Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea

Dixit etiam peur producant aquae reptisunime viuentis, &c.

Distinctio decima quinta. QVAESTIO PRIMA.

DEinde quaeritur. vtrum coelum agatin omnio ista inferiora: & conseruet ea.

Et videtur quod non. Quia nihil agit ad producendum aliquid dignius se. Sed omnia animata sunt coelo digniora: quia animatum est dignius in animato. Ergo &c.

Si dicatur quod potest producere viuum inquantum agit in virtute intelligentiae mouentist quae est viua.

Contra intelligentia mouens orbem, nullam virtutem actiuam dat ei. Quia non dat ei aliquam qualitatem actiuam: sed tantum influit er motum localem per quem approximatur agens passo. Ergo non videtur coelum posse attingere ad producendum aliquod corpus nobilius se. Quia motus qui est ad formam nobilem, directe respicit nobilitatem virtutis actiue: & illius a quo est. Non autem motum localem. Si enim ignis applicetur ad aquam: aequaliter calefacit a quocumque applicetur. Ergo coelum intelligentiae mouentis, non potest artingere ad tam nobilem formam sicut est anima, si coelum est inanimatum.

Praeterea, stabilitas effectus conseruati, dependet ab immobilitate causae: sed coelum continue mouetur. Non ergo potest esse causa conseruans, & dans permanentiam rebus inferioribus.

Praeterea, causa de necessitate agens imponit necessitatem suis effectibus, sed corpora celestia de necessitate uaturae agunt. Ergo si emnia infetiora reducerentur in causas coelestes, oninia inferiora de necessitare euenitent.

Contra. Lex diuininus est, insinita per media in supprema reducere. Erpo ista inferiora reducuntur in substantias fpirituales mediantibus corporibus suppremis, scilicet coelestibus & per consequens omnia ista reducentur in virtutem coelestem.

Respondeo. Hic sunt quatuor facienda. Primun, est ostendere corpora coelestia agere in mferiora.

Secundum, est ostendere quod omia quae hic naturaliter aguuntur necessario reducuntur in virtutem coelestem sieut in causam agentem.

Tertium, est ostendere coelum esse conseruans haec inferiora.

Quantum, est ostendere coelum non imponere necessitatem hiis inferioribus: ita quod per comparationem ad coelum, omnia haec inferiora de necessitate eueniant.

ARTICVLVS PRIMVS PRimum ad sensum patet, scilicet ecelum Tagere in inferiora. Quia manifesse videmus quod sole accedente ad nos sicut fit in aestate, augetur calor apud nos & pnllulant terrenascentia: & ipso recedente fit oppositum. Et hoc fit vel semper, vel saltem vt in pluribus. Illud autem quod fit vel semper, vel vt in pluribus non potest esse a casu: & ideo quod talia fiant apud nos accedenre sole non potest esse a casu. Qportetergo quod sol habeat aliquam habitudinem per fe ad talem pullulationem & calefictionem: non potest autem ibi fingi faciliter alia habitudo quam habitudo causae efficientis. Ergo, &c.

Si autem quaeratur quomodo coelum agat in Ista inferiora.

Dicendum, quod per lumen suum habet ista inferiora alterare: & in eis qualitates & alias formas inducere. Non enim oportet quod calefaciens sit calidum formaliter, vel frigefaciens frigidum: alioquin non esset aliqua aequiuoca causa quod est falsum Quia omnis actio creata vniuoca, oportet reduci in aequiuocam: quia illa quae vniuoce agunt sicut calidum generat calidum, non habet causam nisi solum super hoc indiuiduum. Sed aequiuoca non solum habent causam super hoc indiuiduum tantum, vel illud tantum: imo oportet quod habeant causam in quam reducantur omnia quae sunt in illa specie: quia omnia sunt generabilia, & propter hoc omnium eorum oportet dare aliquam causam. Nullum autem eorum quae sunt infra aliquam speciem, potest esse causa omnium existentium in specie: alioquin esset causa sui ipsius. Ergo oportet vbicumque est agens vniuocum eiusdem speciei: reducere actionem talis agentis in aequiuocum alterius speciei.

Et ideo, non oportet quod generans calidum, sit calidum formaliter. Nec oportet dicere, quod lumen coeli per confricationem partium aeris gencret calorem. Imo ipsum lumen de se est & productiuum caloris, sicut & calor raritatis: & sic etiam est de aliis virtutibus calefactibilibus.

ARTICVLVS SECVNDVS

Qvantum ad secundum, sciendum quod omne quod inferioribus naturaliter fit, oporter reducere in virtutem caelestem: sicut incausam efficientem. Dico autem omne quod fie hic natur aliter. Nam ab agente per liberum arbitrium, siue sit homo siue Angelus, posset fieri aliquid hie inferius, saltem aliquis motus localis: quem non oporteret reducere in virtutem caelestem. Tamen motus factus ab homine, magis deberet reduci in virtutem caelestem: quam motus factus ab Angelo. Quia motus factus ab homine, depender ab aliqua virtute illigata corpori exequente: quae virtus aliquo modo reducitur in coelum.

Quod autem omnia quae hic inferius naturaliter fiunt reducantur in virtutem caelessem: potest ostendi faciliter sic. Quia quicquid fit naturaliter in generalibus, & corruptibilibus: oportet reduci in aliquam causam naturalem ingenerabilem & incorruptibilem. Sed haec causa non est nisi corpus caeleste. Ergo, &c.

Probatio maioris. Quia sicut omne mobile genoraliter oportet finaliter reduci in aliquod omnino immobile: ita oportet reducere omine generabile, & omne quod est in generabilibus, ad aliquam causam ingenerabilem, & incurrupribilem.

Hoc etiam exigit reductio causae vniuocae ad causam aequiuocam, scilicet quod omne generabile reducatur in aliam causam ingenerabilem. Ista autem causa ad quam immediate reducuntur omnia generabilia: non est Deus. Quia Deus regit inferiores creaturas mediantibus superioribus. Ista etiam causa, non potest esse Spiritus creatus. Quia Spiritus immediate moueret ad formam. Illud autem in quod reducuntur generabilia & corruptibilia; oportet esse mouens immediate ad formam.

Nam generatio & corruptio, est motus ad formam. Ergo oportet necessario quod causa in quam immediata oportet reducere omnia generabilia & corruptibilia, sit aliquod agens corporeum naturaliter agens, & natum mouere ad formam: quod sit ingenerabile & incorruptibile: & sic patet maior. Minor etiam de se patet. Quia talis causa naturalis corporalis, non potest esse aliud quam corpus caeleste cui soli conuenit esse corpus naturale naturaliter incorruptibile. Et ideo sequitur conclusio principalis scilicet quod omnia quae fiunt in generabilibus & corruptibilibus oportet reducere in virtutem caelestem. Omnia autem inferiora: sunt generabilia & corruptibilia. Ergo, &c.

ARTICVLVS TERTIVS

Qvantum ad tertium. Sciendum, quod omne quod est factum ab alio scilicet omnis effectus: dependet ab aliqua causa conseruante quaecumque sit illa.

Conseruatio autem dupliciter accipitur. Vno modo pro impeditione corruptiui, sicut si diceretur aliquis conseruare ouem si impediret lupum ab eius corruptiua virtute & sic, non est dubium quod coelum conseruat aliqua prohibendo corruptiua eorum: sicut posset conseruare rosam prohibendo frigus congelans.

Alio modo dicitur aliquid directe consemare: quado per se effectus in suo esse continue depedet ab eo: sicut lumen in aere dependet a sole. Et sic intelligitur quod dicitur, vtrum inferiora dependeanta virtute coeli sicut a eausa per se conseruante.

Et ad hoc dico quod omnes formae hic inferius existentes, & omnia quantum ad omnes formas suas substantiales & accidentales, excepta anima rationali & omnia quae sunt in ea: dependenta coelo. Quia si ista inferiora non dependent a coelo. Aut hoc est t quia effectus coeli recipitur in aliquo subiecto quod habet virtutem retentiuam effectus impressi a coelo, quae virtus retentiua, non reducitur in coelum: sicut figure impressa in ligno, imprimitur ei quod habet virtutem retentiuam talis figurae. Quta lignum per soliditatem suam, est retentiuum talis figurae, nec soliditas eius contrariatur figurae: & ideo figura potest manere in absentia artificis alicuius. Aut hoc est, quia effectus coeli statim cum est factus: reducitur immediate in aliquam causam communem caelo & eius effectui, a quo vtrumque conseruetur immediate.

Sicut praecipue contingit in effectu agentis vniuoci. Sicut ignis generatus postquam est generatus. Ita immediate respicit caelum: sicut ignis generans. Et ideo postquam ignis est generatus: non plus depedet ab igne generante, quam econuerso

Neutro autem istorum modorum contingit, quod effectus caeli non dependeant a cuelo. Non primo modo. Quia vt dictum est, nihil praesupponitur effectui caeli: quod effectum. impressum a caelo retineat ipso absente.

Secundo etiam modo non potest. Quia ista inferiora postquam sunt generata, non possunt habere ita immediatam habitudinem ad causam que est supra virtutem caelestem Quia ea quae sunt hic inferius, non reducuntur etiam postquam facta sunt immediate in virtutem diuinam: ita quod non mediante aliqua alia creatura altiori hoc fiat.

Nec ista inferiora, quantum ad esse formale possunt reduci in spititum creatum immediate. Er ideo non potest esse quod ista inferiora post. quam sunt producta, reducantur ita immediate in causam quae est super virtutem caelestem, sicut in caelum. Sicut ignis genitus reducitur, ita immediate in caelum: sicut ignis generans postquam iam generatus est.

Et ideo videntur omnia haec inferiora dependere a virture caelesti sicut a causa conseruante, quantum ad omnia quae naturaliter hic fiunt: excepro quod non habet causalitatem effectiuam super essentiammateriae, nec super essentiam animae rationalis.

ARTICVLVS QVARTVS.

Qvantum ad quartum, ad illud quod absolute quaeritur, respondere non est difficile. Quia absolute loquendo, satis potest ostendi coelum necessitatem effectibus inferioribus non ponere.

Quia illa causa quae in suo esfectu potest impediri ab alia causa, non imponit absolute necessita. tem suis effectibus. Sed coelum est talis causa. Quia eius effectus ad cuius scilicet productionem coelum habet otdinem: potest impediri per causam agentem lib. arb. scilicet per hominem, vel Angelum. Vnde si virtus coeli haberet, generare rosam, vel aliquid tale, homo vel Angelus, posset impedire, vel abscindendo rosarium, vel aliquid tale faciendo.

Et si restringatur quaestio, vt quaeratur vtrum circumscripta omni actione agentis per libe. arh. coelum imponeret necessitatem inferioribus effectibus: ita quod omnes effectus hic inferius, per comparationem ad virtutem coelestem haberent necessitatem eueniendi: Potest ostendi quod non. Quia vna pars cosli potist impedire effectum alterius partis. Sed illud quod impediri potest: non euenit de necessitate. Ergo non omnis effectus hic prouenlens a coelo, prouenit de necessitate: ita quod coelum imponat ei absolutam necessitatem eueniendi.

Sed forte dicetur ad hoc, quod licetessectua illius causae coelestis quae imped tur, non eueniat de necessitate: tamen illum effectum. impediri euenit ex necessitate.

Et ad hoc dico, quod illum effectum impediri, non potest reduci in aliquam causam caelestem: quae imponat necessitatem ei, quod est talem effectum impediri. Quia illud simpliciter potest imponere necessitatem ei, quod est talem effectum impediri, quod potest esse causa per se, & necessaria eius quod est vtramque virtutem caelestem concurrere, quarum vna impediuit effectum alterius. Sed nulla virtus caelestis potest esse causa necessaria talis concursus, nec vtro que virtus, nec altera tantum, nec aliqua tertia vit tus corporalis, fuit causa quod concurrent illa duo corpora caelestia. Quia nulla virtus caelestis mouet corpora caelestia ad hoc quod concurrant.

Et ideo adhuc stat, quod virtus corporis caelestis non imponat necessitatem tali impedimento: quod prouenit ex tali concursu¬

Sed adhuc stat difficultas. Quia dato quod nulla virtus caelestis imponat necessitatem isti concursui, tamen motores corporum eaelestium supposito quod sic moueant: imponunt necessitatem isti concursui. Et sic adhuc videtur stare quod stantibus talibus mocibus caelestium corporum sicut sunt: tale impedimentum de necessitate eueniet. Et similiter omnia alia quae reducuntur in virtutem corporis caelestis sic moti.

Ad hoc autem potest dici, quod adhuc stantibus talibus motibus nonsequitur quod omnia que reducuntur in virtutem caelestem, de necessitate sic eueniant quod absoluta necessitate sit neceffarium ea euenire.

Ad cuius euidentiam, sciendum quod ea quae hie fiunt a coelo, diuersas virtutes coeli secundum diuersas dispositiones derelictas in materia inferiori ab vno corpore caelesti, ad recipiendum effectum alterius: non tantum vno modo possunt se impedire, sed infinitis modis. Verbi gratia si invna parte aeris sit materia venti, & in materia inferiori sit parata materia pluuiae vel in circumstantibus regionibus sit materia venti, vel aliquid aliud natum impedire talem materiam venti vt habeat effectum suum. Talis materia potest valde multis modis impediri: & similiter, possec multis modis iuuari concursus. Ergo multarum talium quae non sunt per se determinata ad vnum modum agendi, sed quasi infinitis modis, pessunt agere in se inuicem, & modica immutatio potest immutare, vt motio plus tendat ad vnum effectum quam ad alium: quae modica motio vel immutatio potest multis modis euenire: & tanto plus quanto talia mouentur a coelo mediantibus pluribus agentibus inferioribus. Ideo ista modo non proueniunt a coelo necessario: nisi necessitate quae est ex suppositione. Vt si ista materia non impediatur, de necessitate eueniet: quantum non impediti, non est necessarium. Quia infinitis modis quasi possunt impedientia & promouentia variari. Nec sequitur quin omnia quae hic fiunt reducantur vt in causam imponentem necessitatem absolutam eis. Quia coelum non habet habitudinem deter¬ ininatam, & necessariam absolute: ad ea quae facit hic mediantibus talibus pluribus concurrentibus. Et sic videtur posse sustineri quod stantibus motibus caelestibus sicut sunt, circumscripta actione agentis per li. ar. hic inferius adhuc non sequitur quod ea quae fiunt a coelo eueuiant necessario necessitate absoluta.

Ad primum ergo, dicendum, quod coelum agit in virtute duplicis intelligentiaei, ta quod etiam intelligentiam vocemus Deum: scilicet invirtute intelligentiae mouentis orbem, & non dantis virtutem actiuam: & ab hac non habet simpliciter quod agat. Sed habet ab ea quod sic moueat vsque ad gradum determinatum, & alteret secundum diuersum concursum vnius corporis caelestis cum alio: & non sufficeret ad hoc quod coelum esset causa corporis animati, quod moueret in virtute talis intelligentiae. Mouetur etiam cuelum in virtute intelligentiae dantis ei esse, & virtutem actiuam, & haec intelligentia secundum nos est Deus: secundum autem Phylosophos haec intelligentia est Angelus mouens orbem. Dico ergo quod coelum in virtute intelligentiae quae dat sibi esse & virtutem actiuam potest esse causa corporis animati. Vnde secundum catholicos multo plus potest esse caelum in virture dei dantis esse, & virtutem actiuam: quam posset in virtute intellgentiae mouentis orbem, etiam si illa intelligentia daret sibi esse, & virtutem actiuam sicut Phylosophi posuerunt. Ratio autem procedit ac si caelum solum ageretin virtute intelligentiae quae habet tantum mouere.

Ad secundum dicendum, quod stabilitas istorum dependet a stabilitate caeli secundum quod est causa inferiorum. Non autem est eausa conseruans ista inferiora secundum aliquem vnum aspectum determinatum: sed quod influentia totius caeli attingit ista inferiora secundum aliquem vnum aspectum. Secudum antem hoc caelum est stabile: quia non est dare aliquid inferius cui non adfit semper influentia caeli.

Ad tertium patet ex dictis: quia caelum non imponit necessitatem liberam suis effectibus: nec est causa necessaria in causando ita quod habeat habitudinem necessariam ad omnem effectum suum. Et ratio huius posita est in principali solutione.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1