Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum angeli sint in generatione
Et arguitur quod non. Quia de illo quod est in genere sunt diuersi conceptus formales, vnus indeterminatus qui respondet generi, & alius determinans, qui respondet differentiae, & alius determinatus, qui respondet speciei. Sed hoc non est in Angelo: cum secundum Philosophum septimo Metaphy. Simplicia vel totaliter ignorantur, vel totaliter cognoscuntur. Ergo, &c.
Praeterea omne quod est in genere, est compositum ex potentia & actu: quia si esset purus actus, non esset in genere, nec etiam si esset pura potentia: nam differentia dicit formam & actum. Sed Angeli non sunt compositi ex potentia & actu, cum sint simplices. Ergo, &c.
Praeterea, illud quod est in genere, quanto est compositius, tanto est perfectius: sicut mixtum perfectius est elemento simplici, & animal quam. planta. Sed in Angelis econtra: quia quod incompositius, est perfectius. Ergo, &c.
Respondeo. Primo declarandum est quid est de ratione generis tam naturalis, quam logici. Secundo, videbitur, vtrum Angelus sit in genere.
Qvantum ad primum sciendum, quod sicut communiter dicitur, duplex est genus scililicet naturale, & logicum.
Senus naturale, non videtur mihi esse aliquod commune praedicabile. Communitas enim cuiuscumque praedicabilis, quodcumque sit illud, est communitas rationis tantum. Et ideo non est ibi vnitas nisi logica, quae facit genus logicum. Vnde non videtur mihi, quod communitas qua conueniunt homo & equus in animali, sit communitas in genere naturali: imo in genere logico. Sed vt mihi videtur, per genus naturale debet intelligi aliquod commune subiectum rransmutationis, ita quod illa quae habent commune subiectum transmutationis debent dici conuenire in genere naturali, & non vocatur genus subie¬ ctum scientiae, sed genus subiectum transmutationis. Vnde omnia liquabilia, vel fusibilia dicuntur communicare in aliquo tali subiecto: hoc ergo videtur mihi esse genus naturale.
Primum est, quod habeat aliquem vnum modum essendi communem, siue similem cum aliis: ex quo sumatur aliquo modo vnitas rationis generis logici.
Secundo debet habere quandam potentialitatem. Sed distinguendum de potentialitate. Nam, vno modo potest dici potentialitas, principium passiuum quod vocamus potentiam passiuam receptiuam alicuius actus diuersi a se. Et sic non accipitur hic potentialitas. Alio modo potest accipi potentialitas pro imperfectione actus respectu alterius: ita quod potentialitas idem sit quod actus deficiens & limitatus. Et haec secunda requiritur. Quia omne quod est in genere, continetur infra limites illius generis, quod non posset esse, si esset actus vniuersaliter omnem perfectionem compraehendes.
Ad cuius euidentiam, est sciendum, quod aliquid limitari ad genus, & ad speciem est naturam aliquam importare illud quod est de ratione illius generis, vel speciei, & nihil amplius nisi aliquid aliud addatur. Vnde limitari ad genus substantiae, est naturam aliquam dare subsistere & non plus: nisi aliquid aliud plus addatur. Et limitari ad speciem scientiae est quod illa natura det scire & non plus. Si autem per vnum actum simplicem aliqua res esset subsistens, volens, & intelligens, & consimilia, res illa non esset limitata ad genus & ad speciem. Et ideo oporter, quod illud quod est in genere habeat quandampotentialitatem, id est, actualitatom imperfectam non includentem omnem perfectionem vniuersaliter: alioquin non esset limitatum ad genus.
Tertium quod sit aliquam actualitatem determinatam inculdens, alioquin non esset in aliqua specie: nec posset contrahi per aliquam differentiam ad speciem. Haec ergo tria videntur requiri ad hoc quod alquid sit in genere logico, scilicet quod habeat vnum communem modum essendi cum aliis, a quo aliquo modo sumatur vnitas generis, puta quod conueniat cum aliis substantiis in hoc modo essendi, quod est esse non in alio.
Sed contra hoc posset obiici, quod si vnita, rationis generis sumatur ab vnitate generali modi essendi, sequtur quod Deus vniuoce dicatur substantia, sicut & aliae substantiae: quia ille modus essendi communis, scilicet esse non in alio, ei conuenit.
Ad hoc dicendum, quod ad vniuocationem non sufficit vnitas modi essendi, nisi cum hoc ille modus vniformiter fundetur in natura illa cui conuenit: sicut in aliis. Sic autem non est in proposito. Nam ille modus essendi non fundatur in natura diuina sicut in praecisa ratione talis esse, & limitatem ad hoc esse. Quia illa natura sic dat esse non in alio, quod dat esse iustum, sapientem, & sic de aliis. Sed ille modus essendi fundatur in natura substantiali & creata, sicut in re limitata ad talem modum essendi. Et ideo substantia ereata & Deus nen dicuntur vniuoee substintm.
Ad primum ergo in oppositum, dicendum ad minorem, quod quando Philosophus dicit quod fimplicia vel totaliter ignorantur, vel totaliter attinguntur. Intelligendum est de totalite reali: ita quod non possunt sciri quantum ad vnam partem realem, & ignorari quantum ad aliam, sicut potest contingere in compositis realiter. Non autem intelligendum est de totalitate rationis, quin scilicet simplicia possint sciri secundum partem generalem suae rationis, vt quod sint substantiae spirituales, vel aliquod tale, & ignorari secundum aliam partem suae rationis, vel cognosci secundum vnam rationem & ignorari secundum aliam,
Ad secundum dicendum quod existens in genere non oportet esse compositum compositione reali ex potentia & actu, sicut ex duabus rebus, sed sufficit quod idem sit potentia & actus inquantum per ipsum est aliquid ens actu, & potentia inquantum est actu actualitatis imperfecte respectu alicuius alterius, saltem primi: ita quod sufficit compositio secundum rationem,
Ad tertium dicendum, quod illud quod est in genere, quanto est compositius de compositiono rationis loquendo, tanto est perfectius. Et quando dicitur, quod in Angelis quanto compositius, tanto imperfectius, loquendo de compositione rationis, non est verum, sed loquendo de compositione rei, habet veritatem. Vnde sciendum, quod in istis corporalibus, quanto aliquid est compositius compositione rei, tanto est perfectius: sed in Angelis est econuerso: quanto aliquid est compositius compositione rei, tanto imperfectius. Et haec ratio est, quia in corporibus per compositionem receditur a potentia passiua, & tenditur ad actum: sicut patet, quod primo receditur a materia prima per formam simplicis elementi, & deinde per formam mixti, & sic deinceps vsque ad hominem. Sed in Angelis, per compositionem rece. ditur ab actu puro, & tenditur ad potentialitatem, & ideo tenditur ad imperfectionem. Vnde in Angelis inuenitur maior compositio, magis recedendo a primo actu qui est Deus.
On this page