Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem

Prima autem distinctioni operatio fuit fermatio lutis, sicut ostendit scriptura, &c.

Distinctio decima tertia. QVAESTIO PRIMA.

Svper distinctionem decimam tertiam.

Quaeritur vtrum informitas materiae praecesserit eius formationem. Et arguitur quod sic, quia si informitas materiae non praecesserit eius formationem, hoc est, quia materia quia non potest fieri sine forma. Sod hoc est falsum, virtute diuina materia potest fieri fine forma. Ergo, &c. Maior supponitur. Minor probatur tripliciter.

Primo, quia Deus potest facere materiam fine eo quod non est eius causa efficiens vel formalis. Quia istae causae sunt praecipuae de necessitate esse rerum cum materia. Sed furma non est eausa efficiens materiae, vt de se patet. Nec etiam causa formalis: quia forma non est causa formalis materiae, sed compositi; nec etiam causa materialis, vt de se patet. Ergo, &c.

Secundo, probatur eadem minor sic, illud quod ordine naturae praecedit formam potest virtute diuina fieri sine forma: quia virtute diuina prius potest absolui a posteriori. Sed secundum beatum Augustinum materia in formis praecedit formam ordine naturae. Ergo, &c.

Tertio, sic, quia Deus potest facere materiam sine illis a quibus non dependet. Sed materia non dependet ab aliqua forma, quia est indifferens ad quamcumque, & potest stare cum qualibet: quod tamen non esset verum si ab aliqua dependeret. Er. go, &c.

Contra. Dicitur Genes.1. quod in principio creauit Deus coelum & terram. Sed cuelum & terra non dicunt materiam informem, sed formatam. Ergo informitas materiae non praecessit eiur formationem.

Respondeo. Primo, distinguendum est de informitate materiae: quae tripliciter potest intelligi. Primo, quod sit idem quod carentia omnis formae. Secundo, quod sit idem quod carentia distinctae forme substantialis, puta formae terrae vel aquae & sic de aliis non tamen sit earentia omnis formae. Imo illa informis materia intelligatur quoddam compositum ex materia quadam & forma corporeitatis confusa: ex cuius diuersis partibus sunt facta diuersa corpora.

Tertio modo, potest accipi informitas materiae non pro carentia distinctarum formarum substantialium: sed pro carentia cuiusdam formositatis accidentalis, scilicet pro carentia aliquarum qualitatum, & alicuius ornatus. Prioritas autem quam importat ly praecedere quando quaeritur vtrum informitas materiae praecesserit formationem eius potest accipi, vel secundum ordinem naturae, vel secundum ordinem temporis.

His praemissis descendendo ad quaestionem, dicunt omnes quod si accipiatur informitas materiae pro carentia omnis formae: informitas sic accepta praecessit formationem ordine naturae, inquantum prius est intelligere materiam vt quandam rem formabilem, quam vt formatam in actu: sed ordine temporis nullus ponit talem informitatem praecessisse de facto: tamen in hoc doctores differunt quantum ad posse fieri. Nam quidam ponunt quod Deus posset facere materiam sine omni forma. Et hoc declarant, quia vt dicunt, materia habet tria esse. Scilicet simpliciter in quantum est effectus Dei, & esse capacitatem formarum, & esse fulcimentum compositi. Modo dicunt, quod primum esse habet materia non a forma, sed a Deo. Secundum autem habet a seipsa. Tertium, habet a forma. Et ideo quantum ad prima duo esse potest fieri a Deo sine forma. Sed quantum ad tertium non: & hoc probant per rationes supra inductas ad principale.

Sed ista positio in multis deficit. Primo quia esse simpliciter materiae, & esse capacitatem formarum, non differunt re: sicut nec ens & homo in Sorte. Sed ea quae non differunt re non reducuntur in diuersas causas realiter: ita quod vnum realiter causetur ab vna causa, & aliud ab alia. Illud enim quod est causa entis in sorte, est etiam causa hominis, quia ista non distinguuntur in esse reali & fieri: sed tantum in esse rationis. Ergo esse simpliclter, & esse capacitatem formae, habet materia a Deo effectiue. Sed seipsa est ens & capacitas essentialiter, sic. Scilicet quod non est dare aliquod principium intrinsecum praeter suam essentiam, quo sit, vel quo sit capacitas: licet oporteat dare aliquid coniunctum ei, scilicet formam sine qua non potest esse: vt iam ostendetur.

Secundo deficit in hoc quod facit differentiam inter capacitatem formae & fulcimentum composita. Quia fulcimentum compositi nihil aliud est quam esse partem materialem compositi actu vel aptitudine. Esse autem partem compositi materialem actu vel aptitudine, nihil est aliud quam esse capacitatem formae, vt ex ea cum forma resultet compositum: & sic idem est realiter vnum quod aliud. Et per consequens, si non potest esse quantum ad hoc quod est esse fulcimentum compositi sine forma: nec etiam quantum ad hoc, quod est esse capacitatem formarum.

Item fulcimentum compositi accipitur, aut pro eo quod est actu esse partem compositi: aut pro eo quod est esse partem compositi aptitudine. Si primo modo, dicere quod Deus non potest facere materiam vt est fulcimentum compositi: est dicere quod Deus non potest facere materiam, vt partem actu ipsius compositi sine forma. Similiter etiam quod Deus non posset facere sub¬ iectum idem actu, vt partem actu compositi ea subiecto & accidente separabili sine illo accidente: impossibile enim esset quod Deus faceret hominem partem in actu compositi, ex homine & albedine: sine albedine. Ergo secundum hoc non plus dependet materia a forma substantiali, quam subiectum in actu ab accidente separabili. Si autem accipiatur secundo modo fulcimentum compositi, pro eo quod est esse partem compositi secundum aptitudinem: constat quod hoc conuenit materiae per essentiam suam. Nec potest esse capacitas formae, quin sit sic fulcimentum compositi. Vnde talia videntur mihi satis vana: ideo dimittenda.

Et ideo magis videtur esse tenendum cum alia opinione quae dicit quod nulla virtute potest materia fieri vel esse in rerum natura sine forma: & hoc potest ostendi ex natura rei & ex dictis eorum qui ponunt contrarium. Ex natura rei primo si ponatur esse differre re ab essentia.

Ad cuius euidentiam, praesupponenda sunt duo. Primum est quod si esse differt ab assentia, oportet ponere quod illud in quo immediate, & in per se subiecto recipitur esse: sit ipsa forma: sicut & figura se habet ad quantitatem: ita quod sola forma per se nata est facere vnum cum esse sicut propria potentia cum proprio actu compositio autem vel materie habet esse vniri per formam. Secundum quod praesupponendum est, quod non omne illud quod Deus potest separare ab aliquo, potest indifferenter cuicumque alii vnire: alioquin posset vnire quantitatem Angelo, & facere quod Angelus esset corpus. Ratio est, quia quando secundum essentialem & per se ordinem ordinantur ad inuicem aliqua duo vt actus & potentia, habitudo immediata ad aliam potentiam repugnat tali: sicut repugnat vni illarum potentiarum esse aliam. Vnde ita repugnat figurae informarae immediate substantiam non quantam: sicut repugnat quantitati esse substantiam, quod quidem nulla virtute fieri potest quod quantitas sit substantia. Et ex hoc secundo habetur quod si esse, re differt ab essentia, non potest quacumque virtute fieri quod recipiatur immediate in aliquo, nisi illud sit forma.

Ex his potest sic argui. Materia non potest esse in rerum natura fine actu essendi: & hoc patet. Quia sicut impossibile est aliquid album esse nisi albedine: ita quod hoc non potest fieri quacumsiue virtute: ita impossibile est aliquid esse in rerum natura existens sine actu essendi, siue existendi. Sed materia non potest habere esse sine forma, si esse differt ab essentia: & hoc patet ex praesuppositis. Quia impossibile est si esse differt ab essentia: ita quod quacumque virtute hoc non potest fieri. Ergo &c. Si autem ponatur quod esse non differat re ab esse, adhuc sequitur idem.

Ad cuius euidentiam primo praesupponendum est quod nulla res quacumque virtute potest esse extra in actu, nisi ponatur habere actum quo formaliter aliquid natum est esse simpliciter in actu: omnis enim potentia, siue actiua, siue passiua respicit aliquem actum quo effectus formaliter habeat esse.

Vlterius, ratio formae est ista, quod est quidam actus quo aliquid natum esse actu: sed vlterius ratio formae substantialis, est quo aliquid natum est esse actu simpliciter. Et si aliquis actus virtute Dei possit esse in rerum natura sine substantia, sicut est de quantitate in sacramento altaris: ta¬ men ex aptitudine nullus actus habet quod possit simpliciter habere esse nisi sit actus substantialis vel habens ipsum. Nihil etiam potest esse in actu in rerum qualitercumque sine actu,

Ex hiis arguitur sic, sicut vnumquodque se habet ad hoc quod sit actus vel includat actum: ita se habet ad hoc quod possit esse actu in rerum natura. Sed materia, nec est actus, nec partem sui actum includit. Ergo materia per se solam sine omni forna non potest esse in actu. Vnde videtur quod aequalis potentia sit facere materiam esse actu per se solam, & facere quod pura potentia sit quidam actus. Quod quacumque virtute fieri non potest: quia contradictoria implicat.

Hoc etiam probatur ex dicto ponentium oppositum. Quia ipsi ponunt quod virtute diuina non potest aliquid fieri nisi saltem aptum natum sit habere aliquam potentiam per quam aliquam operationem natum sit exercere. Et hoc dicunt in illa quaestione in qua volunt probare quod non possit assumi aliqua natura in vnitate persone diuinae, nisi habeat potentiam operatiuam eleuabilem. Sed impossibile est imaginari quam operationem possit habere vel exercere illud quod est sola materia carens omni forma. Ergo &c.

Si autem accipiatur in formitas materiae secundo modo, seilicet corpus quoddam habens quandam in materia formam informantem totam materiam corporalem: & quod post de illo fuerint facta distincta corpora, puta diuersa elementa, hoc semper est impossibile.

Primo quia quando generatum fuit elementum ex praedicto corpore, puta ignis vel aer: aut fuit generatum ex illo corpore corrupto: aut ex illo manente. Si primo modo sequitur quod illud corpus erat secundum suas qualitates contrarium elemento generato ex eo. Et per consequens quod erat elementum aliud, vel corpus mixtum: & sic habebat formam determinatam. Si secundo modo sequitur quod aliae formae aduenientes erant accidentia, quia illa forma corporeitatis facit ens simpliciter; tum quia forma substantialis; tum quia per eam est illud corpus substantia ingenerabilis & incorruptibilis: & perfectum elementum habens. Talis ergo infirmitas non est ponenda.

Secundo, quia si elementa a principio fuerunt generata ex illo corpore, ita possent elementa resolui in ipsum: & ssc inueniretur adhuc apud nos aliquod corpus quod nec esset corpus coeleste, nec elementum, nec mixtum ex elementis, quod falsum est, quia nulla experientia hoc docet.

Si autem informitas accipitur tertio modo pro scilicet carentia cuiusdam formositatis accidentalis ita quod dicatur primo fuisse creata materia informis, id est corpora coelestia & elementa cacatentia aliquibus virtutibus actiuis & passiuis, & aliquo ornatu quem modo habent, hoc satis probabile est. Cum enim Daus daturus sit soli, vt promittit scriptura maiorem claritatem post iudicium quam modo habeat, non est inconueniens si corpora caelestia & elementa fecerit a principio cum carentia aliquorum accidentium quae non habent vel cum eisdem accidentibus remissis. Quod autem elementa potuerunt fieri sine ornatu plantarum & animalium quae in ipsis surt: modo nonest dubium.

Ad primum ergo: quo probatur quod simpliciter materia potuit fieri carens omni forma dicendum per interemptionem minoris. Ad primum autem quo probatur illa minot dicendum, quod dato quod forma non sit causa materiae propriae:atamen est causa compositi sino quo non potest fieri materia. Qtuod impossibile est materiam sieri nisi vt partem composui ex potentia & actu substantiali.

vel potest dici quod dato quod formae non sit causa materiae per modum quo est causa compositi, vt scilicet sit pars materiae i est tamen causa materiae, vt terminans eius potentialitatem; ita quod materia & forma sint sibi inuicem causae. Materia inquantum est quid substractum substentans formam: & forma materiae inquantum est terminans eius potentialitatem.

Ad secundum dicendum quod mator intelligenda est quando prius natura in nullo dependet a posteriore. Sic autem non est in proposito.

Vel potest dici, quod etiam materia vno modo est prior forma inquantum sustentatur in materia: & e conuerso, forma est prior materis, inquantum primum est intelligere formam dantem esse materiae, quam materia sit in rerum natura.

Ad tertium dicendum quod licer materia quae potest stare cum diuersis formis non dependeat determinate ex aliqua illarum determinate: tamen indeterminate dependet ex hac vel illa.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1