Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum anima intellectiva sit forma hominis

Hic de origine animae plura quaeri solent, scilicet vnde creata fuerit, &t.

Distinctio decima septima. QVAESTIO PRIMA. Svper decimam septimam quaeritur vtrum anima intellectiua sit forma hominis.

Et arguitur quod non. Quia si anima esset forma corporis, conueniret sibi per essentiam suam esse formam. Nam vnaquaeque forma substantialis & accidentalis, per duam essentiam est forma. Sed anima non est forma per essentiam suamErgo, &c: Maior patet. Minor probatur. Quia illud cui per essentiam suam conuenit quod sit forma, semper & de necessitate est forma: quia quod conuenit alicui per essentiam, semper & de necessitate ei conuenit. Sed animae non semper & de necessitate conuenit esse formam: alioquin semper & de necessitate informaret. Ergo animae non conuenit per essentiam suam quod sit forma¬

Praeterea, potentia non est magis abstracta, quam essentia in qua est. Sed potentia intellect. ua quae est in essentia animae est separata a materia, nec potest esse forma corporis. Ergo essentia animae non potest esse forma corporis.

Praeterea, si anima esset forma substantialis hominis, opotteret quod in pluribus hominibus essent plures intellectus. Sed hoc est inconueniens. Fago, &c. Maior patet: probatio minoris.

Primo, quia si animae plurificantur, hoc est quia coniunguntur diuersis corporibus, siue in diuersis partibus manent. Sed hoc non potest esse causa plurificationis earum. Quia tunc in separatione non maneret nisi vna, & sic que prius erant diuersae animae: postea essent vna numero. Quod videtur inconueniens. Ergo, &c.

Secundo, quia cum intellectum sit in intelligente, si essent plures intellectus numero, essent & diuersa intellecta numero, & conuenientia in specie, dummodo illi intellectus intelligerent vnam naturam specificam. Sed hoc est inconueniens. Quia tunc sequeretur quod iutellecta non essent vniuersalia: sed singularia plura numero in eadem specie. Ergo, &c.

Contra. Secundum Phylosophum in secundo de anima, est ex qua viuimus, sentimus: & intelligimus. Sed illud quo intelligimus est forma inmateria sicut & illud quo sentimus. Ergo anima rationalis est forma substantialis hominis.

Respondeo. Hic sunt quatuor facienda. Primum, est ostendere quomodo quidam volunt dare in ista materia colorem positioni Commentatoris. Secundum est ostendere, quod illa coloratio nihil valet. Tertium est ostendere, quod anima rationalis fit forma homininis. Quartum erit ostendere quod impossibile est vnum intellectum numero esse in omnibus.

ARTICVLVS PRIMVS,

Qvantum ad primum, sciendum est quod, Commentor posuit animam intellectiuam non esse formam corporis: & tamen posuit cum hoc quod homini conueniebat intelligere. Et posuit vnum intellectum numero omnium hominum: & tamen cum hoc secundum eum stabat quod non oportet quod illud quod intelligit vnum, etiam intelligat alius.

Hanc ergo opinionem volunt quidam moderni colorare. Primo quantum ad hoc, quod ipsi volunt ostendere quomodo potuit habere colorem verbum Commentatoris: scilicet quod intellectus non esset forma hominis, & tamen homo intelligeret.

Ad cuius euidentiam, sciendum quod secundum oes substantia spiritualis coniungitur per spplieationem corpori, non secundum contactum quantitatis & ab extra, sicut corpus coniungitur corpori: sed interiora corporis penetrat, ita quod substantia spiritualis simul est cum corpore cui applicatur.

Secundo, sciendum est quod secundum eos formae intentionales sicut possunt esse plures numero in eodem subiecto, ita potest esse vna numero in pluribus subiectis: dummodo sint simul. Quia in pluribus subiectis distinctis situr non posset esse vna forma intentionalis.

Et ex istis duobus concludunt tertium, scilicet quod eadem forma intentionalis potest esse infantasmate & intellectu: licet intellectus non vniatur corpori vt forma. Quia potest esse simul cum corpore: ita quod species quae causatur a sensu facta in actu est sicut in subiecto in fantasmate & in intellectu. Et vlterius ponunt quod illa species prout est in intellectu elicit actum intelligendi, ideo dicunt quod quia a forma fantasmatis quae est etiam forma homnis, elicitur actus intelligendi in intellectu possibili: ideo vere & proprie attribuitur homini quod intelligat. Et sic colorant illud dictum Commentatoris: quod scilicet ista possint stare scilicet quod intellectus non sit forma hominis, & tamen homo intelligat

Quantum autem ad aliud scilicet quomodo possit esse vnus intellectus omnium hominum, & tamen vnus non intelligit quod intelligit alius: colorant sic dictum Commentatoris. Dicunt enim quod substantia spiritualis potest esse in pluribus simul, & in quolibet tota: & in ordine ad vnum in quo illa plura vniuntur. Et quia omnes homines vniuntur in natura humana: quia participatione speciei omnes homines sunt vnus homo Ideo ille intelectus quem ponit Commentator potest esse in omnibus homnibus: & in quocumque totus.

Vlterius secundum quod ille intellectus est in diuersis homnibus, species diuersorum fantasmatum informant ipsum: ita quod illa ex parte intellectus quantum quidam est de se, habent vnitatem: sed plurificantur secundum diuersitatem fantasmatum. Et ideo aliud intelligit secundum quod vnitur vni fantasmati: & aliud secundum quod vnitur alii. Et ita quod non communicatur homini nisi illud intelligere quod ei contingit secundum quod vnitur fantasmati illius homnis: & ideo non oportet quod illud quod intelligit vnus homo intelligat alius: & sic patet de primo.

ARTICVLVS SECVNDVS

Qvantum ad secundum, sciendum quod ista coloratio poenitus nihil valet: & hoc faciliter patet deducendo per singula. In colorando enim dictum Commentatoris tria dicunt,

Primum est quod ille intellectus qui est substantia spiritualis non coniuncta homini vt forma, coniungatur ei per applicationem: & est intra hominem & intra fantasma eius.

Secundum est, quod eadem species numero quae est in fantasmate sicut in subiecto, est etiam in illo intellectu sicut in subiecto.

Tertium est, quod quia actus intelligendi elicitur ab illa specie, quae cum sit forma fantasmatis est forma homnis: ideo dicitur proprie homo intelligere.

In primo istorum sunt duo defectus primus est, quia imaginatur substantiam spiritualem situari: ita quod secundum situm locetur intra corpus, cuius oppositum ostensum est supra.

Secundo, quia secundum istos, Angeli non sunt alicubi nisi per applicationem virtutis: siue per contactum virtutis. Esse autem per contactum virtutis, non est aliud quam agere in illud quod tangitur. Ergo illa substantia spiritualis non applicatur homini, nisi per hoc quod agit in hominem. Sed secundum istam positionem, nihil agit in hominem: sed ponitur situari in homine, vt postea simul eum fantasmate recipiat vnam speciem

Secundum, etiam dictum, est valde irrationabile.

Primo, quia sicut supra dictum fuit, formae intentionales dependent in vniuate & pluralitate: ab vnitate, & pluralitate subiecti, multo plus quam aliae multae formae. Vnde impossibile est eandem speciem esse in fantasmate: & in illo intellectu sicut in subiecto.

Secundo. Quia dato quod idem accidens posset esse in duobus subiectis simul existentibus: hoc tamen non posset esse, nisi quodlibet illorum subiectorum esset natum suscipere illud accidens: sicut calor recipitur in calefaciente & calefacto. Alioquin, quando secundum imaginationem istorum Angelus est simul eum corpore: calor posset informare vtrumque. Substantia autem intellectualis carens omni corpore, & omni organo corporeo, non est nata recipere speciem existentem in fantasmate. Quia nullum corporale, siue sit vnum, siue non vnum, potest communicare cum substantia pure spirituali in aliquo accidente vnius speciei. Alioquin, cum fantasiari & sentire sit spiritualius quam illae species, substantia pure intellectualis posset habere in se, actum sentiendi & fantasiandi: & econuerso intelligere illud numero poterit esse in illo intellectu & in fantasmate: quae omnia sunt absurda. Ridiculum est etiam, ponere quod distinctio secundum situm tollat a diuersis subiectis quod sint diuersa subiecta, diuersitatem suis accidentibus tribuentia.

Tertium etiam quod dicitur homo intelligete: quia ab eius forma effectiue elicitur actus intelligendi, est satis irrationale.

Primo, quia vt ostensum est, impossibile est actum intelligendi secundum dictam positionem, elici a forma hominis, si actus intelligendi non potest elici effectiue nisi a specie existente in intellectu. quia vt ostensum est, impossibile est esse eandem speciem in fantasmaet & in intellectu. Si autem ponatur quod aliquid non existens in intellectu, puta species existens in solo fantasmate: possit elicere actum intelligendi. Si intelligere, est actum intelligendi elici effectiue a forma intelligentis: sequitur quod fantasma intelligat. Secundum omnem igitur positionem istorum: sequitur indubitanter fantasma intelligere. Quia constat quod secundum istam potentiam, actus intelligendi eliciatur a forma fantasmatis: cum eadem species numero sit fantasmatis & intellectus illius.

Secundo, quia auctores istius positionis, ponunt quod sola essentia diuina elicit effectiue actum intelligendi in intellectu creato, quo actu homo videt Deum, & tamen hoc est falsum quod Deus intelligat vel videat illo actu videndi siue intelligendi qui est in intellectu creato. Non ergo ad hoc quod alicui conueniat intelligere, sufficit quod eius forma sit causa effectiua, siue quod eli¬

ciat effectiue. Imo oportet quod sit subiectum actus intelligendi. Secundum autem dictam positionem, homo nec secundum se totum, nec secundum aliquid sui esset subiectum actus intelligendi. Quia intellectus ille in quo solo est actus intelligendi, non ponitur pars hominis.

Coloratio etiam quam inducunt pro Commentatore quantum ad secundum eius dictum quo ponit vnum intellectum omnium hominum: & tamen vnum non intelligere quod intelligit alius, nulla est.

Primo quidem, quia quando dicitur quod substantia spiritualis quando applicatur ad aliqua potest in pluribus simul esse, & tota: & in quolibet illorum quando habent ordinem ad aliquod vnum: hoc non est intelligendum de quolibet. Quia non est intelligendum de vno secundum rationem quod conuenit vniuersali: vt propter hoc dicatur quod substantia spititualis possit esse in pluribus. Quia conueniunt in vno praedicabili vniuersali.

Sic enim posset esse in omnibus corporibus simul. Quia omnia corpora communicant in vno vniuersali: quod est corpus. Sed hoc intelligendum est, quia substantia spiritualis potest esse in pluribus inquantum habent ordinem ad aliquod vnum reale, & in ordine ad aliquod reale, prout scilicet comparantur ad substantiam spiritualem, vel sicut in vnum perfectibile reale: sicut omnia membra corporis animati sunt vnum siue constituunt vnum perfectibile ab anima, vel sicut etiam vnum mobile: conuenientia autem omnium hominum in homine in communi, est conuenientia in vno secundum rationem, scilicet in vno vniuersali: & ideo talis vnitas non potest esse ratio quod substantia spiritualis vna numero possit esse simul in omnibus hominibus.

Secundo, quia saltem sequetur quod quidquid intellectus vnius hominis intelligit, intelliget intellectus vniuscuiusque, ex quo non est nisi vnus intellectus. Sequetur etiam quod duo homines respectu eiusdem naturae specifice habeant vnum actum intelligendi numero; vel quod plures actus intelligendi numero, sint in codem subiecto. Quod sic patet, quia species albi in me & in te: aut causat eundem actum intelligendi numero: aut plures. Si eundem. Ergo ego & tu per vnum actum numero, intelligimus album. Si plures, cum omnes actus intelligendi sint in solo intellectu, quia intelligere non potest esse in fantasmate: cum intellectus existens in me & inte sit idem numero, sequitur quod in eodem intellectu numero, sint plures actus intelligendi numero: quia intelligere meum, & tuum respectu albi eum sit species specialissima: non possunt differre specie. Quodlibet autem istorum est inconueniens. Ergo &c. Multa alia possent adduci: sed praetermitto. Quia & positio, & eius coloratio vt potest patere ex dictis, sunt satis friuolae. Et sic patet de secundo.

ARTICVLVS TERTIVS.

Qvantum ad tertium adduco vnam rationem ad probandum, scilicet quod necesse est animam intellectiuam esse formam hominis & propter facilitatem loquendi accipiamus intellectum pro anima intellectiua: & fiat talis ratio. Ille cui conuenit intellipere, vel est secundum se totus intellectus: vel habet intellectum partem sui. Sed homini conuenit vere & proprie intelligere. Ergo oportet quod vel homo secundum se totum sit intellectus: vel habeat intellectum partem sui. Vtramque afsumptam probo. Et primo primam habeat, scilicet quod ille cui conuenit intelligere: vel est secundum se totum intellectus, vel habet intellectum partem sui.

Ad cuius euidentiam, sciendum quod intellinere non conuenit alicui ex hoc quod est eausa effectiua actus intelligendi. Nam secundum hoc fantasma intelligeret. Quia fantasma in virtute intellectus agentis, vel immediate: vel mediante specie mouet intellectum possibilem ad actum in¬ telligendi. Sed opottet quod ille cuiconuenit intelligere, siue actiue se habeat, siue non: quod sit subiectum actus inte ligendi. Ex hoc sic arguitur, nullus intelligit nisi sit subiectum actus intelligendi, vel secundum se totum, vel secundum aliquid sui. Sed nullus potest esse subicctum actus intelligendi, nisi sit intellectus, vel habeat intellectum partem sui. Quia actus intelligendi non potest esse in aliquo sicut in subiecto, nisi ratione intellectus, qui est primum & perse subiectum actus intelligendi. Ergo ille cui conuenit intelligere, vel est secundum se totum inrellectum, vel habet intellectum partem sui.

Minorem simplicitor probo, scllicet quod proprie homini conueniat intelligere: ita quud intelligere hominis non erit quoddam nobile sentire, vt quidam posuerunt. Quia nulli deest aliquod sentire, nisi ei cui deest aliquod organum sensus. Et hoc patet, quia omnis virtus sensitiua est virtus in organo existens; & omne sentire exercetur per organum. Sed per Philosophum, imo secundum omnes nulli animali perfecto deest aliquod organum sensus. Ergo omni animali perfecto inest sentire cuiussibet sensus. Sed non omne animali perfecto, sed soli homini inest cognitio intellectiua quam homini attribuimus Ergo illa cognitio non est sentire: sed est vere & proprie intelligere.

Nec potest dici quod sit aliquod sentire in virtute aliqua quod differt ab intelligere hominis, sicut cognitio eiusdem speciei minus clara differt a cognitione magis clara & magis limpida: quia intelligere hominis vt de se patet magis d ffert a sentire cuiuscumque bruti, quam differat estimatiua naturalis sensitiua a sensu exteriori quae constat differre specie.

Absurditas etiam magna videtur ponere, quod virtus organica se possit extendere ad cognitionem rationum vniuersalium: sicut homo in se experitur. Vnde manifestum est hominem vere & proprie intelligere, & habere operationem transcendentem omnem sensum. Et sic patet minor. Sequitur ergo conclusio, scilicet quod oportet quod homo vel sit secundum se totum intellectus: vel quod habeat intellectum partem sui.

Sed impossibile est quod sit secundum setotum intellectus, quia illud quod secundum se totum est intellectus non potest sentire. Quia sentire requirit organum corporeum. Homo autem manifeste experitur seipsum eundem esse qui sentit, & qui intelligit. Ergo necesse ponere quod habet intellectum, scslicet animam intellectiuam partem sui. Sed constat quo anima intellectiua non potest esse pars quae est materiaEt ideo necesse est quod anima sit substantialis forma hominis. Et sic oportet quod in constitutione hominis anima vniatur materiae vt formas Et sic patet de tertio,

ARTICVLVS QVARTVS.

Qvantum ad quartum, scilicet quod non sit vnus intellectus numero omnium hominum facile est probare. Hoc autem probo ad nunc duplici via. Vna sumitur ex eo quod statim probatum, est quod scilicet intellectus accipiendo intellectum pro anima intellectiua est forma substantialis hominis: quia multiplicatis principiatis oportet principia intrinseca quae sunt materia & forma multiplicari. Sed vt probatum est, intel¬ lectus est principium intrinsecum hominis. Quia est eius forma substantialis, vr probatum est. Ergo multiplicatis hominibus, oportet ipsos intellectus multiplicari: & per consequens est impossibile eundem intellectum numero esse in omnibus hominibus imo nec in duobus.

Secunda ratio accipitur ex operatione intellectus. Quia si vnus est intellectus omnium, oportet omnem cognitionem, siue falsam, siue veram omnium hominum esse in eodem subiecto: quia omnis cognitio intellectiua, est in intellectu solo sicut in primo & per se subiector Sed impossibile est omnem cognitionem intellectiuam veram & falsam omnium hominum esse in eodem sicut in subiectoi Ergo impossibile est quod sit idem numero intellectus omnium hominum. Maior patet. Minorem probo, quia opiniones quae sunt de contradictoriis: sunt contrariae secundum Phylosophum. Licet enim opinata sint contradicto. ria: opiniones tamen ipsae sunt contrariae. Sed constat quod diuersi homines opinantur opposita de eadem. Ergo opiniones diuersorum hominum sunt frequenter contrariae. Sicut quando vnus opinatur coelum non habere materiam: & alius opinatur coelum habere materiam. Sed impossibile est contraria esse in eodem subiecto. Ergo impossibile est opiniones omnium hominum quae opiniones sunt quaedam actus intellectus, esse in eodem subiecto. Et fic patet minor, scilicet quod omnes cognitiones intellectiue omnium hominum, siue verae siue falsae, non possunt esse in eodem subiecto. Et sic patet de quarto.

Ad primum in oppositum dicendum quod illud quod conuenit animae per essentiam ita quod nec includat aliquid aliud ab essentia; vel non importat habitudinem aliquam ad aliud diuersum ab essentia animae: semper & de necessitate sibi conuenit. Modo vnibilem esse formam aptitudine, licet importet habitudinem ad materiam vnibilem: non tam en ad materiam vnitam actu. Et quia anima non potest absolui ab vnibilitate materiae, semper & de necessitate conuenit animae esse formam aptitudine: sed esse formam actu informantem, fiue actu vnitam, sibi non semper conuenit. Quin hoc importat habitudinem ad materiam actualiter vnitam. Nec tamen sequitur quod quando anima vnitur actu materiae vt forma, vniatur per medium formale: sicut si diceretur figura vniri substantiae immediate, cum vniatur per aliud a se sicut per causam effectiuam.

Et quia influentia illius causae faciens ad vnionem effectiue, non semper adest in anima manens: nom semper est actu forma in formans materiam. Vnde quando dicitur quod forma per quam essentiam vnitur materiae, magis est accipiendum priuatiue, sub hoc sensu, non per aliud ab essentia, quam positiue: ita quod essentia dicat causam vnionis, & illa priuatio scilicet, ly non per aliud, excludat aliud a forma quod sit medium formale per quod fiat vnio. Non autem excludit aliud, quod sit causa efficiens vnionis.

Ad secundum dicendum quod quando dicitur intellectus est potentia separata. Non est sic intelligendum, qua si potentia intellectiua sit separata realiter a subiecto: vel quod non sit anima quae est forma materiae. Sed pro tanto dicitur separata a materia: quia in sola essentia animae est sicut in subiecto.

Et hoc habet anima ex hoc quod est forma non dependens, quod potest esse subiectum alicuius accidentis, cuius subiectum non est materia, nec compositum ex materia & forma: ita quod materia in nullo est eius subiectum.

Quando ergo dicitur quod potentia non est magis abstracta quam substantia cuius est potentia Si intelligatur quantum ad hoc quod potentia non est magis nata esse sine subiecto quam essentia in qua est, verum est. Et sic est in propositou Nam potentia intellectiua non potest esse sine subiecto quod est anima. Sed anima potest esse sine eo quod ei substernitur, scilicet materia.

Si autem intelligatur sic, scilicet quod potentia non est abstractior quam essentia, idest, non est minus vnibilis materiae, vel subiecto quam essentia animae. Dico quod non oportet. Quia non oportet quod omne illud quod informat formam substantialem non dependentem informet materiam illi formae substantiali subiectam.

Ad tertium dicendum, quod diuersorum hominum sunt diuersi intellectus. Ad illud quod inducitur contra. Dico quod animae non habent quod possint esse plures tantum ex actuali vnione ad materiam: sed ex vnibilitate. Nec tamen intelligo quod animae distinguantur per relationes a sed ex hoc quod sunt formae natae esse in materia. Sed habent quod possint distingui numero, siue in corpore, siue extra. Licet enim formae vnde forma, non conueniat multiplicari numero: ramen forma vnibilis materiae ex natura qua est talis forma, habet multiplicari.

Ad aliud dicendum, quod aliquid potest esse in intellectu dupliciter. Vno modo subiectiue. Et sic species dicitur esse in intellectu. Et illud quod est singulare sic in intellectu, oportet plurificari plurificato intellectu, & esse etiam singulare: siue sint plures intellectus, siue vnus tantum. Quia illum intellectum in esse reali oportet esse rem quandam singularem & vnam numero: & per consequens illa quae sunt in tali intellectu sicut in subiecto sunt singularia.

Alio modo est aliquid in intellectu obiectiue, quia scilicet est quoddam intellectum existens inprospectu intellectus: & illud quod sic est in intellectu, non oportet plurificari secundum pluraliratem intellectuum: & sic est intellectum in intellectu res quae intelligitur. Et ideo, vna natura intellecta est obiectiue in intellectu multorum illam naturam intelligentium, siue intelligatur vniuersaliter. Sicut quando plures intelligunt hominem in eo quod homo, siue particulariter, sieut si plures intelligerent Socratem modo quo im diuiduum potest intelligi. Vnde non oporter quod obiectum intellectum a pluribus, plurificetur numero. Vel obiectum plurium intellectuum sit singulare.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1