Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum unus angelus possit illuminare alium
Et arguitur quod non. Quia si vnus Angelus illuminat alium: aut hoc quantum ad lumen gratiae, aut quantum ad lumen naturae: aut quantum ad lumen gloriae. Sed quantum ad nullum istorum, vnus Angelus potest illuminare alium, cum omnia ista sint per creationem. Ergo, &c.
Praeterea, si vnus Angelus iluminat alium, aute hoc est immediatem: aut per medium. Si per medium. Illud medium aut estres corporalis: & hoc non potest esse. Quia res corporalis non est susceptiua lumis spiritualis: nec per consequens potest esse medium in illuminatione spirituali. Si sit res spiritualis, oportet quod hoc sit alius Angelus. Et tunc quaeram de illo, aut illuminatur ab alio mediate, vel mmedatem: & sic oportebit procedere in infinitum, nisi ponatur quod Angelus qui alium illuminat: immediatem illuminet. Sed nec hoc potest esse. Quia Angelus ibi est vbi immediate operatur. Vnus autem Angelus non potest esse in alio: quia sequeretur quod illaberetur ei. Ergo nullo modo vnus Angelus potest illuminare alium. Praeterea, si vnus Angelus illuminat alium. Aut hoc est quantum ad cognitionem rerum in verbo: aut quantum ad cognitionem rerum inproprio genere. Non primo modo. quia nullus beatus potest proficere, vel deficere, in visione qua vider res in verbo. Nec secundo modo. quia quantum ad cognitionem naturalem, vnus non indiget alio. Nec etiam illuminationes attenduntur penes cognit onem neturalem, cum sint de his quae pertinent ad mysteria diuina in operibus gratiae. Ergo nullo modo vnus Angelus potest illuminare vnum alium Angelum.
Respondeo. Hic tria sun facienda. Primo videndum est quomodo differunt purgare, & illuminare. Secundo videndum est quomodo vnus Angelus illuminat alium. Tertio videbitur de quibus.
Qvantum ad primum, sciendum est quod in motione ad cognitionem est considerare tria, scilicet terminus a quo, terminus ad quem principaliter intenute: & medium disponens ad assequemdum terminum ad quem.
Aliquando vero est simplex carentia cognitionis: sicur quando aliquis qui nullam opinionem habet de opposito vel de proposito.
Modo mn Angelis bonis non potest esse error: sed nescientia simplex potest esse ineis. Quia non omnes omnia sciunti
Terminus autem ad quem principaliter inten¬ tus, est ipsa eognitio secundum quam intelledus perficitur, sed medium ad hoc disponens vocatur lumen: extendo nomen luminis ad quodcumque manifestatiuum veritatis. In Angelis ergo dicitur purgatio, explusio termini a quo, scilicet explusio nesciae. Illuminatio dicitur acquisitio medii praedicti. Perficere siue perfectio, vocatur consecutio cognitionis in qua perficitur intellectus.
Qvantum ad setundum, sciendum est quod quantum ad modum illuminandi, dicunt quidam quod vnus dicitur illuminare alium vigorando lumen eius, non quidem quod lumen eius fiat magis intensum: sed quantum ad considerandum fit magis vnitum: inquantum ostendit Angelus Angelo inferiori determinatum effectum in causa, scilice: in essentia diuia.
Nam vt dicunt, si Angelus superior solum diceret effectum sciendi, & non ostenderet rationem eius in Deo: tunc inferior non illuminaretur, nec ea quae sunt in patria essent nuda & aperta. sed tantumde sibi dictis haberet credulitatem.
Quomodo autem talis modus illuminandi sit conueniens: ostendunt per simile. Quia si aliquis videret eclypsim lunae, & nesciret causam determinate, eius intellectus dispergeretur ad multa vt inueniret causam huius, & modo cogitaret vtrum hoc fieret per extinctionem, vel versionem lune: ita quod habet vnam partem lucidam; & aliam obscuram. Sed ex hoc mnagis posset eius lumen videre: si ferretur determinate ad veram causam.
Ille ergo qui determinate vnam causam proponeret sibi, scilicet interpositionem terrae inter solem & lunam: diceretur confortare intellectum eius Inquantum facit ipsum considerare de determinata causa, ad quam quando se totum recolligit: magis perfecte potest videre, quam quando ad diuersa dispergebatur.
Et econuerso potest esse, scilicet quando aliquis videt aliquam causam, & nescit quis essectus in futurum debet sequi: ille qui ostenderet ei determinatum effectum sequentem ex illa causa, iuuaret intellectum eius, & faceret ipsum potentiorem ad considerandum illud: quam si ferretur in multa.
Et ita dicunt esse in illuminatione Angeli. Quia Angelus superior ostendir inferiori alquem effectum fiendum a Deo, & ostendit illi quomodo relucet in essentia diuina quam quilibet videt nudo: ita quod sicut dictum est, non facit ipsum credendo assentire quod ita est: sed facit ipsum videre in essentia diuina quomodo ibi relucear.
Primo, quia si nihil aliud facit illuminans nisi ostendere aliquem vnum effectum ei qui dicitur illumiuari, ex quo attendens ad illum vnum estectum fit potentior ad videndum rationem effectus illius quam fuisset si spargeretur ad multa: tunc illuminatio non differreta simplici locutione Angelorum. Quia ostendere quod talis effectus sequatur, & non declarare rationem quare debeat sequi, non est nisi loqui. Secundum autem hanc opinionem, Angelus superior non facit nisi ostendere, & tunc illi cui ostenditur virtute luminis sui magis ad vnum determinati: incipit vi dere rationem illius effectus.
Secundo quia videntur ponere quod aliquis beatus visione beata possit videre in essentia Dei plura, quam prius: quod omnino videtur mihil impossibile. Quia sicut sepe dictum est. Sipereandem visionem in nullo mutatam, videt aliquis aliquid de nouo quod prius non videbat nisi in potentia: sequitur quod secundum eandem visionem, est aliquis in potenria videns, & actu: respectu eiusdem. Quod videtur omnino impossibde.
Contra, nunquam acquiritur noua habitudo nisi facta mutatione secundum aliquid absolutum in quo absolute facta est illa mutatio. Si dicas, quod ita est in re intellecta. Quia proponitur de nouo vel per se, vel per aliquam similitudinem, vel conceptum eius quod proponit illuminans. Non valet. Quia aut proponitur ad modum: aut hoc quod obiectiue sit in prospectu intellectus. Si ad modum. Ergo mouebit ad suam coguitionem Et cum secundum eos cognoscatur visione beata quae prius existebat, & est immutabilis: hoc autem est valde absurdum. Si dicatur quod proponitur ad hoc quod obiectiue sit in prospectu intellectus. Hoc similiter est falsum. Quia quaelibet intellectio facit illud quod natum est cognosci per eam: in prospectu intellectus
Vnde sicut impossibile est aliquid intelligere & non habere in prospectu suo aliquam rem intellectam: ita impossibile est esse talem actum intelligerdi, & non esse in prospectu intellectus, omne illud cuius est illa intellectio.
Item intelligens dicitur intelligens, & intellectum dicitur intellectum secundum actum intelligendi. Idem enim actus intelligendi: intelligentem esse intelligentem denominat, & rem intellectam esse intellectam. Ergo si realiter sit aliquis de non actu intelligente, intelligens aliquam rem: oportet quod hoc sit propter variationem factam in actu intelligendi, siue per actum intelligendi. Et ideo praedictus modus non videtur mihi verus.
Et ideo aliter est dicendum. Ad cuius euidentiam, est sciendum quod in beatis est triplex genus cognitionis. Quaedam est cognitio naturalis per species concreatas, secundum ponentes ipecies.
Alia, est visio beata quae omnino immutabilis est: & secundum quam nunquam plura vel pauciora videntur.
Tertia est quaedam cognitio supernaturalis, secundum quam vnus potest videre visionem alterius, & lumen gloriae alterius. & talia supernaruralia. Secundum quam etiam vnus porest loqui alteri de eis quae in Deo videt.
Et si dicatur contra hoc, quod sequitur quod illuminationes proprie non erunt nisi credulitates: nec erunt aperte & clare.
Ad hoc dico quod imo. Quia licet illuminans non faciat illuminatum videre illa in essentia diuina, poteritramen eum illuminare, ad hoc quod videat quomodo illa sibi reuelata: congruant eis quae ipse videt in Deo.
vt verbigratiai Si omnes beati pro salute humana viderent a principio in Deo Christum incarnandum & passurum, quando superior reuelabat inferiori Chr istum passurum tali tempore, & in tali loco: puta in medioterrae. Ostendebat cum hoc quomodo talis modus, & talis locus, & tale tempues erit congiuum ei qr Per dsrester: non videdo ista in Deo: sed videndo illud quod erat reuelatum, quam habitudinem habet & congruitatem ad illud quod prius erat in Deo visum. Et ad istam formaliter loquendo, pertinent illuminationes licet ad hoc cognitio naturalis possit iuuare, & etiam visio beata. Non quod visio beata se extendat ad plura vel pauciora: sed quia de eis quae aliquis videt in visione beata, potest reuelare alteri ea quae videt: & etiam ostendere congruitatem eorum ad ea quae videt, & ostendere congruitatem eorum ad ea quae fienda sunt. Ita quod illa cognitio qua cognoscitur talis congruitas ab illuminato: sit alia a visione beata.
Notandum etiam, quod quando dicitur superiores illuminantur, vel aliquid de nouo vident accipiendo immediate a Deo. Non est intelligendum quasi illud nouum videant in Deo relucere per ipsam visionem beatam: imo illa accipiunt per modum cuiusdam doctrinae.
Vnde sciendum quod contingit aliquam cognitionem accipere in Deo dupliciter. Vno modo quia illud videt in essentia diuina sicut in causa relucere, sicut: qui bene cognosceret naturam humanam: videret in ea sicut in causa, proprierates humanas, puta risibile, disciplinabile. Et sic de aliis.
Alio modo, quia illud accipit a Deo quasi a docente: non autem quod videat illud relucerein essentia diuina. Primo modo nullus beatus ncipit de nouo aliquid videre. Quia de his quae relucent m essentia diuina, non accipiunt de nouo cognitionem a Deo: imo in primo instanti quicquid vnquam debeant videre relucere in essentia diuina vident.
Sed secundo modo possunt a Deo de nouo cognitionem accipere. Quia ipse potest eis de nouo aliqua reuelare quasi docendo: non quidem quod Deus in se formet nouum conceptum quem Angelus de nouo videat. Sed quia ipse sine mutatione sui, potest formare aliquem conceptum in mente Angeli per quem noua cogitatione Angelus aliquid videat: quod prius non videbat. Et ista cognitio non erit visio beata, nec cognitio naturalis: sed erit quaedam cognitio supernaturalis alia a visione beata, modo quo dictum est.
His permissis, sciendum est, quod triplex modus ponitur quo vnus Angelus illuminat alium. Vnus quod Angelus superior qui habet lumen excellentius quam inferior, intendat siue faciat lumen naturale inferioris magis intensum. Sicut ignis qui est magis calidus quam aer, facit calorem aeris magis intensum: & sic non est inconueniens quod vnus possit illuminare alium: & quo ad cognitionem naturalem, & quo ad supernaturalem: quae non est visio beata cui potest deseruire lumen naturale.
Nec quod hic dicitur quod vnus Angelus potest illuminare alium quantum ad cognitionem naturalem, est contra illud quod supra dictum est, quod illuminationes Angelorum pertinent ad illam cognitionem mediam: quae est supernaturalis. Non tamen est visio beata. Quia illud dictum quo dicitur quod illuminationes Angelorum pertinent ad illam cognitionem supernaturalem, intelligendum est de illa illuminatione quae fit de mysteriis diuinis implendis per Angelos pertinentibus ad disponendum homines ad ea quae sunt salutis: & ad impediendum contraria quae mysteria diuina non pertinent ad cognitionem naeeenr ettr, Contra tamen istum modum potest dupliciter obiici. Vno modo quia videtur difficile, quod lumen naturale intendatur a lumine creato: cum lumen naturale sit per creationem.
Secundum est. Quia potest videri quibusdam quod in duobus Angelis non fit lumen intellectuale eiusdem speciei, sicut nec duo Angeli sunt eiusdem speciei.
Ad primum, ergo potest dici, quod licet lumen naturale Angeli sit concreatum Angelo, ita quod nulla creatura possit illud lumen de nouo conferre: non tamen videtur impossibile illud lumen iam factum, intendi ab aliquo lumine creato. Sicut licet quantitas non possit esse sine subiecto nisi sola virtute diuina, facta tamen quantitate sine subiecto, posset virtus creata extendere illam quantitatem per raritatem sine subiecto, sicut patet de speciebus sanguinis quae per calorem possunt rarefieri.
Ad secundum, potest dici quod non oponet lumen diuersorum Angelorum esse diuersum speciei, & tamen lumen vnius habet maiorem efficaciam quam lumen alterius propter diuersam conditionem subiecti in quo recipitur: sicut patet de calore in igne & aere, & in aliis possibilibus calefieri. Vel potest dici quod dato quod lumen eorum differat specie in diuersis, non tamen est inconueniens vnum intendi per aliud, actione aequiuoca: sicut calor alicuilus posset intendi virtute luminis solis, in quibus constat quod principium actiuum intendens, & forma intensa: non sunt eiusdiem speciei.
Alius modus quo vnus Angelus potest dici alium illuminare est. Quia scilicet superior Angelus, concurrit cum lumine inferioris Angeli: ad agendum in tertium.
Ad cuius euidentiam, sciendum est quod aliquid potest dici iuuare aliud in agendo dupliciter. Vno modo ex parte ipsius quod perficit virtutem eius actiuuam: sicut diceretur iuuare aquam ad calefaciendum: quod magis calefaceret eam. Alio modo ex parte effectus. quia scilicet concurrit cum eo ad eundem effectum, agendo cum eo in quoddam aliud: ex quo dicitur perfectius agere. Quia ex coniunctione alterius, potest in effectum perfectiorem. Sicut si aliquis calefaceret aquam quam non perfecte calefaceret, & adderetur alius ignis, vel aliquid aliud calefactiuum quod cum igne primo calefaceret aquam: diceretur facere illum ignem perfectius calefacere, inquantum ex concursu suo cum illo igne, ille ignis consequitur perfectiorem effectum. Et sic posset dici aliquo modo, primum ignem fortificari in agendo. Ita etiam lumen Angeli inferioris quando per ipsum mouet se ad intelligendum, non posset per species suas vel quaecumque apud se existentia, ita perfecte mouere se: sicut si concurrat cum eo Angelus superior, proponendo, & explicando per conceptus suos aliqua intelligibilia: per quos, superior moueat intellectum possibilem Ahgeli inferioris. Vocando intellectum possibilem large, intellectum in quo recipitur actus intelligendi sicut in subiecto. Ita quod dicatur fortificare, superior lumen inferioris, non faciendo ipsum magis intensum: sed ex parte effectus inquantum concurrens cum virture illius luminis ad agendum in intellectum possibilem illius Angeli inferiore, attingit ad essectum magis perfectum quam si ille superior non moueret intellectum eius. Et hoc videtur satis probabile.
Ad quod ego dico, quod in talibus quae pertinent ad illuminationes Angelorum, non est inconueniens quod illud quod est in vno moueat alium ad cognoscendum: sicut apud nos qualitas sensibilis mouet sensum. Et hocdicit doctor noster vbi tractat de locutionibus Angelorum articulo primo in solutionem cuiusdam argumenti.
Tertius modus est quomodo vnus Angelus potest dici illuminare alium, est inquantum ei aliquod intelligibile explicat & explicatum proponit: quod sic explicatum, Angelus inferior capiti & in eo sic explicato, aliqua intelligit quae per se non intelligeret. Et hocdicitur illuminatio. Quia proponitur quasi obiectum illuminatum, ita quod illuminatio ista ponitur ex parte obiecti intelligibilis, non ex parte ipsius intelligentis inferioris: nisi inquantum effectum talis principii sic explicati recipit.
Ad cuius euidentiam, est sciendum quod semper virtus causae dicitur manere in effectu. Quando autem Angelus superior per conceptum suum explicat aliquam veritatem, hoc facit virtute sui luminis intellectualis: & ideo in tali veritate explicata, siue in ipso conceptu quo explicatur, manet virtus luminis explicantis, inquantum sic explicata, virture luminis dicti magis clare potest videre: & potest mouere intellectum ad magis clare videndum. Et sic dicetur Angelus superior sic aliquam veritatem per suum conceptum explicans, & quasi eam illuminans: & reddet habisem ad mouendum Angelum inferiorem ad claram cognitionem ex parte obiecti, quasi faciendo obie. ctum lucide illuminare per tale obiectum, Angeluni inferiorem.
Licet autem isti modi videantur mihi posse sustineri tanquam inter alios probabiliores. Tamen quis eorum videatur magia probabilis vel etiam vtrum aliquis eorum sit possibilis reuidenter & claro non credo posse constare alicui vin statu viae. Vnde ista accipio quasi quasdam immaginationes probabiles.
AD primum ergo in oppositum dicendum, quod ista illuminatio non est creando aliquod lumen, vel etiam intendendo lumen naturale iam creatum. Sed sic fieri intensum forte non esset impossibile: vt deductum est.
Quantum autem ad augmentum luminis gratiaet & gloriae, videtur quod sit per creationem, sicut etiam prima eius acceptio: propter quod tales formae excedunt statum totius naturae. Vel potest dici secundum duos modos vltimos. Quod illuminatio illa, non est causando, vel intendendo aliquod lumen: sed sicut expositum est, coneurrena do cum lumine ad agendum in tertium, vel proponendo conceptum habentem in se vim luminis ad cognitionem claram habendam de aliquibus quae alias non cognoscerentur.
Ad secundum dicendum, quod vnus Angelus alium illuminat immediate: nec tamen sequitur quod illabatur. Quia substantia spiritualis non diditur esse in aliquo secundum intranetratem situs, proprie loquendo: sed sicut causa dicitur esse in effectu.
Nunc autem ita est quod licet effectus vnius Angeli, sit in alio sicut accidens in subiecto: nontamen ille effectus est de intraneitate essentiae iAngeli. Et ideo non est intra terminos essentiae modo quo competit creaturae spitituali esse intra terminos essentiae suae.
Et hoc est propriae illabi. Quando dicitur quod Angelus ibi est, vbi operatur. Dicendum est quod vetum est quod ibi est, sicut causa in effectui & inquantum est causa.
Et quando vlterius deducitur quod si vnus operatur in alio: erit in illo. Dico quod verum est praecipue si operatur aliquid pertinens ad intraneitatem essentiae: sed si operatur aliquod accidens extrinsecum ab essentia sua non perdiuersitatem subiecti, sed per diuersitatem essentiae, non dicetur simpliciter esse in eo. Sed dicetur esse in eo quantum ad aliquem effectum diuersum ad intraneitate essentiae. Et sic esse in eo, non facit illapsum.
Sicut etiam licet Angelus dicatur esse per effectum intra corpus: non tamen illabitur proprit corpori. Quia terminos essentiae non attingit creando: nec etiam ipsam quantitatem. Nec etiam contingit in aliquo sibi esse per essentiam: quia essentia sua non est sibi ratio agendi,
Ad tertium, patet exdictis. Quia illuminatio non pertinet ad visionem beatam qua vid entur res in verbo, sic quod illa de nouo videantur formaliter illa visione: licet illa visio possit iuuare ad illam cognitionem qua talia cognoscuntur.
Nec etiam pertinet ad cognitionem rerum in proprio genere, accipiendo cognitionemterum in proprio genere cognitionem naturalem: sed pertinet ad illam cognitionem supernaturalem de qua dictum est: quae large posset dici cognitio rerum in proprio genere: per oppositum ad hoc quod estcognoscere in Deo. Isto enim modo etiam cognitio Prophetica posser dici cognitio rerum in proprio genere.
ARTICVLVS SCVNDVS. Qvantum ad secudum, sciendum est quod secundum omnes: illuminationes sunt de illis quae Deus aliquo tempore se factutum disposuit, fior
Vnde illuminationes non sunt de natura rerum secundum se, vt cuius naturae sit homo, vel bos vel aliquid tale: sed de his quae Deus disposuit vt de salute bonorum vel de punitione malorum. Rationem autem huius quidam assignant. Quia vt dicunt naturae rerum specificae: & rationes rerum secundum species specialissimas, non solum quae sunt vel erunt, sed etiam quae Deo qualitercumque funt possibiles: Deo viso in sua nuda essentia, videntur de necessitate. Ita quod Deus non posset se ostendere in nuda essentia, quando omnia haec videntur in eo: sed quid ipse sit facturus, non oportet videri ipso viso.
Ratio primi secundum omnes, est duplex primum quia illud cuius ex proprietate suae naturae Deus est representatiuus: videtur eo viso Sed Deus ex proprietate suae naturae est repraesentatiuus omnium, quantum ad suas rationes specificas: ita quod Deus ex natura sua repraesentat naturam equi, vel afini vt non possit aliquid esse Deus, & non sit repraesentatiuus horum, & omnium aliorum. Ergo, &c.
Secunda ratio talis est. Deo viso in sua essentia nuda, qua ratione videtur vnum cuius est per se repraeseutatiuum, eadem ratione & alia. Ergo aut videntur omnia auenullum non nullum eree emnia.
Primo quia quanto aliquis intellectus plura videt in aliqua causa, tanto perfectius cognoscit eam: & econuerso. Et hoc verum videtur quantum ad illa quorum eognitio directe pertinet ad perfectionem cognoscentis, qualia sunt illa quae directe pertinent ad rationes rerum specificas, sed si intellectus ereatus omnes rationes specificas omnium specierum existentes & pessibiles existere videt in essentia diuina, Deus non plura videret in essentia sua quam creatura quantum ad rationes specificas rerum quae directe pertinent ad perfectionem cognitionis. Ergo Deus non perfectius cognosceret se quam intellectus beatus creatus: hoc autem est inconueniens. Ergo, & e.
Secundo, quia cum aliquo modo quantiras potentiae attendatur poenes obicctum possibile, siue poenes quantitatem obiecti possibilem qui cognoscit totum obiectum in quod potest po: entia, quodammodo comprehendit potent a secuncum rationem qua est potentia. Sed potentia Dei non solum quantum ad id quod esse quoddam est: sed quantum ad rationem qua potentia est, non potest comprehendi. Ergo nectotum obiectum eius potest videri. Sed cbicctum eu per se sunt res omnes existentes vel pessibiles praecipue quantum ad species, quia species attenditur principaliter: indiuiduum autem intenditur vt conseruetur species. Ergo species rerum possibilet, impossibile est videre ab intellectu crtato. Vnde videtur aluis quod nullus intellectus creatus possit vide re omnes species creabiles quas Deus potest facere etiam in Deo nudo viso.
Ratio autem secundi secundum eos est, quia illa quae ex mera volunrate Dei dependent, non oportet videre in Deo viso: sicut nullo modo illa quae ex mera voluntate artificis dependent necesse est scire scita natura artificis Sed ea quae Deus facturus est, scilicet quod hoc vel illud sit futurum: ex mera voluntate Dei dependent. Ergo, &c,
Sustinendo hanc secundam viam potest respondert ad primas duacrationes primo ad primam quod ille quae videt Deum non oportet quod videat omne illud quod Deus ex naturali iua proprietate repraesentat, nisi Deum conprehendat: sicut qui cognoscit lucem non oporter quod illa sciat quorum lux est causa, & quae nata essent relucere in luce sicut in causa, nisi quantum ad illum qui posset eam comprehendere. Nullus autem intellectus creatus comprehendit Deumr Ergo, &c.
Ad cuius maiorem euidentiam, est sciendum, quod aliquid non posse intelligi sine alio dupliciter potest esse: vel ex parte medii cognoscendi, quia scilicet medium ex natura sua ita mouet quod necesstrio simul mouet ad cogno scendum plura: quorum vnum non est de ratione alterius: sicut si ex natura rei sit aliquod medsum mouens de necessitate ad videndum plures partes parietis quatum vna non est de ratione alterius. Alio modo contingit vnum non intelligi sine alio ex parte intelsigibilis, quia scilicet vnumn est de ratione alterius: sicut non potest inrelligi homo non intellecto animali.
Neutro tamen istorum modorum videtur necessarium viso Deo, videre omnes species rerum relucentes in eo. Non ex parte mediu, cum medium videndi sit essentia diuina quae voluntarie se praesentat. Vnde non oportet ex parte medn Deo viso, videre omnia quae relucent in eo: dummodo ex parte rei quae intelligitur, non sit hoc necesfarium. Nec etiam ex parte intelligibilis, quia quando aliquid intelligitur secundum aliquam rationem, non oportet quod intelligatur secundum aliquid quod in illa ratione non includitur: nune autem non oportet quod ille qui videt Deum, videat eum secundum rationem qua relucet in eo haec creatura vel illa. Quia tales rationes quodammodo conueniunt ei per modum quarumdam proprietatum superadditarum secundum rationem intelligendi ad subiectum. Vnde sicut proprietas non est necessario de ratione substantiae citius est proprietas; ita quod ipsa visa necessario v deatur proprietas: ita eriam nec sequitur quod necessarium sit quod Deo viso in ratione talis determinatae substantiae, quod videatur quomodo alia relucent inspeciali in ea: licet forte non possit videri quando videatur esse iustus & bonus & causa aliorum in generali, quia magis videntur includi in ratione suae substantiae secundum quod nata est mouere intellectum creatum.
Dicendum ergo, quod licet repraesentare bouem & ouem, & sic de omnibus aliis, conueniat secundum proprietatem suae naturae: non tamen ita quod ista implicite includantur in ratione substantiae per modum eius quod se habet vt plus rationis substantiae: sed qua si per modum accidentis. Nec secundum illam rationem qua substantia diuina potest mouere intellectum creatum includuntur illa in eius ratione, quod necessarium sit illa videre: ipsa visa.
Ad secundum dicendum, quod non oportet quod qua ratione videat intellectus beatus vnum in Deo, ea ratione videat alia. Vel propter hoc quod intellectus beatus. non est ita natus moueri ad cognitionem vnius, sicut ad cognitionem alterius: sicut non oportet quod in illo mobili in quo sol essicit formam vermis, vel aliquid aliud consimile, possit efficere omnia alia quae potest. Vel propter hoc quod Deus est medium voluntarium. & potest mouere sicut placet ad vnum siue ad aliud: vt supraostensum est. Non sic est ex parte rei intelligibilis, inconueniens enim est eum cognosersecundum vnam rationem, ignoratam aliam.
On this page