Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes

QVASTIO TERT1A. TErtio quaeritur, vtrum Angelus naturaliter possit videre cogitationes cordium.

Et arguitur quod non. Quia quod est proprium Dei, non conuenit Angelo. Sed videre cogitationes cordium est proprium Dei: quia dicit Hiero. nymus 1y. Prauum est cor hominis, & inscrutabile, quis cognoscet illud, ego Dominus scrutans cor & probans renes. Ergo, &c.

Praeterea, si Angelus naturaliter posset videre cogitationem cordis, tunc Angelus damnatus posset videre visionem beatam quae est in intellectu creato. Sed hoc est inconueniens. Ergo, &c.

Contra. Sicut se habet sensus ad sensibilia eita intellectus ad intelligibilia. Sed sensus potest cognoscere omnia sensibilia. Ergo intellectus, saltem ille qui non dependet a sensu, potest videre omnia intelligibilia. Sed cogitationes intellectus sunt quaedam res intelligibiles. Ergo intellectus separatus potest ea videre.

Respondeo. Primo distinguendum est de cognitione alicuius Nam aliquid potest videri dupliciter, scilicet inse, vel in suo effectu. Modo omnes concedunt quod Angelus potest videre eogitatione, codium, siue mentium in suo effectu quia hic cor accipimus pro mente.

Vnde secundum impressiones passionum quae redundant vel in corpus quantum ad passiones naturales, vel in imaginatione ex eis quae mens hominis cogitat, potest videre eum cogirare hoc vel illud secundum exigentiam illius effectus: vt si videt euin frigescere, potest videre quod timet, & sic de aliis.

Et quia in hoc omnes concordant, & istum modum satis diffuse tractant, ideo praetermitto.

Quantum ad cognoscendum cogitationes in se. Dico, quod cogitatio potest comparari ad tria, scilicet ad intellectum quem informat, & ad voluntatem quam inclinat, & ad rem quam repraesentat. Si cogitatio comparetur ad intellectum quem informat. Quaerere vtrum Angelus possit naturaliter videre cogitationem alterius, est quaerere, vtrum quando intelligit homo, Angelus videat ipsum esse in actu intelligendi: ita quod videat eius cogitationem in eius intellectu existententem. Et quamuis aliqui teneant quod non. Tamen mihi videtur quod sic. Quia vnus Angelus potest videre cogitationem alterius, & similiter cogitationem hominis: & hoc ad praesens ostenditur duplici ratione.

Prima talis est. Quod aliqua potentia cognoscitiua non possit in aliquod cognoscibile, vel prouenit ex defectu potentiae, sicut visus infectus non potest videre aliquando aliquod visibile quod videret si non esset visus infectus.

vel ratione obiecti. Sed intellectus Angeli neutro istorum modorum impeditur a cognoscendo sgitationem alterius. Ergo &e: Maior patetudi¬ nor probatur, & primo quantum ad impedimentum potentia, pateti Quia potentia intellectiua cum non sit in organo, non est susceptiua dispositionis impedientis, & praecipue potentia susceptiua substantiae separatae. Nec etiam est impedimem. tum ex parte formalis rationis obiecti. Quia potentia intellectiua Angeli se extendit sicut ad suum obiectum formale ad omne ens naturale, distinguendo naturale eontra supernaturale. Sed talis cogitatio est quaedam res naturalis & naturaliter intelligibilis: aliter nec ille in quo esset, posset, cognoscere eam. Ergo ralis cogitatio cadit sub formali obiecto intellectus Angelici.

Item etiam, vt videtur mihi, quodcunque accidens spirituale est obiectum magis proportionatum intellectui Angeli, quam quodcunque accidens corporale.

vnde si videt naturaliter vt per se obiecta, & proportionata accidentia corporalia, etiam ipsas operationes fantasiae, & aliorum corporalium: multo plus potest videre operationes intellectus.

Secunda ratio principalis est: quia omnes concedunt, quod vnus Angelus naturaliter videt species intelligibiles alterius. Sed actus intelligendi est magis actuale, & per consequens magis intelligibile quam species. Ergo qua ratione videt speciem, eadem rationo videt etiam actum intelligendi: nisi dicatur, quod propter excessum sui actus, sit: proportionatus intellectui creato, sicut est de Deo, quod falsum est. Alioquin a nullo intellectu creato, etiam ab illo in quo est, non posset videri.

Si autem comparetur ad voluntatem quam inclinat. Sic quaerere, vtrum vnus Angelus videat naturaliter cogitationem alterius, est quaerere, vtrum videat afficici & esse in actu volendi, siue afficiatur ad rem cogitatam, siue ad ipsam cogitationem.

Et quantum ad hoc videtur mihi, quod quantum ad substantiam actus volendi, vnus Angelus videat cogitationem alterius, id est, videt ipsum velle, siue velit id quod cogitar, siue velit ipsam cogitationem. Sed aliquo modo ordo affectionis ad illud ad quod afficitur, potest ipsum latere: vt si aliquis cogitet de aliquo in ordine ad plura: quia plura possunt videri in ordine ad aliquod vnum, puta cogitat de domo pulchra, & lata, & lucrosa, vel cogitat de subuertendo luxuriosum, & homicidam, vel aliquid tale: potest tamen ignorare ratione cuius de istis pluribus magis afficiatur. vel si ratione omnium afficitur potest ignorare ratione cuius magis afficitur. Quia forte talia modicum veritatem faciunt in actu volendi, & maxime si idem actus volendi specie quantum ad speciem naturae possit esse a diuersis volitis, sicut a causa aequiuoca, sicut calor idem specie potest causari ab igne, & a sole.

Quod autem substantiam actus volendi videat: eo modo videtur posse probari, sicut dictum est de actu intelligendi. Ratio autem quare quantum ad aliquid possit latere modo quo praedictum est, vel alio, est quia pauca possumus scire pro certo de Angelis, vt infra ponetur, scilicet ostenso, quod cognitio ad illud quod repraesentat, possit sciri, vel latere, de quo statim dicendum est.

Si autem quaeratur de cogitatione quantum ad illud quod repraesentat, vtrum vnus Angelus videat cogitationem alterius idem est ac si quaeratur, vtrum vnus videat de quo cogitat alius.

Ad hoc dicunt quidam, quod quia Angelus per msenis speciem, & per vnum conceptum numero, potest videre nunc hoc, nunc illud, puta per speciem volucrum, & per vnum & eundem conceptum potest intelligere nunc miluum, nunc vulterem.

Vnde etiam homo, vel Angelus per eadem specem, & per eundem conceptum, potest intelligere opposita puta, cutuum, & rectum i affirmationem & negationem.

Ideo dicunt quod licet vnus Angelus videat alium Angelum cogitare de volucribus in generali: quin vtitur specie volucrum: non tamen sciet in speciali vtrum cogitet de vulture an de alia aue. Dato etiam quod videat Angelum vel hominem cogitare de aliquo in speciali, puta de homine albedo: nescit tamen vtrum cogitet affitmatiue vel negatiue. Puta vtrum cogitet hominem album, vel non album

Et si videt cogitationem de fuga, nesciet vtrum cogitet de fuga affirmatiue cogitando fugere: aut negatiue cogitando non fugere.

Ista autem non videntur mihi vera. Quia si intelligunt quod per vnum conceptum numero Angelus possit intelligere nunc vulturem per se, ita quod non miluum: nunc miluum per se. Ita quod non vulturem: hoc est modo impossibile. Quia illud quod est tantum in potentia intelligens aliquid, imnpossibile est quod efficiatur actu intelligens nulla mut atione facta in ipso secundum intellectum. Et quod est actu prius intelligens aliquid, fiat actu post non intelligens illud, nulla mutatione facta in ipso secundum intellectum: videtur mihi ominino impossibile. Quia tunc se queretur quod secundum eandem dispositionem conueniret eidem esse in potentia & in actu, non accipiendo vnum virtualiter, & aliud formali er: & imo actipiendo vtrumque formaliter. Quia formaliter loquendo nunc esset intelligens, & post non intelligens respectu eiusdem: nulla mutatione facta in ipfo. Si autem dicatur quod est ibi noua mutatio. Quia est noua relatio illius conceptus ad aliam rem. Nihil est, qui quero super quod absolutum riouum, fundatur ista relatio noua. Non super rem intellectam: quia ponitur se vniformiter habere. Nec ex parte intellectus: quia in eodem actu intelligendi ponitur manere. Si autem intelligatur, quod eodem conceptu numero non potest intelligi nunc vultur, nunc miluus, sed eadem specie: & ideo Angelus videns illum conceptum potest videre ad quid refert. Adhuc hoc non valet. Primo, quia non est verisimile, quod quando diuersa specie considerantur diuersis conceptibus vt principalia obiecta: quod vterque conceptus sit vnus specie, cum actus distinguantur secundum distinctionem per se obiectorum. Secus autem esset, si cognoscerentur vt secundaria obiecta. Vel si ambo simul considerentur vno actu numero.

Secundo quia si diuersis actibus numero oportet ea considerare, non videtur etiam imaginabile quin aliqua diss imilitudo sit inter tales duos conceptus, ratione cuius poss it vnus discerni ab alio.

Quod autem dicitur, quod per eundem conceptum cognoscitur affirmatio, & negatio. Si intelligatur hoc, quod per eundem conceptum quid signifieatur per affirmationem, & quid par negationem, puta quid importat hoc quod est fugere, & quid importat hoc quod est nonfugere. Videtur mihi falsum, accipiendo quod eodem conceptu intelligatur quodlibet istorum per se, ita quod primo vnum, & postea aliud. quia sequeretur idem quodprius dictum est, seilicet quod ali¬ quis in potentia intelligens, efficeretur actu intelligens in nullo mutatus, quod est absurdum. Et hoc si ponatur idem conceptus numero, sicut ipsr ponunt.

Si autem ponatur idem specie, adhue non videtur mihi quod conceptus quo quodlibet istorum per se consideratur vt per se obiectum, vel saltem tem, sicut dictum est de aliis intelligibilibus, quin aliqua distinctio & differentia realis esset inter istos conceptus quibus possent distingui.

Si autem intelligatur quod conceptus, vel assensus quo iudicatur aliquid esse faciendum, & assensus quo iudicatur non esse faciendum, non sit vnus conceptus numero, vel specie, hoc omnino est impossibile. Nam secundum Phylosophum in secudo per y hermeniaa extimatio qua quis ex timat aliquid esse honum, & extimatio fiue epinie qua alit quias opinatur ilud idem non esse tonum: sunt ceptrariae, ita quod existimara sunt contradicteria: sed ipse opiniones siue extimariones sunt contrariae. Contraria autem non sunt eiusdem specie. Ergo, &c. Vnde etiam in quarto metaphysicae probat phylosophus quod impossibile est quod aliquis opinetur idem esse, & non esse simul: quia tunc contraria simul inessent eidem, quod est impossiibile. Ex hoc pobat quod nullus potest mente concipere oppositum primi principii: quantumcumque ore proferat eius oppositum. Vnde dicta positio videtur impossibilis.

Et ideo aliter videtur dicendum, quod cum ita sit quod vnus Angelus vno aspectu poss it videre multa relata ad vnum, puta vnam ciuitatem cum omnibus hominibus existentibus: alius Angelun potest videre de quo, sicut de obiecto princinali considerat, cum ab eo operatio fortiatur speciem. Non tamen oportet quod videat tam clare, sed tantum, vel tantum gradum sicut ille alius cogitat, & videt illa: nec ad quod illorum magis attendat. Et sic de multis aliis. Nam in speciali qualiter cogitatio vnius potest latere alterum: non possumus explicare in statu vie. Vnde saltem quantum ad secundaria obiecta, quae simul capiunt: non potest videre quare, quid & quantum ille alius cogitet. Et ratio, huius potest esse ista.

Ad cuius euidentiam est sciendum, quod dato quod Angelus non moueatur a rebus ad cognoscendum, sed a suis speciebus: tamen quantum ad hoc similiter se habebit quod quanto species magis distat a re repraesentata, minus repraesentabit illam. Et ideo quando species existens in mente vnius Angeli, representat quid alius cogitatitendit in rem medianie cognitione. Quod non facit ille qui rem illam immediate repraesentat. Sicut etiam mobile quod magis distat a primo motore: minus recipit impressionem eius.

Potest ergo sic formari ratio. i Quia quanto mobile magis distat a primo motore, tanto minus perfecte recipit impressionem primi mouentis. Sed Angelus cogitans quid alius cogitat, se habet sicut remotum mobile ad rem quam alius eogitat, & ille cogitans se habet sicut propinquum & immediatum. Ergo ille qui videt quid alius cogitat, inquantum respicit quid alius cogitat, minus perfecte mouetur & recipit motionem rei cogitate ab alto. Et per consequensiminus potest videre quid ille cogitat, quim ille alius qui cogitat. Itaque inquantum attendit quid alius cogitat: minus potest videre vt sic, rem illam cogitatam quantum ad hoc quod sciat quid ille eogirat, quam ille alius togitant

Dico autem vt sic Quia si vellet attendere non quid ille cogitat, sed vellet attenderet ad illam rem secundum quam alius ponitur cogitaretiam tenderet in eam immediate, & non mediante cogitatione alterius: & posset eam vel minus, vel magis clare videre: secundum quod esset maioris, vel minoris perspieacitatis.

Notandum etiam, quod quantum etiam ad praedicta, quanto Angeli sunt superiores, tanto minus inferiores possunt videre praedicta: in cogitationibus eorum.

Si dicatur contra praedicta, quod quando Angelus per vnum conceptum simul cognoscit multa in ordine ad aliquid vnum, magis vel minus afficia. tur ad hoc quam ad illud; faciet tantam differentiam quod poterit discerni vnus conceptus ab alio.

Et ad hoc oportet dicere primo, quod verum est si illa differentia acciperetur cirea obiecta principalia, & primo & per se: non autem oportet quod hoc habeat veritatem quando est diuersitas in obiectis secundariis. Secundo potest dici quod licet illa diuersitas conceptuum qui necessario sunt diuersi nec possunt esse simul, possit cognosci ab Angelo, & ex hoc etiam possit cognosci quid in speciali cognoscitur per vnum, & quid per alium: tamen diuersitas rationis quae potest esse in eodem actu respectu diuersorum cognitorum simul per ipsum secundum quod magis respicit vnum, quam aliud, non potest de facili discerni ab alio vidente ipsum conceptum.

Posset etiam obici contra praedicta pro priore opinione, quod idem conceptus specie non diuersificatus nisi solo numero, potest esse in diuersis obiectis sicut a causa aequiuoca: sicut etiam fuit tactum supra in hac quaestione, quod idem velle specie posset esse a diuersis obiectis specie, sicut a causa aequiuoca.

Et ad hoc potest dici, quod licet diuersae causae efficientes specie vel genere. Possint efficere idem intelligere specie, sicut Deus & creatura possent facere idem intelligere specie: quia Deus potest quicquid potest facere creatura. Tamen non videtur quod idem velle & intelligere specie, terminotur ad diuersa primo & per se obiecta formali ratione differentia: licet hoc forte desecundariis obiectis possit sustineri. Vnde & sub dubio dixi illud quod dixi, de actu voluntatis. Vnde illa latentia cognitionis, videtur atrendenda essepenes habitudinem eiusdem actus ad diuersa obi ecta secundaria: quorum habitudo ad plenum non potest videri visa ipsa cogitatione.

Ad primum ergo in oppositum, dicendum quod videre plene & persecte cogitationem alicuius sicut ipse, & clarius quam ipse qui cogitat, est proprium solius Dei: sed non oportet quod sit proPrium solius Dei; videre quomodocumque cogitationes.

Ad secundum dicendum, quod ex hoc non sequitur quod Angelus damnatus videat visionem beatam existentem in Angelo bono. Quia nec visiobeata, nec lumen gloriae, nec talia supernaturalia: sunt obiecta proportionata cuicumque intellectui creato in puris naturalibus existenti. Vnde & illam ratienem qua quidam nituntur probare quod visio beata non fiat per speciemQuia Angelus damnatus videret illam speciem: reputo non valere. Licet credam non esse ibi speciem propter alias rationes. Quas alias tetigi.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3