Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum

Distinctio secunda. QVAESTIO SECVNDA. SEcundo quaeritur, vtrum sit vnum aeuum omnium aeuiternorum:

Et arguitur quod non, quia sicut tempus ad temporalia: ita aeuum ad aeuiterna. Sed tempus non est in aliquo temporali sicut in subiecto: sed est in eo quod est supra omne tempus, scilicet in motu sempiterno. Temporalia autem non sunt sempiterna, quia incipiunt & finiunt in tempore. Ergo si est vnum aeuum omnium euiternorum, sequitur quod illud non erit sicut in subiecto aliquo aeuiterno, sed in eo quod est supra omnia aeuiterna. Sed hoc est solus Deus. Ergo si vnum est aeuum omnium aeuiternorum, illud aeuum erit in solo Deo formaliter, & quasi sicut in subiecto Sed aeuum quod est in Deo non est pmprie aeuum, sed aeternitas. Ergo si ponaturtantum vnum aeuum aeuiternorum. illud aeuum non erit aeuum proprie dictum, sed aetenitas. Et sic erit aequiuocatio de aeuo: quando dicitur quod omnium aeuiternorum est vnum aeuum.

Item mensura communis plurium debet esse certissima, & per consequens simplicissima in illo genere, ita quod non contingat dare simpliciorem. Sed hoc non potest esse in aeuiternis, quia non est dare in eis ita simplex, quin contingat dare simplicius, cum supponamus Deum posse in infinitum creare Angelum nobiliorem quocunque creato. Ergo, &c.

Item quando plures actus habent aliquam mensuram vnam communem, sicut temporalia habent pro mensura tempus; hoc ideo est, quia omnes illi actus dependent ab vno actu primo sicut a causa: sicut omnes motus dependent a motu coelit Sed illud non contingit in aeuiterno: quia esse vnius non dependet ab esse alterius. Ergo, &c.

Item quanto aliqua sunt magis perfecta in entibus: tanto mensura & mensuratum sunt magis diuersa genere: sicut videmus in qualitate, albedo quae est mensura colorum est ibi in eodem genere cum coloribus, non solum per reductionem, sed sicut species ipsius generis. In quantitate quae videtur esse etiam perfectior vnitas quae est mensura, & numerus qui est mensuratus, non sunt in eodem genere nifi per reductionem: quia vnitas non est species quantitatis: Sed inter omnia entia aeuiterna sunt nobilissima. Ergo si habent communem mensuram extrinsecam, differret genere ab eis: & per consequens erit supra totum genus aeuiternorum. Sed hoc non est nisi aeuiternitas. Ergo impossibile est, quod aeuiterna habeant aliquam communem mensuram nisi aeternitatem.

Item mensura debet notificare & certificare mensurata notitiam quae est a priori. Sed esse vnius Angeli non notificatur per esse alterius Angeli notitia quae est a priori. Ergo esse vnius Angeli non est natum mensurari per esse alterius: nec per consequens est aliqua vna mensura esse omnium Angelorum, quae int in aliquo aeuiterno sicut in subiecto. Probatio Miuoris, quia notitia a priori est, vel sicut cognoscuntur effectus per causam, vel priuatio per habitum. Sed vnus Angelus non se habet ad alium sicut causam ad effectum, vel sicut habitus ad priuationem. Ergo, &c. Item si aeuum esset vnum omnium aeuiternorum iilud esset in primo & simplicissimo Angelo. Sed primus fuit Lucifer: Ergo aeuum omnium Angelorum esset in Lucifero sicut in subiecto, quod videtur inconueniens.

In contrarium est. Quia vt videtur, sicut est vnum tempus omnium temporalium: ita oportet esse vnum aeuum omnium aeuiternorum.

Respondeo. Hic tria sunt facienda. Primo, videndum est quid sit de ratione mensurae.

Ad cuius euidentiam sciendum quod de ratione mensurae non est, quod sit causa mensurati, sed quod certificet qualitatem mensurati, quod patet: quia albedo non est causa aliorum colorum, tamen est mensura eorum. Quia qui perfecte cognosceret albedinem & vellet hanc applicare ad illos colores videndo quantum vnuquisque deficit a perfectione albedinis, per hoc posset videre quantitatem vniuscuiusque coloris in perfectione. Constat etiam quod vlna non est causa panni quem mensurat: nec euelum est eausa illius motus quem causat Angelus. Et cum illemotus mensuretur tempore, hoc solum viderur de ratione mensurae esse quod applicata per intellectum ad mensurata, nata sit certificare quantita. tem illorum in duratione vel imperfectione vel aliquid huiusmorli.

Secundo, videndus est intellectus rationis quae ponit vnum aeuum.

Ad cuius euidentiam, sciendum quod sicut dictum est de tempore: in omni motu porter ponere aliquam quantitatem intrinsecam quae facit motum quemlibet esse quantum quantitate successiua formaliter: ita est in omnibus aeuiternis quodlibet aeuiternum habet suam mensuram formaliter facientem ipsum quentum, si debeat dici quanta vel durans: ita quod quodlibet aeuiternum habeat durationem suam intrinsecam quae ipsum facit formaliter durans. Sed in istis durantibus & durationibus oportet dare aliquod aeuiternum simplicissimum, & vniformissimum, siue actualissimum quod natum est certificare quantitatem durandi in aliis. Ita quod qui perfecte sciret naturam esse talis aeuiterni, & sciret naturam aliorum, applicando esse primi aeuiterni ad alia, statim sciret quomodo virtus vniuscuiusque habet quod tantum duret. Non tamen considerando eam in se, sed applicando per cognitioncin duratiouem primi aeuiterni quasi ad mensurandum, & certificandum alia. Dato enim quod ego sciam motum fecuris, & motum coeliper motum securis, non habeo secundum naturam rei certificare de motu coeli. sed per motum coeli si scirem vtrumque motum, perfectius scirem quantitatem & naturam motus securis. Et sic patet de secundor

Quantum ad tertium intendo adducere ad propositum duas rationes.

Primam accipio ex similitudine ad tempus & ex natura mensurae similis: & est talis. Quia quando inuenitur in aliquo genere aliquod vnum simplicissimum, & quantum est de se notissimum & natum certificare quantitatem omnium aliorum in eodem genere: illud vnum est mensura omnium illorum de illo genere. Et hoc pater per rationem mensurae. Sed sicut in motibus qui mensurantur tempore, inuenitur aliquis motus simplicissimus qui natus est certificare alios motus, siue quantitatem illorum motuum: ita etiam in aeuiternis est dare simplicissimum & quantum est de se notissimum, quod natum est certificare per suum esse, vel suam mensuram esse omnium aliorum aeuiternorum: cum secundum opinionem communlorem aeuiterna omnia differant specie: & in talibus oporteat dare simplicissimum & persectissimum. Ergo in aeuiternis oportet dare aliquod simplicissimum & perfect ssimum cuius duratio sit mensura extrinseca omnium aeuiternorum.

Secunda ratio potest accipi ex dicto aduersariorum. Nam secundum eos vt patety: ratione quam inducunt ad partem contrariam, quando in aliquo genere est dare aliquod vnum quod se habet ad alia sicut habitus ad priuationem, & est natum certificare quantitatem aliorum siue sicut priuatio certificatur per habitum, illud vnum est mensura omnium aliorum. Sed in euiternis est dare aliquod vnum quod secundum se & secundum suum esse & secundum suam durationem habet se ad alia sicut habitus ad priuationem, accipiende habitum & priuationem quantum sufficit ad propositum t ergo duratio talis aeuiterni potest esse communis mensura durationis omnium aliorum. Maior patet. Minorem probo.

Ad cuius euidentiam sciendum est, quod habitus & priuatio dupliciter potest accipi. Vno modo pro forma inhaerente & carentia eius, sicut est visus & caecitas. Et talis habitus & priuatio non requiritur necessario ad rationem mensurati & mensurare: cum albedosit mensura omnium aliorum colorum: nec tamen alii colores dicunt solam carentiam albedinis. Alio modo accipitur habitus & priuatio secundum quod dicitur, quod omne genus diuiditur per differentias, quarum vna se habet vt habitus, & alia vt priuatio, & sic accipitur habitus pro eo quod est perfectius, & priuatio pro eo quod est minus perfectum: sicut sidiceretur, quod in genere animalium rationale se habet vt habitus, & irrationale vt priuatio: & habitus & priuatio sic dicti sufficiunt ad rationem mensurae & mensurati. Ex his sic arguitur. In eis in quibus est dare perfectius omnibus aliis eiusdem generis, illud perfectius se habet ad alia sicut habitus ad priuationes, quantum habitus & priuatio ad rationem mensurae & mensurati sufficit. Sed sic se habet vnus Angelus respectu aliorum, supposito quod omnes Angeli differant specie, vt suppono ad praesens: quia in differentibus specie semper vnum est perfectius alio. Ergo in Angelis vnus se habet ad omnes alios. sicut habitus ad priuationem, quantum sufficit ad rationem mensurae, & mensurati.

Ad primum ergo in oppositum dicendum, primo quod maior patitur calumniam: quia secundum viam Philosophi non est omnino simile de temporalibus ad tempus, & de aeuiternis ad aeuum. Nam secundum viam Philosophi, motus caeli a motibus mensuratis pet ipsum non solum differt sicut magis vniforme a minus vniformi: sed etiam sicut perpetuum & infinitum a finito & transito. rio. Et ideo vocando temporalia omnia quae fiunt & incipiunt in tempore, tempus non est in aliquo temporali sicut in subiecto: est tamen in aliquo successiuo sicut in subiecto: aeuiterna autem alia ab illo in quo est aeuum, non sic differunt: sed tantum sieut magis & minus si nplex. Sed in hoc conueniunt secundum Philosophum, quod omnes habent durationem infinitam, & a parte ante, & a parte post, & secundum virtutem omnia conueniunt in hoc quod habent durationem quae non includitur terminis. Et ideo omnia dicuntur aeuiterna, siue illud est aeuum, siue alia. Nec tamen sequitur quod vnum non sit mensura aliorum: quia illud quod pertinet ad rationem mensurae & mensurati adhuc manet, scilicet quod vnum est simplicius & actualius aliis. Dato etiam quod conceda. tur maior, potest dici ad minorem, quod temporale porest dici dupliciter. Vno modo quod dicatur temporale illud solum quod mensuratur a tempore sicut a mensura extrinseca, & quod incipit & finitur in tempore, & sic accipiendo temporale tempus non est in aliquo temporali. Alio modo potest dici temporale omne suecessiuum quod mensuratur tempore, vel extrinsece, vel secundum totum, vel secundum partes: ira quod esse successiuum dicatur temporale. Et temporale sic dictum est subiectum temporis: quia subiectum temporis est quid successiuum & mensurabile ipso tempore secundum partes. Et sic non est inconueniens quod aeuum sit in aeuiterno sicut in subieb, vocando aeuiternum omne illud quod quali¬ tercunque mensuratur ab aeuo siue aeternitate.

Sed vocando aeuiternum illud cuius esse mensuratur ab aeuo sicut a monsura extrinseca: sicut subiectum aeui non est aeuiternum. Nec tamen sequitur quod sit Deus: quia accipiendo sic aeuiternum, supremus Angelus non est aeuiternus, sed supra aeuiterna: ita quod vno modo subiectum aeui est aeuiternum, alio modo accipiendo est supra aeuiterna: ita quod non est controuersia nisi in verbis.

Ad secundum quando dicitur quod mensura debet esse simplicifsima, ita quod non contingat dare simpliciorem, si intelligatur secundum actum fic seilicet quod non contingat dare in actu aliquid simplicius eo quod ponitur mensura, saltem in illo genere: habet veritatem propositio, nec est contra nos. Nam inter Angelos est dare simplicissimum quo non est dare simpliciorem, quantum ad existentes in actu. Si autem propositio intelligatur, quod de rarione mensurae sit, quod nec actu, nec potentia possit esse aliquid simplicius illo quod dicitur mensura in illo genere. in quo ponitur mensura, falsum est: quia Deus posset facere motum velociorem & simpliciorem motu primo nunc existente, & tunc primus motus nunc existens, non esset mensura aliorum.

Ad tertium dicendum, quod maior est falsaquia non est de ratione mensurae, quod mensuratum dependeat ab ea sicut effectus a causa, vt ostensum est in pricipali solutione.

Ad quartum dicendum, quod maior est falsa: quia in omnibus tam perfectis quam imperfectis inuenitur mensura ingenere, & mensura extra genus, que est Deus: ita quod in genere substantiae creatae, est non solum mensura extra genus quae est Deus, sed etiam mensura in genere; ita quod est dare substantiam creatam in genere, quam qui perfecte comprehenderct, & sciret applicare ad omnes alias substantias, per eam aliquo modo certificaretur de quantitato perfectionis in aliis; ita quod ex comparatione ad eam perfectius sciret quantae perfectionis sint aliae. Quod autem dicitur de quantitate, quod ibi mensura & mensuratum sicut vnitas & numerus non sunt in eodem genere nisi per reductionem. Dicendum, quod hoc accidit: quia quantitas tota nata est mensurari per partes: & ideo illa quantitas cuius partes sunt necessario quantitates, mensurantur per quantitatem: ficut patet de quantitate continua. Numerus autem cuius potest esse pars, & numerus, & vnitas, potest mensurari por vtrumque: per vnitatem tamen sicut per primam mensuram. Nec etiam vnitas mensurat nisi in quantum est in genere quantitatis per reductionem, vt principium, siue pars. Exemplum etiam eorum est contra eos, quia qualitas non est simpliciter nobilior quam quantitas, sicut actus est nobilior potentia: quia quantitas est potentia recepriua qualitatis. Nec sequitur quod si substantia est nobilior accidente, quod illud accidens quod est subiectum alterius, sit nobilius: eo quod substantia est nobilior accidente, non inquantum ei subest, & est in potentia ad ipsum, sed inquantum est ens non dependens, quod non conuenit accidenti. Vnde illa maior est falsa.

Ad quintum patet ex dictis, quod in Angelis vnus potest se habere ad alterum sicut habitus ad priuationem, accipiendo habitum, & priuationem, quantum sufficit ad rationem mensurae, & mensurati.

Ad sextum dicendum, quod hic est duplex responsio. Vna quae dicit, quod lucifer sit supremus omnium smpliciter: & quod non est inconueniendicere quod ipse sit subiectum aeui, sicut enim non est inconueniens, imo necessarium, quod substantia luciferi sit nobilior quam quaecunque substantia creata, & quod quantum ad naturalia praecise accepta ipse sit nobilior adhuc omnibus aliis creaturis. Igirur non est inconueniens quod ipse sit subiectum aeui.

Alia responsio est, quod licet actus substantialis sit simpliciter nobilior quocumque accidente, inquantum substantia nata est per se existere: non tamen est inconueniens quod aliquis actus accidentalis sit nobilior substantia inquantum simplicior Et sic dicunt, quod actus, siue operatio perfectissima & simplicissima creaturae intellectualis, vel etiam rationalis est subiectum aeui. Et haec est illa visio beata, quae est perfectissima in quocunque sit. Vnde subiectum aeui secundum hanc positionem, quantum ad nunc, esset anima Christi mediante visione beata. Vnde subiectum aeui erat ille Angelus qui Deum limpidius videbat. Et secundum hoc accidens transit de subiecto in subiectum. Dicendum, sicut dictum fuit supra de tempore, quod hoc non sequitur. Sed accidens prius existens potest habere nouam relationem, & amitrere quodam alio mutato.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2