Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum in aevo sit successio

Distinctio, secunda. QVAESTIO TERTIA.

TErtio quaeritur, vtrum in aeuo sit successio?

Et arguitur, quod sic, quia si in aeuo non sit successio, sequeretur quod in Angelo non differrent fuisse, & esse, & futurum esse. Sed hoc est falsum, quia sequeretur quod sicut non potest non fuisse, ita non posset non futurum esse: & sic non& posset annihilari.

Si dicatur, quod in Angelo secundum se non differunt fuisse, & fore, sed per comparationem ad tempus extra.

Contra. Circumscripto quocunque diuerso ab Angelo, Deus posset annihilare Angelum, & creare: aut ergo in eodem nunc crearet, & annihilaret, aut in alio & alio. Si eodem nunc, tunc Angelus similiter efset, & non esset, quod est impossibile. Si in alio: ergo sequitur quod in aeuo sit successio. Item vnum aeuiternum est prius alio: sicut Angelus est prius creatus quam anima, & posset etiam prius creari quam anima, circumscripto tempore. Sed non esset hoc, nisi esset successio inaeuo. Ergo, &c.

Contra. In hoc differt aeuum a tempore quod non importat successionem sicut tempus. Quia omne quod succesfionem importat, est tempus.

Respondeo circa istam quaestionem, distinguendum est quomodo alicui conuenit successio.

Dupliciter ergo successio potest conuenire aeuo, vel illicutus aeuum est mensura: vno modo quod in ipso aeuo intranee sit successio: ita quod ipsum aeuum habeat partes succedentes sibi. Et hoc est imposs ibile: quia omnis actus qui mensuratur menmsura quanta & successiua, habet necessariam latitudinem, & eius mensura est tempus: & secundum talem actum, natum est aliquid moueri. Sed actus quem mensurat aeuum qui est actus essendi aeuiterni, est indiuisibilis, nec secundum ipsum natum est aliquid moueri, nec eius mensura potest esse tempus: alioquin idem esset realiter tempus & aeuum. Ergo imposs ibile est in aeuo intranee esse succestionem Alio modo potest inter quod successso conueniat aeuo sic, quod aeuum succedat cuidam alteri, & aliud sibi. Et sic dicunt quidam, quod successio conuenit aeuo, & conuenire potest. Nam aeuum & aeuiternum potest habere esse post non esse, & sic potest succedere ipsi non esse, & non esse potest ei succedere, si ponatur annihilari. Et similiter sicut in arguendo tactu est, vnum aeuiternum non potest succedere alteri.

Hoc autem sicut iacet, non videtur milii verum. scilicer, quod aeuo nata sit conuenire successin: sic quod habere poss it per se ordinem ad aliquid cui succedat. Et hoc ostendo dupliciter, quia si ita esset, tunc aeuum non differtet a nunc tem poris discreti. Sed hoc est inconueniensi Ergo, &c. Probatio assumptae. Nam sicut supra dictum est de ratione nunc temporis discreti, & actus quem mensurat, est quod sit indiuisibile in se absque successione intrinseca. Sed in hoc, vt dicebatur, differebat ab aeuo, quia tale indiuisibile, licet n se nomn habeat successionem: tamen per se natum est succedere alteri & aliud sibi. Vnde si istud conuenit aeuo, non videtur vnde differat a nunc temporis discreti.

Secundo idem ostendo ex natura rei quam mensurat aeuunt: quia quaecunque nata sunt habere successionem per se loquendo, non se compatiuntur simul: imo vno superueniente, aliud cedit. Sed illud quod mensuratur aeuo, habet talem habitudi. nem ad anliquid. Ergo, &c Probatio minoris: quia si illud quod mensuratur aeuo est natum per se succedere alicui; aut illud est non esse, aut aliquid positiuum, non potest esse non esse simpliciter, quia ordo realis succedentis & ei cui succeditur, non potest esse nisi inter posiriua: nihiil autem, vel non esse non est positiuum. Ergo, &c.

Quando ergo dicimus, quod Angelus habet esse post non esse: ly post non ponit ordinem realem successionis, sed ponit imaginatum ordinem. Nec etiam potest esse aliquid positiuum ad quod aeuitetnum natum sit habere suecessionem per se. quia non est aliquid positiuum quod necessanun: si succedere aeuiterno: nec aeuo necessarium sit succedere aeuiternum. Cum enim fit aeuiternum, non ei cedit aeternum: Sed tota aeternitas stat cum eo; nec etiam aliud aeuiternum, nec breuiter aliud difrens ab eo supposito: quia quae differunt supposito se compatiuntur simul, nisi sit repugnantia aliunde. vnde solum inter illa nata est esse per se successio, quae sunt opposita & nata esse circa idem esse. In talibus enim oportet, quod adueniente vno cedat alterum: subiectum autem actus aeuiterni non est in potentia ad oppositum eius: & ideo per se non est natum respicere aliquem vt cui succedat, vel vt quod sibi succedat: nec habet aptitudinem vt cedat alicui, vel econuerso. Vnde quando dicimus, quod aeternitas precessit aeuum, vel vnum aeuiternum praecedit alterum, non intelligitur successio per se & proprie dicta. Sic enim aeternitas non posset esse cum aeuo, & cederet fibi quod est falsum; quia quicquid Deus habuit ab aeterno, simul est cum aeuo: Sed accipimus ibi secundum imaginationem suecessionem, inquantum imaginamur non esse aeuiterni quasi coexistere aeternitati Similiter non esse vnius aeuiterni cum esse alterus: cum tamen non esse proprie nec coexistentiam, nec praecedentiam habeat ad aliquid. Vnde aeuum quado fit aeuiternu, magis oportet dici adesse aeternitati per quandam coeristentiam, quam succedere ei,

Ad primum ergo dicendum, quod in aeuo secundum se nec est fore, nec fuisse, sed simpliciter esse. Sed per quamdam coexistentiam ad tempua dicitur ibi fore & fuisse: & secundum hoc differt in aeuiterno fuisse & fore. Vnde licet Deus non possit facere aeuiternum non fuisse, quia non potest facere quod ei non coexisterit tempus praeteritum: posset tamen facere non fore, quia posset facere ipsum non esse cum tempore futuro. Sed hoc non est propter successionem aeui cui coexstit. Sed sine tempore bene posset facere Angelum esse & non esse: hoc tamen sine sucdessione: sicut patet in solutione sequentis argumenti.

Ad secundum dicendum, quod si Deus circumscripto omni tempore extrinsecus existente crearet & annihilaret Angelum non annihilaret eum in eodem instanti siue nunc in quo creatus esset, nec in alio: quia annihilatio in nullo nunc esta sicut non esse simpliciter non est. Nam annihilatio non dicit aliquid positiuum: sed dicit subtractionem influentiae diuinae & desitionem ipsius esse, vt desitio non sit successiue tendere ad non esse futurum, sed primo non esse: ita tamen quod etiam primo accipiatur non positiue. Non erit ergo simul creatio & annihilatio, non quia sint in diuersis instantibus: sed quia vnum eorum est in quodam, & aliud in nullo.

Ad tertium patet ex dictis in quaestione. E2 quatuor quidem Ingelit vidintur esset attributa in initio subsistentiae suae, scihicer essentia simpliciter, idest, indiuisibilit & vnmaterialit & disererio personali, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3