Text List

Quaesito 2

Quaesito 2

Utrum lumen habeat esse reale in aere

QVAESTIO SECVNDA. POstea quaeritur vtrum lumen habeat esse reale in aere.

Et arguitur quod non, quia formae reales plures numero non possunt esse in eodem subiecto. Sed plura lumina sunt in eadem parte eri. Ergo &c. Probatio minoris ptimo per tabulam perforatam, vbi apparet manifeste quod si ex eodem latere tabulae, ponantur duo luminaria ex vtraque parte foraminis: luminaria illa vltra foramen proiicientradios ad partes diuersas Sed in ipso foramine simul concurrent. Ex quo videtur quod in foramine sint duo sumina differentia numero.

Secundo, idem apparet per virgam siue baculum positum inter duo luminaria, qui baculus statim facit vmbram ex vtraque parte. Hoc autem non esset nisi ex vtraque parte priuaret lumen vnius luminaris, & dimitteret lumen alterius. Ergo &c.

Tertio, idem apparet de intentionibus colorum quae sunt eiusdem rationis quantum ad hoc cum lumine. Quia cum per idem medium a diuersis videantur diuersa alba; ita quod dlud quod videtur ab vno non videtur ab alio: oportet quud in medio sint diuersae intentiones albi. Alioquin si non esset nisi vna, illa duceret quemlibet videntemn in cognitionem vtriusque albi.

Praeterea, forma realis non se multiplicat in& instanti. Sed lumen se multiplicat in instanti. Ergo &c.

Praeterea, forma realis potest manere ad absentiam agentis. Sed lumen non manet ad absentiam agentis. Ergo &c.

Contra. Quia lumen facit in aere immutationem realem, quia est causa calefactionis, vel alicuius talis. Ergo habet esse reale.

Respondeo. Primo intendo ostendere quod lumen habeat esse reale in aere.

Secundo, quod impossibile est, duo lumina esse in eadem patre aeris.

ARTICVLVS PRIMVS.

AD euidentiam primi sciendum, quod esse intentionale dupliciter potest accipi. vno modo prout distinguitur contra esse reale, sic quod sit ens tantum rationis: sicut vniuersalitas, vel aliquid tale. Et sic impossibile est lumen esse ens intentionale, quia constat quod lumen aliquam entitatem realem habet in re extra animam. Alio modo potest dici intentionale illud quod est repraesentatiuum alterius: sicut si imago Herculis diceretur eius intentio. Et intenrio sic dicta habet verum esse reale ex istens in genere: vt iam probabitur. Lumen autem in aere bene facit ad hoc quod est ducere in cognitionem: sed hoc non est eins principalis & solus effectus, imo habet multos alios effectus.

Quod autem lumen sit aliqua res & aliquam entitatem realem habeat in rerum natura, pater: & hoc nullus negat. Sed quod habeat tantam entitatem quod sit in aliquo genere, aliqui negant. Quod tamen ita sit: probo. Quia Phylosophus. S.Metaphy: diuidit ens quod diuiditur in decem ptaedicamenta contra esse quod dicit veritatem propositionum quod est ens rationis tantum. Vnde non enti sicut & enti conuenit. Ita enim est haec propositio vera nihil est nihil, vel chimera est chimera: sicut ista homo est homo. Ens autem diuisum contra ens quod est tantum rationis & dicit veritatem propositionum, diuiditur in decem praedicamenta. Sed lumen non pertinet ad illud quod est tantum ens rationis: quia aliquid est extra animam. Ergo lumen pertinet ad ens quod diuiditur in decem praedicamenta. Sed ens quod diuiditur in decem praedicamenta diuiditur in eae sufficienter; ita quod sub ente communi impossibile est dare aliquod ens, quod non sit in aliquo praedicamento: alioquin diuisio entis in ea esset insufficiens. Quia impossibile est aliquid contineri sub aliquo communi quin contineatur sub aliquo membrorum ipsum diuidentium si sufsicienter diuidatur: sicut impossibile est esse animal, quod non ssit vel rationale vel rrrationale. Ergo oportet ponere quod lumen sit in aliquo praedicamento.

Si dicatur quod est in praedicamento per reductionem, sicut punctus vel vnitas. Et ideo non oportet quod sit aeque reale sicut illud quod simpliciter est in praedicamento.

Sed hoc nihil est.

Primo, quia quod est in praedicamento sicut vnitas vel punctus: est in praedicamento sicut principium rei existentis in praedicamento, & tale habet simpliciter esse reale. Ergo & lumen habet esse, reale si sic sit in praedicamento.

Secundo quia aliquid dicitur esse in praedicamento non sicut species praedicamenti quando non conuenit sibi ratio ipsius generis generalissimi: sicut ratio quantitatis non conuenit vnitati. Sed hoc non potest dici de lumine: quia qualitas est secundum quam quales dicimur. Aer autem dicitur qualis secundum lumen, est enim lucidus vel illuminans. Ergo lumen est in genere qualitatis vt quaedam species qualitatis, & est in tertia specie qualitatis: quia est qualitas inferens passionem sensui.

ARTICVLVS SECVNDVS.

SEcundo probo quod impossibile est quod pluQra lumina numero sint in eadem parte medit vel plures intentiones. Quia propter dependentiam accidentis est quod sicut eius esse dependet ab esse subiecti: ita & eius vnitas & pluralitas dependet ab vnitare & pluralitate subiecti. vnde quanto aliquod aceidens magis dependet a subiecto, tanto minus potest habere pluralitatem noma pluralitate subiecti. Sed talia accidentia maxime dependent a subiecto cum habeant debilissimam entitatem. Ergo minime possunt plurificari in eodem subiecto.

Nec obstat quod quantitas quandam vnitatem & pluralitatem habet de se: quia hoc soli quantitati conuenit. Nec etiam sic sibi conuenit quod secundum naturam possit habere vnitatem vel entitatem sine esse in vnitate subiecti: nec etiam potest esse quod plurificetur quando est in subiecto non plurificato subiecto. Vnum quaecumque accidentia existentia in eodem subiecto non habent vnde differant numero nisi plurificetur subiectum.

Nec videtur quidquam quod dicunt alii, quod habent multitudinem ab agente, quia ab eo dependent: aliae autem formae dependent asubiecto. Quia constat quod omnis forma quaecumque est in aliquo subiecto, dependet subiectiue & quasi sustentatiue a subiecto in quo est, & semper & de necessitate dependet ab aliqua causa effectiua conseruante quaecumque sit illa. Vnde qua ratione tales formae possent plurificari in eodem propter diuersitatem agentium conseruantium: eadem ratione & aliae.

Item ipsum fieri dependet necessario a causa propinqua. Ergo si dependere a causa propinqua facit quod possunt esse plura lumina numero, vel plures intentiones solo numero differentes: eadem ratione poterunt esse in eodem subiecto simul duo fieri differentia solo numero: ita quod duo ignes facient in eodem subiecto & secundum eandem partem duo calefieri, siue duas cale factiones. Quod est inconueniens.

Sic ergo videtur mihi quod & lumen & imutatioilla quae fit a coloribus, & species sensus & intellectus, si sint species: sunt verae res in rerum natura existentes & sub determinato predicamento puta qualitatis.

Ad primum in oppositum dicendum, quod sicut patuit, minor est falsa. Ad probationem eius dicendum, quod falsa illa luminaria non faciunt duo lumina in foramine illius tabulae: sed vnum lumen. Quia ambo luminaria agunt in aerem existentem in foramine: quia directe opponitur vtrique. Sed aer qui est vltra tabulam non totus opponitur vtrique luminari. Sed vna pars vni & alia pars aliis. Et ideo vltra foramen causant diuersos radios in diuersis partibus: quia diuersae partes & non eaedem opponuntur illis luminaribus.

Ad secundam probationem minoris dicendum, quod baculus positus in medio facit duas vmbras, vnam ex vna parte, & aliam ex alia; non quidem quod existentibus duobus luminibus in toto medio auferat quasi vnum lumen ex vna parte, & aliud ex alia: sed quia ex vtraque parte vbi prius erat vnum lumen niagis intensum, facit lumen magis remissum.

Ad tertiam probationem dioendum, quod il¬ la ratio procedit ex falsa imaginatione, imaginantur enim quod color causet quandam intentionem in medio, & nihil plus faciat, & illa intentio postea sit ipsum agens principaliter mouetoculum. Hoc autem falsum est: limo color est illud quod mouer totum quicquid ei secundum rectam lineam opponitur quantum se extendit sua virtus: ita quod & aer & aqua & totum quod ei directe opponitur, comparatur ad ipsum colorem vt vnum mobile. Sicut etiam totum dyaphianum quod opponitur corpori luminoso; siue sit vnum corpus puta aer; siue plura, pura ignis, aer & aqua, comparentur ad ipsum vt vnum mobile: & ipsum luminare est quod illuminat omnes pattes ei oppositas, non vnam per aliam. Quia vna non posset illuminare aliam ad ita persectum lumen sicut est in corpore opposito soli. Sicut patet quando aliqua pars illuminata actione reflexa illuminat ea quae non opponuntur, vbi est debile lumen. Sic etiam licet intentio colorum in medio posset aliquam immutationem facere: non tamen ita perfectam quae sufficeret ad visionem. Vnde color est illud quod totum medium vna cum oculo immutat. Et quia talis immutatio fit secundum rectam lineam, ideo color non immutat ad videndum nisi illum oculum qui ei secundum rectam lineam opponitur. Et quia vnum album opponitur vni secundumistam lineam & aliud alii, ideo existente in eodem medio vnus oculus videt aliud non propter diuersas intentiones existentes in medio, sed propter hoc quod vnus oculus opponitur secundum rectam lineam vni albo & alius alii. Et ideo vnus eorum mouetur ab vno albo & alius ab alio.

Notandum autem quod differt intentionem esse in medio, & aliquid esse intentionaliter in medio. Quia intentionem esse in medio est illam immutationem esse in medio sicut in subiecto, vt quoddam accidens informans ipsum. Et ideo sicut impossibile est plura accidentia numero esse in eodem subiecto: ita impossibile est plures intentiones numero esse in eadem parte medii. Sed esse intentionaliter in medio non est ipsum esse in medio sicut in subiecto, sed est eius intentionem vel immutationem ab eo factam esse in medio. Et sic dicitur etiam ipse color esse intentionaliter in medio. Et sic possunt esse intentionaliter in medio plura numero inquantum vna immitatione numero potest a diuersis coloribus numero hoc fieri.

Ad secundum dicendum, quod minor est falsa, quia fecundum Phylosophum in libro de sensu & sensato, aqua tota potest simul calefieri vel frigefieri; iat quod non vna pars ante aliam: licet minus intensum praecedat esse magis intensum. Vnde ad hoc quod forma habeat esse reale vel intentionale non refert vtrum fiat in instanti vel in tempore.

Ad tertium dico, quod illa forma quae manet ad absentiam agentis, & illa quae non manet sunt reases. Alioquin ecelum cum non possit manere non conseruante suo agente immediate qui est Deus, esset ens intentionale. Figura etiam quam causat sigillum in aqua est ita realis & ens reale sicut figura quam causat in cera: & tamen non manet ad absentiam agentis, & alia manet. Vnde sic manete vel non manere: ninil facit ad prepesitum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaesito 2