Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit

Distinctio quinta. QVAESTIO SECVNDA. SEcundo quaeritur vtrum Angelus bonus beatitudinem suam meruerit.

Et arguitur quon non. Quia aut meruit eam in primo instanti suae creationis: aut in secundo. Non in primo, quia sicut in primo instanti non potuit esse demeritum vt omnes tenent: ita nec meritum. Nec in secundo. Quia tunc fuit beatus, & meritum non est cum beatitudine: cum meritum comparetur ad beatitudinem, sicut via ad terminum. Ergo nullo modo.

In contrarium est quia sicut homo attingit ad beatitudinem per meritum ita debet esse in Angelo.

Respondeo. In ista quaestione duo sunt videnda. Primo videndum quod Angelus meruerit suam beatitudinem. Secundo videndum est quando primum meruit.

Primum potest faciliter ostendi sic. Quia illa quae nata sunt cooperari ad assecutionem sui finis, con¬ ueniens est perducere ad finem mediante sua operatione. Sed omnis creatura siue rationalis, siue irrationalis nata est cooperari ad assecutionem suifinis vltimi: qui est beatitudo. Ergo talem creaturam conueniens est perducere ad beatitudinem mediante sua operatione. Sed Angelus non potest perduci ad beatitudinem mediante sua operatione, nisi per modum meriti. Non enim beatitudo est eis naturalis, sicut Deo. Nec etiam beatitudo est aliquid, quod Angelus possit assequi per suam operationem quasi per eius operationem constitutam: sicut homo potest assequi scientiam vel dominum per suam operationem. Sed oportet quod si per operationem suam assequatur beatitudinem, quod hoc sit seruiendo & obsequendo alii scilicet Deo: ex cuius dono beatitudinem expectet: hoc autem est mereri, ex seruitio impenso alicui, expectare aliquod donum ab eo. Et ideo conueniens est ponere quod Angelus suam beatitudinem meruerit. Et sic patet de primo.

Quantum ad secundum, sciendum quodde 2 hoc est triplex opinio.

Quaedam dicit quod Angelus in eodem instanti meruitbeatitudinem: & simul fuit beatus.

Quidam dicunt, quod in primo instanti meruit beatitudinem: & in secundo beatus fuit.

Alii vero dicunt quod in primo instanti nec meruerunt, nec demeruerunt, in secundo quidam meruerunt & quidam demeruerunt: & in tertio illi qui meruerunt fuerunt beati.

Ratio primae opinionis est. Quia cum creatio, meritum, & beatitudo, sint operationes & actiones instantaneae, plures autem operariones instantaneaeper ordinem se habentes possunt esse simul sicut illum inatio lunae a sole, & illuminatio aeris a luna. Ideo in eodem instanti potuit esse creatio Angeli, & eius meritum & beatitudo.

Sed hoc non videtur bene dictum. Quia status gratiae perfecte, & status gratiae imperfecte, non possunt esse simul. Quia impossibile est eidem simul inesse gratiam perfectam, & gratiam imperfectam. Sed status meriti, est status gratiae imperfecta: prout potest esse in viatore. Quia meritum habet informari gratia, non quacumque: sed imperfecta secundum statum qui est status imperfectus respectu patriae. Status autem beatitudinis est status gratiae perfecte & consumatae: quae vlterius de potentia ordinata crescere non potest. Ergo impossibile videtur quod simul sit meritum & praemium.

Ratio autem eorum non cogit. Quia operationes instantanaee in diuersis subiectis, vel etiam in eodem quando non habent oppositionem: possunt esse simul. Sed operationes instantanaee que habent oppositione simul non possunt esse in eodem: alioquin omnes operationes Angelicae quantum saltem ad operationes manentos possunt esse simul. Meritum autem & beatitudo habent oppositionem vt dictum est, secundum statum gratiae perfecte & imperfecte.

Ratio alterius oppinionis est. Quia licet in primo instanti non possit esse demeritum: potest tamen in primo instanti esse meritum. Quia in primo instanti creationis, Angeli non habebant aliquem actum quem non haberent a Deo: quia agens dans esse rei, dat ei omne illud quod in primo instanti sui esse habet. Vnde & omnia talia dicuntur inesse rei, siue a creante, si fiat per creationem, siue a generante si fiat per generationem. Sed impossibile est quod a Deo sit demeritum, & impossibile fuit quod Angelus peccatet siue demeretur in primo instanti suae creationis. In Angelis autem, statim post meritum sequitur premium: & ideo dicunt, quod in primo instanti meruerunt, & in secundo fuerunt beati.

Sed tunc est difficultas. Quia cum nullus mereatur per actum qui est ei ab alio, sed per actum cuius ipse est causa. Si actus quem habuit Angelus in instunti suae creationis erat a Deo creante: sequitur quod mon meruit per illum actum: quia non fuit in potestate sua talis actus.

Et ad hoc, supposito quod actus quo Angelus intelligit se, & ea quae sunt in ipso, vt sunt quaedam proprietates eius, sit a Deo: & quod cum isto stant alii actus secundum quos mouet se ad intelligendum & volendum hoc vel illud. Posset dici quod in primo instanti, habuit vnum actum cuius ipse non erat causa, scilicet primum actum intelligendi, & dilectionem naturalem sui, & simul ineodem instanti: hoc supposito, potuit habere alium actum cuius ipse fuit causa: & sic potuit mereri in primo instanti.

Sed adhuc videtur esse difficile si tunc habuerit actum cuius ipse esset Dominus: quare non potuit demereri sicut mereri. Et ad hoc forte posset dici, quod omnem actum quem Angelus habuit in primo instanti, oportuit esse a Deo immediate, vel mediate. Quia Deus est causa eius cuius Angelus est causa: & quia demeritum non potest esse a Deo sicut merituma Ideo non est simile. Hoc autem & si sit valde probabile: tamen durante statu viae, & ante confirmationem liberi arbitrii in bonum: videtur mihi difficile quod libero arbitrio non confirmato in illo instanti in quo potest mereri, quod absolute nullo modo potest demereri: tamen nihil do hoc definio.

Responsio tertiae opinionis est: quia Angelus in primo instanti non habuit dominium sui actus: quia in illo instanti non habuit actum cuius ipseesset causa: sed totum quicquid habebat, ita habebat a creante, quod non a se. Nullus autem demeretur, vel meretur non habens dominium sui actus. Et ideo in primo instanti nec meruit, nec demeruit. Sicut etiam homo in volendo bonum in quod inclinatur natura sua, nec meretur, nec demeretur. In secundo autem instanti potuit habere dominium sui actus, & ideo potuit mereri: & quidam tunc meruerunt, & quidam demeruerunt. Et in tertio instantiilli qui meruerunt, fuerunt beati effecti: & illi qui demeruerunt, damnati. Et ista videtur planior.

Quarta autem opinio quam ponit Magister, non videtur posse stare, quod scilicet post suam glorificationem, beatitudinem merueruntper seruitia nobis impensa.

Ad cuius euidentiam, sciendum quod mereri, est facere debitum propter illud quod non est adhuc suum, nec per donum alterius, nec aliter. Vnde si quis daret equum alicui simpliciter, & ille postea seruiret sibi, non essetproprie meritum, sed recompensatio euiusdam gratitudinis. Sed si diceret, do tibi istum equum tali pacto quod seruias mihi, & aliter non: ille cui sic daretur equus, non haberet dominium in equo, nec equus esset simpliciter eius nistimpenso seruitio. Nullus autem sit beatus, nisi cui simpliciter datur beatitudo. Et ideo si qua seruitia exhibent beati Deo, non est meritum proprie, sed est quaedam beatitudo, vel pars beatitudinis, vocando beatitudinem totum illud quod pertinet ad beatitudiuem ipsius beati. quia ad bea titudinem Angelorum pertinet quod prosit & seruiat nobis.

Ad rationem dici potest secundum primamopinionem quam simpliciter non credit veram, & etiam secundum quam videtur magis probabilis. Quia in primo instanti meruerunt Angeli suam beatitudinem. Et quando dicitur, quod tunc non habuerunt dominium sui actus. Posset dici, quod imo cum actu naturali, cuius non erat causa, poterant simul habere alium cuius erat causa.

Nec sequitur secundum secundam opinionem, quod etiam potuerunt demereri: quia non est similis ratio de merito, & demerito.

Secundum autem tertiam esset dicendum, quod in primo instanti, nec meruerunt, nec etiam demeruerunt, sed in secundo. Et quando dicitur, quod tunc fuerunt beati, potest dici quod non: nec oportet in hoc tenere opinionem Magistri.

Praeterea sciri oportet quantum sicut de maioribus, & minoribur quidam perstiterunti ita de vtroque gradu quidam corruerunt: inter quos vnus fuit omnibur aliis cadentibus excellentior: nec inter stanter aliqui, eo fuit dignior: sicut testimontis auctori. tatum monstratur, &c. Item in Exechiele legitur: Omnis lapir pretio sus operimentum eius, id est, omnis Angelus quaesi operi. mentum eius crat. Quia, vt dicit Qreg. caeteris clarior fuit. Vnde vocatus Lucifer, scut restatur Isaiai: Qugmodo, iquit, de crelo cecidisti Lucifer, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2