ecclesiam nunquam obligasse grauiter infirmum ad ieiunandum Quo ad superiorem, sicut in dubiis. Sicut quod homo non multum grauiter infirmus, comedat carnes in quadragesima: in talibus enim declarare pertinet ad superiorem. Et tales declarationes vocantur quandoque dispensationes: non quia per eas directe tollatur obligatio praecepti secundum rem, sed secundum apparentiam inquantum conscientia dubitantis est obligata quousque declaretur. Sic ergo ex praemissis habemus quid est dispensatio, scilicet, Relaxatio praecepti siue amotio obligationis praecepti facti ex rationabili causa. Et sic patet primum principale.

ARTICVLVS SECVNVA.

QVantum ad secundum principale, sciendum primo est, quantum ad praecepta negatiua in quibus aliqua mala prohibentur, quod quaedam de se ita mala, quod prohibentur quia mala sunt. Sicut furtum, & consimilia. Quaedam autem sunt mala tantum, quia prohibita: ita quod quantum est de se non essent mala, si non esserit prohibita. Sicur comedere carnes in sexta feria, vel in quadragesima: si enim hoc non esset prohibitum, hoc de se non esset malum.

Vlterius sciendum est, quod eorum quae de se sunt mala, quaedam sunt ita mala, quod in nullo casu postunt esse bona, sicut odire Deum, & inobedientia, & consimilia, quae in nullo casu possunt esse bona,

Est autem sciendum, quod non est idem obedire, & inobedientem esse. Quia non obedire, dicit negationem obedientiae, quae quandoque potest esse licita respectu alicuius: vt quando debitum obediendi tali est ammotum. Inobedientia autem importat subtractionem obedientiae debitae, quae licite fieri non potest: vt scilicet manente debito obediendi, non obediatur.

Alia sunt ita mala, quod communiter & regulariter sunt mala. In casu tamen speciali possunt esse bona. Sicut occisio innocentis communiter est mala: sed in easu propter ordinem aliquem superiorem manifestandum, scilicet propter ordinem gratiae, posset esse bona. Et similiter cencubitus extra matrimonium est malus communiter: sed in casu, scilicet propter manifestationem alicuius magni euentus circa statum gratiae, potest esse bonus.

His ergo praemissis, dicendum est quantum ad istum secundum articulum, quod omnia praecepta negatiua quibus prohibentur illa quae non sunt mala, nisi quia prohibita, sunt dispensabilia vel a Deo, vel a homine, secundum quod illa statuta sunt a Deo, vel ab homine.

Similiter illa praecepta quihus prohibentur illa quae de se, vt communiter dicitur, sunt mala, possunt tamen in casu esse bona, sunt dispensabilia in illo casu inquo possunt bene fieri, ammnota obligatione praecepti. Et tatio huius est: quia illa prohibita quae possunt bene & licite fieri, ablata obligatione praecepti, sunt dispensabilia: quia dispensare nihil aliud est, quam facere licitum, ammo. ta obligatione praecepti, id quod non erat licitum, solum propter obligationem praecepti. Sed illa quae de se non sunt mala, sed tantum propter obligationem precepri, ammota obligatione praecepti, possnnt fieri bene & licite. Similiter id quod in calu potest non esse malum ablata obligatione praecepti, in tali casu potest fieri bene & licite. Ergo praecepta quihus talia prohibentur, sunt dispensabilia.

Alia vero praecepta negatiua quibus talia prohibentur quae sic de se sunt mala, quod in nullo casu possunt esse bona, vel non mala: sicut pr aeceptum de non obediendo Deo, sunt omnino a quocumque indispensabilia. Et ratio huius est. Quia illud quod nullo modo potest esse bonum, non potest absolui ab obligatione praecepti prohibentis, quia de tali dictat lex naturalis menti, imprelsa, quod nullo modo est faciendum.

Quod dictamen est praeceptum menti impressum. Nec potest hoc non dictare, nisi careat debito vsu rationis. Sed illud praeceptum pronibitum quo prolibetur id quod non potest absolui ab obligatione praecepti, vt ablata obligatione praecepti licite fiat, est indispensabile. Et hoc satis patet ex dictis Ergo talia praecepta quibus prohibentur talia, quae nullo modo possunt esse bona, vel licita, sunt omnino indispensabilia, & a Deo, & ab homine.

Quantum vero ad praecepta affirmatiua, sciendum est, quod quaedam sunt praecepta quibus praecipiuntur quaedam bona, quorum opposita possunt esse absolute bona, & licita, sicut praecentum de dicendo tales Psalmos in Ecclesis. Quius oppositum, puta non dicere tales Psalmos, potesr esse non malum. Sed quaedam alia ad laudem Dci pertinentia recitare: polset esse bonum & licitum, si non esset de hoc praeceptum Ecclesiae. Quaedam sunt bona, quorum opposita communiter & regulariter non pbssunt esse hona: sed ta. men in casu possunt esse bona, sicut est cohabitatio viri & vroris, parentis & prolis, praecipue quandiu proles indiget educatione. Ista autem sunt talia, quorum opposita sunt communster & regulariter mala, tamnen in casu possunt esse bona, propter aliquod magnum ostendendum circastatum pratiae. Sicut patet de Abraam qui eiecit Agat vna cum Hismaele filio suo de mandato Domint. Et talia praeceptam affirmatiua sunt dispensabilia: quia eorum opposita vel simpliciter, vel in easu, possunt esse bona ablata obligatione praecepti. Quaedam autem sunt praecepta affirmatiua quibus talia praecipiuntur, quorum opposita nullo modo possunt esse bona: sicut diligere Deum, vel exhibere debitum obsequium manente debito obsequendi: quorum opposita nullo modo possunt esse hona. Et talia praecepta a nullo sunt dispensabilia: Quia cum opposita eorum nullo modo possunt esse hona, vel licita, non possunt non cadere sub obligatione praecepti, saltem praecepti impressi in mente. Sicut etiam dictum elt de praeceptis pro¬ hibitiuis, quorum opposita nullo modo possunt esse bona. Et sic patet de secundo, quae praecepta sunt dispensabilia, & quae non, & hoc in generali.

ARTICVLVSTERIIVS. Quantum ad tertium, vtrum scilicet praecepta Decalogi sint dispensabilia.

Dicendum est, quod ad praecepta Decalogi aliqua pertinent dupliciter. Vno modo primo & per se & directe: & quantum ad talia praecepta Decalogi sunt indispensibilia a quocumque. Alia autem pertinent ad praecepta Decalogi secundario & per quandam deductionem, & in istis cadit dispensatio.

Ad cuius euidentiam sciendum est, quod aliquem non habere ordinem quem habet ad proximum, vel aliam creaturam, est aliud ab eo quod est inordinate se habere ad proximum. Quia non habete talem ordinem, puta non habere ordinem ad proximum secundum obedientiam, vel secundum hoc quod est velle conseruationem vitae suae, dicit puram negationem talis ordinis, absque debito fine, non includendo deb tum habendi talem ordinem. Sed inordinate se habere ad proximum, dicit priuationem ordinis debiti in esse: siue etiam oppositum ordinis debiti in esse. Nunc autem, vt est dictum supra, nontenere ordine debitum, vel oppositum debiti ordinis facere, manente debito illius ordinis, no potest aliquo modo bene fieri. Sed non habere talem ordinem ad proximum, puta secundum obedientiam, ablato debito habenditalem ordinem, potest bene fieri.

vlterius sciendum est, quod praecepta Decalogi non sunt de hoc, quod ad tale habeatur talis ordo, vel ad talem, quantum ad ea quae pertinet directe ad praecepta Decalogi: nisi forte in praeceptis primae tabulae, in quibus praecipitur ordo ad Deum qui non potest esse non debitus: sicut in quarto articulo ex ponetur. Sed sunt de hoc quod manente debito talis, vel talis ordinis, homo non habet se in ordine, vel in debito, vel inferendo malum quod tenetur, & debet non inferre: vel subtrahiendo bonum quod debent impendere manente debito impedendi. Vnde quando dicitur: Non occides, non est sensus quod nullum hominem occidas: sed non committas occisionem indebitam vel iniuriam. Similiter quando dicitur: Honora patrem tuum, &c. est sensus. Impende obsequium deb tum illis quibus obligatus es, manente debito obsequendi, & sic de aliis.

Ex his potest ostendi, quod precepta Decalogl, quantum ad ea quae directe, peruinent ad dicta praecepta, sunt indispensabilia. Quia, vt ex dictia patet, illa praecepta sunt indispensabilia quibus talia praecipiuntur, siue affirmatiue, siue negatiue, quorum opposita nullo modo possunt bene, vel licite fieri. Sed praecepta Decalogi sunt huius, modi. Ergo, &c. Maior patet. Minor etiam faciliter potest declarari ex dictis: quia quod homo ie habeat inordinate vel inferendo nocumentum quod non debet inferre, vel subtrahendo bonum quod debet impendere manente debito talis ordinis, nullo modo potest bene sieri. Sed precepta Decalogi sunt de hoc, quod homonon se habeat inordinate vel indebite dictis modis. Ergo opposita eorum quae praecipiuntur praecetstis Decalogi nullo modo possunt bene fieri, & sic patet minor.

Sunt autem quaedam alia quie ad dicta praece¬ pta directe non pertinent, sed per quandam reductionem & determinationem: verbi gratia ad ipsum praeceptum Decalogi, Non occides, pertinet non committere iniustam occisionem. Sed quod occisio talis, vel talis hominis, puta innocentis. vel illius qui non est fur, vel homicida sit oecisio iniusta: hoc directe non pertinet ad praecepta Decalogi, sed est quaedam determinatio illius praecepti Decalogis vel secundum dictamen legis naturae impressae menti, quae dictat innocentem non debere occidi, vel secundum statum diuinum: quia statuit iustum & innocentem ne interficias: vel lecundum statutum humanum, vt si in aliqua communitate statuatur, quod hoc dato quod sit periurus, vel fornicator, non occidatur nisi fur, velhomicida, vel reus laesae maiestatis, vel aliquid tale. Similiter ad praeceptum Decalogi directe pertinet, quod debitum obsequium, vel debita obedientia exhibeatur, manente debtto obediendiSed quod tali, vel de tali debeatur talis obedientia, est quaedam deductio ex illo, vel ex statuto diuino, vt quod proprie illi qui est eius vicarius exhibeatur obedientia: vel ex statuto humano, vt quod in Ecclesia sint aliqui archidiaconi, vel abbates, vel priores quibus talis obedientia debeatur. In talibus, secundario ad Decalogum pertinentibus, potest fieri dispensatio, vel a Deo, vel ab hiomine: secundum quod talis determninatio fit vel statuto diumo, vel statuto humano. Cuius ratio est. Quia eorum opposita possunt esse vel simpliciter, vel in casubona. Simpliciter, sicut comedere carnes sexta feria moderate; nullum malum esset, vel posset esse bonum, si prohibitum non esset. In casu autem, sicut occisio innocentis propter manifestandum aliquid circa statum gratiae, potest esse in casu bona. Causa autem quare opposita eorum quae continentur directe in praeceptis Decalogi non possunt esse bona in aliquo casu. Qpposita tamen praeceptorum determinantium, & deductorum ex iis, possunt esse bona in casu, vel simpliciter est ista. Quia sicut impossibile est, quod a cursu separetur motus, propter quod impossibile est, quod ista duo simul stent, scilicet quod aliquis currat, nec moueatur: possibile est tamen quod vtrumque separetur a subiecto cui insuntv quia ille qui currit, absolute potest non currere, & non moueri: etiam ita ab eo quod est ordinate & debite se habere, inseparabile est bonum: & ab eo quod est inordinate se habere, inseparabile est malum: ita quod ista duo non start simul, scilicet quod aliquis debite se habeat, & non se habeat bene: vel quod indebite se habeat, & non se habeat male. Et ideo impossibile est, quod in aliquo casu, oppositum debiti vel ordinati sit bonum: ita quod impossibile est quod ista duo stent, scilicet, quod aliquis inordinate se habeat, & quod se habeat bene. Sed bene a tali persona potest separari talis ordo, vel debitum habendi talem ordinem, puta a tali persona potest separari ordo obedientiae ad talem personam, puta episcopum, ver Abbatem, & per consequens a suo non obedire, ablato illo ordine, potest separari, & inordinatum esse, & malum esse, & potest esse bonum suum non obedire. Et quia ea quae pertinent ad praecebta Decalogi directe, sunt debite, & ordinate se habere & cauere indebitum & inordinatum: ideo impossibile est quod eorum opposita in aliquo casu sint bona. Quia vero praecepta secundaria constituunt indeterminato, tale debitum vel indebitum, ordinatum, vel inordinatum, ad determina¬ tas materias a quibus vel simpliciter, vel in casu se¬A parabiles sinnt, sicut debitum obediendi Episcopo, est separabile a persona hac vel ab illa. Ideo opposita eorum quae talibus praecipiuntur, possunt esse vel communiter, vel in casu bona: & ideo possunt esse vel simpliciter reuocabilia, vel dispensabilia, & sic ppatet de tertio principali.

ARTICVLVS QVARTVA.

QVantum ad quartum, scilicet quomodo debeat istud verbum commune intelligi, quod scilicet praecepta primae tabulae sunt indispensabilia

Difficultatem habet ex hoc quod supra ostensum est, quod omnia praecepta decalogi, quantum ad omnia quae directe ad ipsa pertinent, sunt indispensabilia. Si autem loquamur de his per quae determinantur, videtur prima fronte quod ita sint dispensabilia, vel reuocabilia primae tabulae, sicut secundae: quia hoc quod est reddere obsequium debitum proximo, pertinet ad illud praeceptum; Honora Patrem tuum, &c. Et sic determinatur per hoc quod est subuenire Patri, vel exibere obedientiam Episcopo, vel Abbati: ita etiam hoc quod est exhibere debitum famulatum Deo, quod pertinet ad illud praeceptum: Memento vt diem sababati, &c. Est determinabile per hoc quod est exhibere famulatum talibus sacrificiis, vel hostiis: vel tali, & tali die colere eum, puta die sabbati: vel alio, & sicut illa per que determinatur praeceptum illud: honora Patrem, &c. Scilicet subuenire Patri, vel obedire Episcopo, vel Abbati, sunt dispensabilia: & a Deo, vel ab homine secundum quod tales determinationes sunt statuto diuino, vel humano. Ita etiam illa quibus determinatur illud praeceptum. Memento vt dies sabbati &c. Quod pertinet ad primam tabulam, sunt dispensabilia & re. uocabilia, vel a Deo, vel ab homine: secundum quod tales determinationes fiunt statuto diuino, vel humano, sicut patet de seruitio quod impendebatur Deo in lege veteri secundum sacrificia in dicta lege instituta quod sunt reuocata, quantum ad diem est reuocatum quod sabbatum non colatur & modo etiam Deus posset dispensare cum aliquo, quod non teneretur audire missam, vel recipere hoc vel illud Sacramentum, in quorum vsu ei in noua sege famulatur. Cum ergo tam in prima tabula, quam in secunda, illa quae directe pertinent ad determinationes praedictorum preceptorum, hinc & inde sint dispensabilia. Quare praecepta primae tabulae magis dieuntur dispensabilia. quam secundae.

Ad huius euidentiam sciendum est, quod cum per praecepta decalogi, & etiam per alia praecepta ex eis deducta, homo ordinetur ad Deum & ad proximum.

Circa dictum ordinem est considerare duo. Quia primo potest considerari ipse ordo in generali & secundum se, vt scilicet debitus ordo seruetur, manente debito habendi: puta quod exhi. beatur debitum obsequium, vel debita obedientia. Et quantum ad ista, nec in praeceptis primae tabulae, nec in praeceptis secunde, cadit dispensatio, vt dictum est. Etiam quia directe ista pertinent ad praecepta Decalogi, & in prima & secunda tabula: ideo generaliter dictum est supra, quod praecepta Decalogi, quantum ad illa quae directe pertinent ad dicta praecepta, sunt indispensabilia.

Aliud quod est ibi considerare, est determina. tio talis ordinis ad determinatam materiam. Ist: autem determinatio etiam potest intelligi, vel quantum ad personas ad quas habendus est ordo, vel quantum ad ea quae secundum talemordinem impendenda sunt tali personae. Verbtaratia, hoc quod est obsequiundebitum impendere, determinatur quantum ad pes sonas ad quas ordo obsequn est habendus: vt ad Patrem, Dpiscopum, vel Ab. batem, vel aliquid tale. Quantum autem ad ea secundum quae secundum talem ordinem sunt impendenda: vt scilicet Patri impendatur vcl honor, vel subsidium rei temporalis, vel consolauo, vel aliquid tale.

Et similiter potest deduci de praeceptis negatiuis. Verbi gratia hoc quod est non inferre poenam, vel nocumentum alteri, quantum ad personas determinatur, & quantum ad nocumentum: vel quantum ad illum qui grauia non commiserit, sicut fit inlege humana quae permittit leuia absque poena quantum ad non inferendam quod non inferat mortem, vel alapam, vel fsagellum.

Dispensatio ergo in his quae pertinent ad determinationem dictorum praeceptorum, quantum ad personas ad quas habendus est ordo, differenter se habet tam in his que pertinent ad primantabulam, & ad secundam. Nam in his quae pertinent ad primam tabulam, sicut praecepta quae pertinent ad ipsum ordinem, secundum se sunt indispen sabilia. Ita etiam & illa quae pertinent ad duterminationem dicti ordinis, quantum ad illum ad quem habendus est ordo, sunt indispensabilia.

Vnde sicut non potest di spensari, quod non exhibeatur debita obedientia Deo, quod pert iner ad ipsum ordinem secundum se: sicut & exhibetur & debita obedientia homini. Ita non potest dispensari quin debitum sit, exhibere obedientiam Deo, siue quin obedientia ad Deum sit debita, & reuerentia, & famulatus. In his autem quae pertinent ad determinationem dicti ordinis contenti insecunda tabula, quantum ad personas a quibus habet determinari, sunt dispensabilia. Licet enim exhibere debitum obsequium Patri, vel tali praelato, manente debito habendi talem oidinem, sit indispensabile: nec oppositum possit esse bonum. Tamen determinatio huius ordinis ad Patrem, vel praelatum est dispensabile: quia ita non est necessarium quod obsequtum sit debitum Patri, vel obedientia tali prael ato, quod tale obsequium non possit fieri non debitum, vel talis obedientia non debita, ex causa ardua.

Similiter in praeceptis prohibitiuis, licet non inferre debitum nocumentum sit in dispensabile manente hoc quod indebitum sit inferre: tamen istud non inferre non oportet quod sit ita necessario indebitum, quod nullo modo inferre possit esse debitum. Sicut inferre mortem innocenti propter manifestationem gratiae: vt patet in Isaac, quem pater de mandato Dei voluit, occidere nec peccauit. Et rationem huius assignat sanctusT homa, in loco isto. Quia sicut in effectibus natur alibus impossibile est, quod alicuid habeat aliquam entitatem, uisi habeat secundum illum ordinem ad primom causam quae est Deus: potest tamen habere entitate absque hoc quod habeat ordinem ad aliquam causam secunda. Ita etiam in actibus moralibus, impossibile est, quod sit bonitas nisi habeat ordinem ad primam causam, & ad vltimum finem qui est Deus. Potest tamen esse bonitas in actu morali, ablato ordine quem natus est habere ad proximum, vel quancumque creaturam: ita quod homo possit absolui a debito obsequendi cuiceunque homini, vel a debito non inferendi nocumentum innocenti: non tamen potest absolui a debito obsequendi Deo, vel a debito non inferendi irreuerentiam Deo, vel aliquid tale.

Quantum ergo ad hoc, est intelligendum verbum illud quod precepta primae tabule sunt indispem sabilia, & praecepta secunde sunt dispensabilia quantum scilicet ad determinationem talem dicti ordinis ad personas ad quas habendus est ordo.

Quantum vero ad ea quae homo debet impendere eis ad quos habendus est talis ordo, vt quod ex obsequio quod debeo Patri, exhibeam pecu. hiam. Vel bladum, vel consolationem, vel honorem: & ex famulatu quem debeo Deo, ex hibeam tale sacrificium, vel tale, puta tantum haedum, vel agnum: praecepta pertinentia ad vtramque tabulam, sunt dispensabilia.

Cuius ratio in generali est, cumtalia quae extalior. dine sunt impendeda, prout accipiuntur inspeciali, sint multa cum quibus possit saluari dictus ordonon est necessarium quod fiat determinatio ad ista, vel ad illa specialiter: sed secundum diuersitatem temporum, locorum, & personarum exhibentium, possunt mutari per reuocationem, & per dispensationem, si etiam specialiter descendamus ad Deum.

Ratio quare determinatio quae est ad Deum ad quem habendus est ordo est indispensabilis: determinatio autem, quantum ad ea quae ei impendenda sunt, est dispensabilis, est ista, quod scilicet licet necessarium sit, quod omnis homo in actibus habeat ordinem ad Deum, si debeant esse boni: non tamen est necessarium quod habeat istum ordinem mediante hac re determinata, vel illa. Puta mediante oblatione candele, vel hoedi, vel agni: sed potest indifferenter mediante hoc vel illos bene & sancte ferri in Deum.

Et sic patet de quarto: Quare dicitur, scilicet quod praecepta prime tabulae sunt indispensabilia. Praecepta autem secundae tabulae sunt dispensabilia. Quia hoc non intelligitur de primis praeceptis Decalogi quae directe pertinent ad ipsum ordine, quem homo debet habere ad Deum quae hincinde sunt indispensabilia. Nec de praeceptis pertinentibus ad determinationem dicti ordinis, quantum ad ea quae impendenda sunt personis ad quas habendus est ordo. Sed intelligitur vt dictum est de his quae pertinent ad determinationemidicti ordinis, quantum ad eos ad quos habendus est ordoa vt patet ex dictis.

Ex his etiam patet quod in dictis sancti Thomae bene intellectis, non est contrarietas. Nam quando dicit hic, quod praecepta Decalogi, quantum ad secundam tabulam sunt dispensabilia, non intelligit quantum ad ea quae directe & primo cadunt sub praeceptis secundae tabulae quae pertinent ad ipsum ordinem secundum se, quo debet ordinate se habere. Sed intelligit quantum ad ea quae secundario pertinent ad dicta praecepta, secundum quandam determinationem ad determinatam materiam, siue quantum ad personas ad quas habendus est ordo, siue quantum ad ea quae talibus, ex tali ordine sunt impendenda. Quando vero dicit in tertio, & in prima secundae, quod omnia praecepta Decalogi sunt indispensabilia, intelligit quantum ad illa quae primo & directe pertinent ad dicta praecepta quae dictum ordinem lecundum se important: sicut ipse exponit in se¬ cunda secundae. Quidam autem saluant eum per hoc quod hic accipit dispensationem pio interpraetatione, quod non videtur mihi verum. Cum dicat praecepta secundae tabulae esse dispensabilia: primae vero non: cum tamen vtraque sunt interpretabilia, & ideo similitudo praemissa, iudicio meo melior est.

Ad illas instantias de Isaac & Oseedicendum est, quod de hoc non probatur, quod praecepta decalogi sint dispensabilia, quantum ad id quod primo & directe pertinent ad illa precepta: sed quantum ad illam determinationem que est ad illos: ad quos habendus est ordo praedictus.

Ad illud autem de spoliatione figpptiorum potest dici, quod ibi nonfuit aliqua dispensatio. Quia illa spoliatio non fuit illatio nocumenti, sed fuit acceptio sui: quia illa quae ipsi acceperunt, erant sua, vel ratione laboris quem in aedificando passi fuerant, vel ratione donationis factae a vero Domino, scilicet a Deo qui est principaliter Dominus omnium, & cum mandato illa bona acceperunt.

Sciendum quoque est, quod aliquando mala esi voluntas hominis idem volentis, quod Deus vult fieri, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3