Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie
Et arguitur quod sic: quia secundum Porphyrium: De ratione speciei est, quod praedicetur de pluribus differentibus numero in eo quod quid actu vel aptitudine. Sed illud quod praedicatur de pluribus differentibus numero in eo quod quid, potest habere diuersa sub se de quibus praedicetur. Ergo quaelibet species tam in Angelis, quam in aliis potest habere plura indiuidua sub se.
Item animae separatae non sunt compositae ex materia & forma, nec actu coniunguntur materiae, & tamen sunt plures animae separatae. Ergo non est inconueniens quod forma separata, qualis est Angelus plurificetur numero sub eadem specie. Item de hoc est articulus qui dicit, quod Deus, non posset facere plures intelligentias separatas in eadem specie, quia non est in eis materia: exror.
Contra. In Angelis non potest esse distinctio nisi secundum formam, cum sint formae subsistentes. Sed talis distinctio est specifica. Ergo, &c.
Respondeo. Inhac quaestione tria sunt facienda. Primo, videndum est vbi est disficultas primae rationis. Secundo ponendae sunt opiniones. Teitio soluentur rationes.
Quantum ad primum, sciendum est quod diuisio generis in species vniuersalei, speciei in indiuidua, non est diuisio secundum rem, sed secundum rationem: quia ibi illud quod diuiditur non est vnum secundum rem, sed secundum rationem intelligendi: quando enim vnum lignum scinditur secundum rem, vnum lignum diuiditur in duo ligna quae erant ante partes integrales ligni diuisit Et quando lignum in communi diuiditur in hoc lignum & illud, non accipitur aliquod vnum lignum numero quod sit vnum re: sed vnum ratione: quia indistincte intelligimus, diuiditur in ligna particularia sicut in partes subiectiuas quae non sunt partes secundum rem, sed secundum rationem. Non autem sic in partes integrales. Er ideo ad hoc quod plura indiuidua differant in eadem specie, non oportet ponere in illa natura diuisionem realem alicuius vnius quod diuiditur realiter in multa. Rursum non videtur necessarium, quod si aliquid distinguitur ab alio per formam quod distinguatur ab eo specie. Nam aliquid potest distingui ab alio per formam dupliciter. Vno modo quod distinguatur per formam, secundum absolutam rationem formae, prout est talis forma specifica, & quod distinguitur per formam ab alio, necesse estdifferre ab eo specie. Alio modo potest aliquid differre per formam ab alia non secundum absolutam rationem formae, sed secundum quod haec forma. Et sic differunt numero duae quantitates: separatae enim a materia vel realiter virtute diuina, vel per intellectum abstrahentem mathematica a naturalibus, adhuc differrent numero, & il. la differentia esset per formam quae est quantitas: quia quantitas est quaedam forma. Et sic etiam differunt animae separatae, quia non potest dici quod. tunc actu differant per aliquid diuersum ab essentia sua: quia tunc materiae non coniunguntur. Nec etiam relatio ad materiam sufficit, cum relatio sit posterior relato, & magis habeat indiuiduari per suum subiectum quam econuerso. Et sic videtur quod non sit sufficiens causa quod aliqua differant specie, nisi quia differunt per formam. Item etiam propter hoc quia omnia conueniunt in natura speciei non videtur necessarium quod natura speciei non sit causa distinguens indiuidua secundum rem. Quia licet illud in quo aliqua conueniunt realiter, & sicut in vno secundum rem, non possit ea distinguere secundum rem; non tamen videtur necessarium, quod illud in quo aliqua conueniunt secundum rationem, quod per illud non distinguantur secundum rem; imo oppositum videtur necessarium: quia cum in quolibet indiuiduo eiusdem speciei inueniatur illud quod est principium distinctiuum aliorum, alioquin in illo, in quo non esset, non esset distinctum: oportet quod indiuidua conuentmnt secundum vnitatem tatione in eo quod est distinctiuum indiuiduorum. Cum ergo indiuidua non conueniant in forma nisi secundum vnitatem rationis, non videtur necessarium, quod indiuidua ciusdem specier non possint distingur per formam, circumse ipta quantitate, & quacunque materia.
Ulterius sciendum quod licet diuisio generis in species, vel speciei in ind u dua non sit diuisio secundum rem, quantum ad hoc quod sit ib dare vnum: secundum rem, qua separatione partium diuidatur: tamen partes subiectiuae in quas diuiditur genus vel species, sunt realiter diuersae & distinctae, & ideo oportet quod habeant aliquod reale in se per quod realiter vnum est diuersum ab alio: sicuthomo realiter differt a bruto pen animam rationalem. Et sic oportet ponere in Socrate aliquid reale per quod realiter d ffert a Platone quicquid sit illud, siue illud sit sua foma, siue aliquid aliud. Sed quia, vt ex dictis videtur, difficile est videte quin ista dist nctio possit esse per formam: difficultatem videtur habere illa positio quae dicit, impossibile esse plures Angelos in eadem specie esse.
Qvantum ad secundum sciendum, quod quidam ex praedictis, & quibusdam aliis mou, dicunt quod in omni specie cuiuscunque naturae creatae, possunt esse plura differentia numero. Illud autem per quod distinguitur, est, vt dicunt, non ipsa forma secundum se: sed hoc quod est esse indistinctum in se, quod importat negationem diuisionis sn seipso, & esse distinctum ab alio quid importat negarionem secundum quam & hoc non est illud: quaequidem, vt dicunt, duplex negatio distinguit vnum ab alio.
Sed istud nihil est dictu: quia nogatio pura non potest distinguere positiuum a positiuo. Licet enim negatio possit d stinguere purum negatiuum a positiuo: tamen negatio non potest distinguere positiuum a posit iuo: imo negatio qua negatur positiuum a pasitiuo, oportet fundari super aliquod positiuum,e quod positiuum distinguatur b alio.
Ad cuius euidentiam est sciendum, quod licet differentia quae est per formam, quando illa differentia non accipitur secundum absolutam rationem formae, sed secundum quod haec forma non faciat differentiam specificam, sed numeralem: sicut differunt animae separatae, & quantitates separatae: tamen illae quae differunt performam secundum rationem absolutam formae specificae, oportet quod d fferant specifice. Illud enim a quo differt linea, in eo quod linea absoluta, oportet esse nonlineam. Si ergo est aliqu forma separata quae non possit differre ab alia nisi secundum absolutam rationem formae, oportet quod differat ab omni eo a quo d ffert specifice: & per consequens impossibile est inuenire in ea plura eiusdem speciei.
Sic autem videtur esse in Angelis. Nam cum omnis forma sub se habens multa, habeat quandam latitudinem: forma autem duplicem latitudinem pessit habere: vnam secundum diuersos gradus formales: quorum vnus secundum se est nobilior & perfectior altero. Et hoc est latitudo generis, sub quo sunt diuersi gradus formales specifice differentes. Aliam vero secundum plurifica¬ tionem numeralem in eodem gradu.
Prima conuenit farmis secundum suam rationem specificam absolurte acceptam. Secunda autem latitudo non potest conuenire fo mis secundum suam rationem absolutam. Nam, sicut dictum est, quae secundum absolutam rationen, formae specificae differunt, oportet differre specie Et ideo, oportet quod forma in qua talis latitudo inuenitur, importet aliquid in sua ratione per quod conueniat sibi talis latitudo, quae sit aliud ab absoluta ratione formae. Et quia sic plurificari, videtur importare quandam potentialitatem & imperfectionem: quia forma quae est actus purus, non potest plurificari. Qporter quod illud quod includitur in ratione talis formae, vt est plurificibilis, importet aliquam potentialitatem & imperfectionem. In formis autem non videtur quod possit esse imperfectio, nisi vel secundum quod vna est in gradu formali ii feriori quam alia: quod ad differentiam pertinet, vel secundum quod nata est habere rationem partis alicuius totius: non solum secundum rationem, quod etiam conuenit formae secundum absolutam rationem formae specificae, inquantum species sunt partes subiectiue ipsius generis: sed etiam secundum rem, vel sicut forma accidentalis est pars compositi accidentalis ex forma accidentali & subiecto: vel sicut quantitas minor quae nata est esse pars moioris quantitatis in toto quantitatiuo. vel forma substanti lis quae informat materiam, & est pars substantiae compositae. Hoc autem non sic inte ligitur quasi forme sic plurificatae sint necessario partes secundum rem speciei communis praedicantis de eis: ita quod forma cum alio cum quo constituit aliquod totum reale, contineatur sub specie sicut partes subiectiuae: sed quia ad hoc quod tales formae plur ficentur sub specie, oportet quod habeat illam potentialitatem quae facit partem realem. Vnde & ista potentialitas per quam anima per essentiam suam nata est esse pars compositi, dat ei quandam latitudinem plurifi. ationis secundum eundem gradum, non obstante quod actu non informet materiam. Et quia essenti: Angeli non est pars alicuius totius, nec nata est esse: ideo in forma Angeli non potest accipi differentia nisi secundum absolutam rationem formae. Et ideo secundum illos de secundae opinione, in eis vnus non potest differre ab alio nisi specifice, propter quod mn vna specie non possunt esse plures.
Sed contra hoc potest obiici: quia natura Angeli, saltem potest esse pars compositi ex substantia & accidente.
Ad hoc dicendum, quod illa potentialitas quae facit dictam latitudinem, requirit quod forma habens dictam latitudinem ita sit pars, quod perfectio sui generis, vel suae speciei dependeat ex ila partialitate: nune autem ratio accidentis fpecifica dependet ex proprio subiecto, & non econuerso. Anima etiamsine eo cuius est pars, non habet rationem speciei completae non sic est de esse Angeli.
Sustinendo ergo istam secundam opinionem, posset dici ad primum, quod Verbum Porphirii est intelligendum de speciebus rerum sensibilium nobis notarum, non autem de spititualibus.
Ad tertium potest dici, vel quod Dominus Episcopus intellexerit dicere, quod Deus hoc non posset facere, ita quod hoc esset ex impotentia Dei, esset erroneum. Non autem quod sit erroneum iunpliciter, hoc a Deo non posse fieri: sicut etiam Augustinus de filio Dei loquens dicit. Non enim non potuit generare: sed non oportuit: cum tamen impossibile sit filium generare. Vnde ibi, non enim non potuit pro eo quod est quod filium generare: non ex inpotentia vel defectu potentiae m filio fuit.
Vel potest dici, & forte melius, quod artieulus est intelligendus sic, quod dicere quod Deus non posset facere plures Angelos in eadem specie, sit error, ponendo propter causam quae sequitur: ita quod dicere quod propter hanc causam Deus non posset facere plures Angelos: quia non est in eis materia, esset error. Quia sequeretur quod non esse possunt plures animae separatae cum in eis non sit materia: non autem quin impossibile sit simpliciter quacumque virture quod sint duo Angeli eiusdem speciei. Et si sic intellexit: bene quidem. Si autem aliter, quicquid esset contrarium eius intentioni: habeatur per nondicto.
On this page