Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei

Distinctio quinta QVAESTIO PRIMA.

SVper quintam distinctionem, quaeritur vtrum Angelus peccauit, appetendo aequalitatem Dei.

Et arguitur, quod peccare non potuit. Quia error intellectus praecedit malitiam voluntatis in qua consistit peccatum. Sed ante primum peccatum non potuit esse error in Angelo. Ergo, &c. Probatio maioris. Quia nullus appetit nisi quod iudicat esse bonum. Illud ergo quod iudicat esse bonum, aut est bonum, aut non. Si est bonum, non pecccat. Si non est bonum. Ergo error praecedit malitiam voluntatis, siue peccatum. Minor etiam probatur. Quia error est poena. Sed non est ante culpam. Ergo ante primum peccatum Angeli, non potuit esse error.

Praeterea si Angelus potuit peccare, aut fuit propter passionem, aut ex malitia, aut per ignorantiam. Non propter passionem. Quia passiones sensitiuae partis non sunt in Angelis. Nec etiam ex malitia. Quia hoc est peccare ex malo habitu: & in Angelo ante primum peccatum non potuit esse malus habitus. Nec propter ignorantiam. Tum quia in eis non erat ignorantia: tum quia si fuisset. Aut fuisset voluntaria, & sic fuisset pcecatum: & sic ante primum peccatum fuisset aliud prius. Aut fuisset inuoluntaria: & sic totaliter excusasset a peccato. Ergo non peccauit propter ignorantiam. Ergo nullo modo.

Quod autem non appetiit aequalitatem Dei, videtur. Quia non cadit sub electione illud quod iudicatur impossibile. Sed Angelus iudicat esse impossibile esse aequale Deo. Ergo, &c.

Contra. Dicitur Isaiae 14 In caelum ascendam, & exponitur non in caelum empyreum: quia iam erat ibi: sed in aequalitatem diuinae celsitudinis. Ergo, &c.

Respondeo. Hic tria sunt facienda. Primo ostendetur quod Angelus potuit peccare: Secundo quomodo peccauit. Tertio, vtrum diuinam aequalitatem appetierit.

ARTICVLVS PRIMVS

QVantum ad primum sciendum, quod de motu voluntatis sunt duae opiniones. Vna quod voluntas non mouetur ab aliquo: Sed a se mouetur, & contra iudicium rationis, & secundum iudicium rationis. Alia, quod voluntas movetur a bono cognito secundum iudicium rationis.

Vlterius sciendum, quod duplex est regula voluntatis secundum quam voluntas habet recte eligere. Quaedam quae rectificat voluntatem per modum habitus inclinantis, sicut habitus virtuosus quicunque sit ille. Alia est quae rectificat per modum dirigentis, sicut iudicium rationis rectae, & maxime iudicium rationis siue intellectus illuminati de his de quibus aliquis ordinatur in Deum, sicut in finem principalem.

Secundum ergo primam opinionem, facile est ostendere, omnem voluntatem, siue omne creatum habens voluntatem, posse peccare. Quia omne illud potest peccare quod potest deficere a rectitudine regulae suae. Sed secundum praedictam positionem patet: quia aliqua voluntas potest deficere a rectitudine regulae suae dirigentis. Quia potest facere etiam contra iudicium rationis. Potest etiam deficere a rectitudine habitus inclinantis. Quia non est necessarium ipsum liberum arbitrium vti habitu virtuoso quem habet: quia aliquid potest esse conueniens, vel apparere, non solum secundum habitum, sed etiam secundum aliud. Vnde non est necessarium semel virtuosum esse semper. Ergo secundum primam opinionem, satis faciliter potest videri quomodo angelus possit peccare, & deficere a rectitudine regulae suae. Quia in tantum peccat vnusquisque, inquantum deficit a rectitudine regulae suae.

Secundum etiam aliam opinionem quae ponit voluntatem sequi iudicium rationis, potest adhuc ostendi, quod Angelus potest peccare.

Ad cuius euidentiam, sciendum quod ista differunt, error, ignorantia, & inconsideratio actualis. Quia error est falsa extimatio. Ignorantia est carentia scientiae debitae in esse. Sed inconsideratio actualis, est actu non considerare: sicut dormiens actu non considerat aliquid: & vigilans, dum actu vnum considerat non considerat aliud.

Potest ergo esse, quod circa appetibilia aliquis erret, vt si iudicet illud quod est secundum se malum esse bonum, puta furtum. Vel ignoret, vt si nesciat Deum prohibbere fornicationem, vel consideret aliquem modum obseruandum.

Modo in Angelo nec error, nec ignorantia proprie dicta fuit ante peccatum, sed inconsideratio actualis potuit esse, & praecipue circa illa quae erant supra naturam Angeli; sicut sunt illa quae pertinent ad tendendum in beatitudinem.

Ex his potest formaritalis ratio ad ostendendum quod Angelus potuit peccare. Illud quod potest deficere a rectitudine suae regulae, potest peccare. Quia in deficiendo a tali rectitudine consistit peccatum. Sed voluntas Angeli potest deficere a re¬ titudine suae regulae. Ergo,. &c. Maior patet. Minor probatur. Quia secundum secundam opinionem, recta linea quam sequitur voluntas: est rectum iudicium rationis. Ab hac autem rectitudine potest deficere Angelus, & si non per errorem, vel ignorantiam: tamen per actualem inconsiderationem. Quia non est necessarium quod omnia quae nata sunt circumstare & rectificare illud quod agitur: occurrant suae considerationi actuali. Ergo, &c.

ARTICVLVS SECVNDVS.

Qvantum ad secundum, dicendum quod primum peccatum Angeli fuit superbia. Quia peccatum vniuscuiusque consistit circa illa circa quae natus est affici. Angelus autem non est natus affici nisi circa bona spiritualia: putacirca scentiam, dignitatem, vel aliquid tale. In appetendo autem ista simpliciter & absolute loquendo, non contingit peccare quasi ipsa sint mala seeundum se: sed in eis contingit peccare non debito modo appetendo. Quod autem aliquis talia non debito modo appetat, contingit dupliciter: vel si maiorem excilentiam quam debeat in eie appetat: vel non obseruando quae debet in acquirendo ea, vtrumque autem istorum ad superbiam pertinet. Et ideo peccatum primum Angeli fuit superbia. Sed postea praesupposita superbia, peccauit peccato inuidiae: in quantum iudicauit excellentiam aliorum diminutionem suam quam in ordinate appetiit. Ex inuidia autem vlterius mouetur ad volendum peccata & damnationes aliorum.

ARTICVLVS TERTIVS.

Qvantum ad tertium est sciendum quod est triplex opinio. Prima est quod propriem aequalitatem diuinam diablous appetierit: ita quod appetiit, esse tante exellentiae sicut Deus.

Secunda est quod hoc proprie non appetiit, sed appetiit non subesse Deo: & in hoc quodammodo appetiit aequalitatem diuinam.

Tertia est quod neutrum istorum appetiit Sed dicitur appetiisse aequalitatem diuinam secundum quid, & similitudinariae in quantum quandam excellentiam appetiit, quaecunque fuerit illa. Puta beatitudinem, vel praelationem super alios, non recurrendo ad Deum in appetendo eam: ex cuius misericordia & gratia obtineret. Sed attendendo ad dignitatem naturalium suorum: non quidem quod ipse iudicaret se illud posse habere non ex gratia. Quia hoc fuisset errare. Sed quia attendens ad dignitatem naturae suae, & ad illam exellentiam quam petebat: actualiter non attendit ad misericordiam, & gratiam Dei cui se humiliaret.

Prime duae opiniones videntur mihi impossibiles. Et hoc patet & ratione & auctoritate. Ratione primo.

Ad cuius euidentiam est sciendum quod duplex est est voluntas alicuius rei, qua quis appetit. Quaedam imperfecta: quae vocatur velleitas. Sicut si ego vellem esse Angelus, si esset possibile quod Deus vellet. Sed haec voluntas potest esse impossibilium simpliciter: neccircae eam consistit peccatum electionis quo aliquis eligit aliquid obtinere. Alia est voluntas electiua qua aliquis clegit simplciter obtinere & consequi: sicut ho¬ mo vult aliquid quod intendit consequi Er talis voluntas non est nisi eorum quae voluntas credit esse possibilia. Et in tali voluntate, consistit peccatum male electionis: quando quis male elegit. Et talis voluntas fuit in primo peccato Angeli.

Ex hoc sic arguitur. Peccatum Angeli fuit in a volendo aliquid consequi quod credidit posse obtinere. Quia talis voluntas est propriae voluntas electiua. Sed imposs ibile fuit quod Angelus crederet sibi poss ibile esse aequalem fieri Deo proprie, vel non subesse Deo: cum pro cero sciat omne quod est, necessario esse a Deo, & ab eo conseruari: & nullum posse ei aequari. Ergo neutrum istorum fuit illud quod Angelus appetum, quando peccauit.

Et si dicatur quod imo, quia potuit non attendere ad hoc quod ista essent impossibilia: ficur potuit non attendere ad modum quo beauitudinem debebat velle.

Ad ad hoc dicendum, quod licet modus quo quis debet aliquid velle non semper cadit sub actuali consideratione eius: sicut quilibet in sem inifeste experitur. Tamen illud quod vult necesse est ipsum attendere vt possibile: alioquin nunquam eligeret illud consequi. Vude si aliquis vellet rali modo vel tali consequi: oporteret quod consideraret illum modum. Non ergo potest dici quod potuit non attendere impossioilitatem istorum. sicut potuit non attendere modum illum. Quia non appetebat sub modo illo, nec etiam illum modum quasi attendens ad ipsum respuebat: sed ad illum non attendebat nec sub sua voluntate cadebat. Sed illud quod appetebat, & eius possibilitatem attendebat: cum illud appeteret, & eligeret vt possibile.

Auctoritate eriam idem patet. Quia secundum sanctos quod appetiit habuisset si debito modo appetiisset: & stetisset. Sed constat quod non potuisset habere quantumcumque sterisset, aequasitatem Dei proprie dictam: vel non subesse Deo. Et ideo neutrum istorum appetiit.

Et ideo videtur tertia opinio verior. Scilicer quod secundum quid, & similitudinari ae dictus est appetere aequalitatem Dei. Quia quicumque vult habere aliquam excellentiam non recurrendo ad aliquem superiorem eius cuius gratia & misericordia illud obtineat, in aliquo videtur appetere similitudinem dignitatis diuinae cui ex natura sua conuenit bonum ex se habere: sine dono vel gratia alterius. Et sicdicitur appetuisse aequalitatem Dei. Et sic patet ad tertium.

Ad primum in oppositum dicendum, quod non oportuit quod ante peccatum primum Augeli, praecesserit error vel ignorantia proprie nicta: sed sufficit actualis inconsideratio, euam se, cundum illam opinionem quae ponit quod voluntas semper sequitur iudicium rationis.

Secundum autem illam opinionem quae ponit voluntatem velle contra iudicium rationis, facile est respondere. Quia secundum illam opnionem stante perfecta rectitudie in ratione: adhuc voluntas potest velle oppositum. Tenendo autem quod voluntas semper sequatur iudicium rationis. Ad probationem qua probatur quod opontuit errorem praecedere: quia scilicet illud quod appetiit aut fuit verum bonum: aut non. Dicendum quod fuit vere bonum: possibile haberi. Et quando dicitur vltr a, ergo non peccauit. Dicendum quod non sequitur quod licet appeteret bonumi non tamen modo quo debuit. Nec errauit modum illum iudicando non debere insse: sed ad il. lum modum non attendit.

Ad secundum, dicendum quod ipse non peccauit ex passione, nec ex malitia: si ex malitia peccare dicatur ex inclinatione mali habitus. Licet possit dici peccare ex malitia, vocando peccare ex malitia, peccare ex propria electione: non ex passione, vel ignorantia excusante: peccauit itamen ex actuali inconsideratione.

Et si quaeratur de ista inconsideratione, vtrum fuerit voluntaria, aut non. Dicendum quod non fuit voluntaria: quia fuerit actu voluntaria. Sed fuit voluntaria: quia in potestate voluntatis fuit. Potuit enim vitare, vel aliud considerare vnde vitasset peccatum: & ipsum sic fuisse in potestate voluntatis, sufficit adhoc quod eius peccatum non excusetur. Nec tamen sequitur quod ista inconsideratio actualis, licet sic fuerit voluntaria: quia fuit in potestate voluntatis, sit peccatum. Sed fuit quidam naturalis defectus, non quod de necessitate sequeretur naturam: quia sic non fuisset in potest ate voluntatis. Sed quia in omni natura intellectuali ereata: talis defectus nntus est inueniri.

Ad tertium dicendum, quod bene probat quod Angelus propire loquendo non appetiit aequalitatem Dei: sed non probat quin appetierit aequalitatem Dei secundum quid, & similitudinariae vt dictum est.

Argumentum factum ad oppositum, non probat quod prprie appetierit aequalitatem Dei: sed modo quo dictum est.

Si autem quaeritur vtrum post creationem conuersii aliquid collatum, & per quod conuerterentur, id est, diligerent Deum, dicimus: quia esteus collata gratia cooperans, sine qua non potest profficere creatura rationalur ad meritum vitae, cadere enim potest per se: sed proficere nonpotest spe gratia adiuuante, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1