Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus

QVAESTIO SECVNDA.

DEinde quaeritur. Vtrum anima natura intelligat abstranendo a fantasmatibus.

Et arguitur quod non: quia si anima abstrahit a fantasmate. Vel hoc est quia fantasma educit speciem de potentia intellectus possibilis. Et hoc non videtur, quia species intelligibilis cum sit forma spiritualis, & intentionalis, non potest educi de potentia subiecti: aut hoc est quia eadem species transit a fantasmate ad intellectum possibilem: & similiter hoc non potest esse. Quia accidentia nonmigrant a subieeto in subiectum. Ergo nullo modo.

Praeterea si species intelligibilis causareturin intellectu a fantasmate. Hoc non est nisi in virtute intellectus apentis. Sed fantasma non potest agere in virtute intellectus agentis in intellectum possibilem. Ergo &c. Maior patet. Minor probatur. Quia si fantasma agat in vittute intellectus agentis, aut imprimitur ei aliquid ab intellectu agente: aut non. Si aliquid ei imprimitur, tunc cum illud quod est impressum fantasmati sit in organo corporeo. Iam illud impressum, erit cum conditionibus materiae: & sic per ipsum fantasma non habebit esse immateriale, nec per consequens poterit mouere. Si autem intellectus agens nihil imprimit fantasmati: sequitur quod fantasma nihil recipiat ab intellectu agente per quod possit mouere: & sio nullo modo fantasma poterit mouere in virtute intellectus agentis.

Contra. Phylosophus vult quod sicut colores ad visum ita fantasma ad intellectum: sed colores mouent visum ad videndum. Ergo & fantasma mouet intellectum. Sed intellectum possibilem moueri a fantasmare, est abstrahere a fantasmate. Ergo &c.

Respondeo. Hic tria facienda sunt. Primo, ostendendum est quid importat abstrahere a fantasinate. Secundo, quomodo possit talis abstractio fieri. Tertio, soluetur quaestio praesens, scilicet vtrum intelligamus abstrahendo a fantasmate.

ARTICVLVS PRIMVS

Qvantum ad primum. Sciendum quod quantum ad nunc duplex est abstractio. Vna est qua res intellecta dicitur abstrahi, per hoc intelligitur praeter aliquid quod ei est coniunctum in re. Et haec abstractio nondicit aliquam actionem realem quae sit in re abstracta: sicut vniuersale abstrahitur a particulari sicut homo a Socrate: vel animal ab homine: vel sicut Mathematica abstrahuntur a naturalibus, sicut circulus a cupror & de tali abstractione non loquimur hic. Non enim simili modo dicimus speciem abstrahi a fantasmate, sicut hominem a Socrate: vel circulum a cupro. Quia illa abstractio speciei a fantasmate, est realis actio qua fit species iniintellectu possibili: quae non praedicatur de fantasmate a quo abstrahitur, sicut homo praedicatur de Socrate a quo abstrahitur. Abstractio ergo qua dicitur intellectus abstrahere a fantasnratibus. Non est aliud quam quaedam realis motio qua mouetur intellectus a fantasmate: vel ad speciem intelligibilem, vel ad actum intelligendi. Non est imaginandum vt quidam videntur imaginari, quod intellecius quasi praecognoscens ea quae sunt in fantasmate videat ea, & quasi accipiat vnum ex eis: sic enim imaginari ridiculum esset. Imo antequam intellectus quicquam intelligat, in virtute intellectus ngentis mouetur naturaliter a fantasmate, sicut visus non prius videns naturaliter mouetur a colore: & sic patet primum, scilicet quid sit a fantasmatibus abstrahere.

ARTICVLVS SECVNDVS.

Qvantum ad secundum, quomodo scilicet fantasma in virtute intellectus agentis moueat intellectum possibilem: sunt tres opiniones.

Prima, est quod intellectus agens agit in fantasmata, non aliquid imprimendo fantasmati: sed remouendo. Vnde re mteriali & singulau pro posita, intellectus agens separat a natura vniuer. sali conditiones indiuiduantes quibus impediebatur illa natura a mouendo intellectumm possibit lem: & sic dicitur facere naturam vniuersalem, & potentem mouere intellectum possibilem: sta tamen separatio secundum eos, non est secundum rem: sed secundum rationem intelligendi.

Istud autem non videtur mihi verum. Primo quia agens remouens prohibens, licet nihil imprimat ei a quo prohibens tollitur: vt si dicatur nuod a mouens columnam nihil imprimit directa lapidi supposito. Tamen al quid imprimit irsi impedimento quod remouet, puta motum imprimit columnae impedienti quam remouet. Intel. lectus autem agens non imprimit non solum naturae vniuersali: sed nec conditionibus in diuiduantibus quae ponuntur impedire. Ergo non potest dici quod intellectus agens det virtutem fantasmati ad mouendum intellectum possibilem remouendo prohibens.

Sed si dicatur quod remouet illa non agendo aliquid, sed substrahendo influentiam. Sequitur quod intellectus agens prius conseruabat conditiones indiuiduantes: vel quod saltem conseruabat illud a quo istae conditiones conseruabantur. Quia nullum agens remouet aliquid subtra hendo infsuentiam suam, nisi illud quod mediate vel immediate conseruabatur abeo: hoc autem est Inconueniens, scilicet quod intellectus agens sit conseruans conditiones indiuiduantes mediate vel immediate. Ergo &c.

Secundo, quia illud quod habet esse secundum rationem intelligendi tantum: non potest dare alicui quod possit in actionem realem. Sed secundum eos, ista separatio est secundum rationem intelligendi tantum. Ergo non potest dare fantasmati quod possit in actionem realem. Sed mouere intellectum vel ad speciem, vel ad actum intelligendi, est actio realis in qua aliquid reale producitur. Ergo talis separatio non potest dare fantasmati quod possit mouere intellectum possibilem ad speciem vel actum intelligendi.

Tertio quia omne agens, & omne passum, oportet esse singulare in essendo. Quia agere actionem realem, vel pati, non conuenit rebus secundum esse tantum quod habent in arima: sed secundum esse reale quod habent extra. Sed ad esse reale fantasmatis quod habet in rerum natura, nihil facit talis separatio. Ergo nec adeius actionem qua agit in intellectum.

Vnde sicut illud quod mouetur, oportet esse quendam intellectum singularem: ita & illud quod mouet oportet esse quamdam rem singularem, licet illa res singularis puta fantasma: non moueat ad speciem repraesentantem rem singulariter: imo species causata, repraesentat rem vniuersaliter. Et propter hoc, dicitur quod tunc mouet. Quia natura materialis praesentata infantasmate, licet non nisi in suo esse singulari existens moueat non tamen mouet ad speciem repraesentantem singulariter sed vniuersaliter. Nec ramen ponendum est quod singularitas vel vniuersalitas moueat secundum quod huiusmodi: sed ipsa natura rei quae vtroque modo potest accipi. Ita tamen quod mouere non potest, nisi in singulari existens. licet ratio singularitatis vt sic non sit ei formalis ratio mouendi. Et ideo illud quod causat non est necesse repraesentare singulariter.

Alia opinio est, quae ponit quod intellectus egens aliquid imprimit fantasmati in cuius virtute ngit, & illud impressum, est aliqua motio siue immutatio aliqua spiritualis quantum ad hoc quod dat fantasmati aliquod esse immatersale: non quidem quantum ad hoc quod est separari aborganocorporeo, vel a conditionibus indiuiduantibus, sed inquantum ad hoc quod est esse magis actuale: & per consequens est minus materiale. Quia vna & potissima conditio materiae est potentialitas. Vnde quando dicitur eis quod illud impressum ab intellectu agente erit in organo: concedunt. Et quando dicitur vltra, quod tunc habebit conditiones indiuiduantes & materiales: concedunt quod non tolluntur ab eoconditiones indiuiduantes quae conueniunt tei existentis in organo. Tamen tollitur ab eo, & a famasmate, per ipsum, conditio materiae quae est potentialitas: & ideo fantasma fit magis potens agere quam prius.

Licet autem istud posset aliquo modo sustentari: tamen difficile mihi videtur posse videre quid possit intellectus agens imprimere fantasmati. Quia constat quod non imprimit motum localem, vel quod si imprimeret: nihil faceret ad propositum. Quia motus localis nihil facit ad hoc quod fantasma moueat intellectum. Motum autem alterationis, vel spiritualem non potest facere nisi aliquam formam imprimat: nec facile est videre qualis sit illa forma. Quia non videtur probabile organa sensuum extetiorum vel interiorum, informari aliqua forma intentionali, nisi intentionibus rerum sensibilium ad quas non habet mouere imellectus agens: sed ipsa sensibilia quae mouent ipsos sensus ad talia.

Et ideo est tertius modus ponendi qui videtur mihi magis probabilis scilicet quod fantasma dititur monere intellectum potentialem, in virtute intellectus agentis. Non quia ex parte sua aliquid recipiat ab intellectu agente: sed magis ex parte effectus.

Ad cuius euidentiam sciendum, quod aliquid dupliciter potest dici mouere in virtute alteriusi Vno modo ex parte sui. Quia scilicet recipit ab isio altero virtutem aliquam: per quam agit. Sieut si diceretur lunam illuminare aerem in virtute solis. Quia scilicet recipit a sole virtutem, per quam agit illuminando acrem. Eit sic secundum istam viam, non dicitur fantasma agere in virtute intellectus ngentis: quia fantasma etiam sicut in subtecto nihil recipit ab intellectu agente:

Alio modo dicitur aliquid agere in virtute alterius ex parte effectus, inquantum illud non potest agere intertium, nisi illo astero secum in agendo concurrenter ita quod illud quodprius per se non poterat habere effectum: alio concurrente habet de nouo effectum suum. Et dicitur sic agere in virtute altenus, inquantum virtus alterius concurrens cum eo ad agendum in tertium: facit quod habeat coagente altero, suum offectum. Et isto modo dicitur fantasma agere in virtute intellectus agentis. Quia scilicet ambo, videlicet intellectus agens, & fantasma agunt in tertium, scilicet intellectum possibilem: ita quod vnum non potest agere sino alio. Sicut si diceretur quod condensans aerem generat colores in virtute luminis, siue illuminantis acrem, non quod lumen agat in frigus, vel in rem frigidam condensantem: sed quod ambo agunt intertium scilicet in aerem. Et ista via videtur mihi magis probabilis. Quia secundum hanc viam non oportet ponere quod intellectus agens aliquid imprimat fantasmati, nec quod agat intertium secundum ratiouem intelligendi: & tamen saluatur quod in virtute eius agat fantasma, inquantum ambo realiter agunt in tertium.

Sed contra hoc potest obiiciPrimo, quia secundum hoc, non plus posset dici fantasma mouere in virtute intellectus agentis: quam e conuerso. Quia semper vtrumque requiritur.

Secundo. Quia cum fantasmati secundum se repugnet agere in intellectum, non videtur quod possit agere vna cum alio: sicut ignis cui secundum so repugnat agere in coelum, nec per se, nec cum alio, potest in coelum agere.

Tertio. Quia exemplum non est conueniens. Quia condensans & illuminans quodlibet, per se potest agere in aerem: licet non in colotem. Neutrum autem istorum, scilicet intellectus agens & fantasma; agit in intellectum possibilem.

Ad primum ergo istorum dicendum, quod fantasma dicitur magis agere in virture intellectus agentis: quam e conuerso. Quia intellectus agens est vniuer salius & principalius mouens. Licet eruim species intelligibilis inquantum est in speciali, species talis rei, magis reducatur in fantasma quam in intellectum agentem: tamen vt species illa est immaterialis & intellectualis, magis reducitur in intellectum agentem, quam in fantasma. Vnde fimile est sicut si diceretur quod condensans generat colorem in aere in virtute luminis. Quia colores magis reducuntur in lumen quam in medii inspissationem: quia est eorum forma.

Ad secundum dicendum, quod alicui mouere aliud potest repugnare: vel magis non conuenire dupliciter. Vno propter oppositionem effectus ad virtutem motiuam, sicut asino repugnat volare: quia talis effectus directo & per se repugnat virturi asini,

Alio modo hos eontingit propter imperfectio. nem virturis per se solam acceptae. Sicut illud quod tota virtus potest agere; repugnat soli partiIllud ergo quod primo modo repugnat alicui agere, nullo modo ei conuenit illud agere, nec per se, nec cum alio: sicut positum est exemplum de igno & coelo. Sed illud quod repugnat, vel magis non conuenit alicui secundo modo si per se tantum accipiatur non potest ei conuenire. Potest tamen ei conuenire si sumatur cum alio: sicut expresse potest patere in exemplo inducto. Quia generare colorem, nec condensans per se potest, nec illuminans: & trahere nauem vnus homo per se non potest: sed bene vnus cum alio potest

Modo dico quod non primo modo, sed secundo modo repugnat fantasmati agere intellectum possibilem

Et ideo licet per se non possit: cum aliotamen potest

Ad tertium dicendum, quod non oportet exemplum quantum ad omnia accipi: sed quantum sufficit ad propofitum. Vnde illud exemplum quod inducitur de condensatione in aerem, & de lumine: non inducitur quantum ad hoc quod quodlibet istorum potest habere aliquem effectum in aere. Sed quantum ad hoc quod habent aliquem effectum, in quem vnum eorum non potest sine alio: scilicet generare colorem in aere. Et si non possent habere alium effectum in aere nisi generare colorem: tunc vnum nihil posset facere nnae dlio: & esset simile per omnia.

ARTICVLVS TERTIVS

Qvantum ad tertium sunt duae opiniones. Quidam dicunt intellectum possibilem non moueri a fantasmate. Et isti diuersificantur in duas opiniones. Quarum vna est Platonis. Et est quod intellectus hubet species omnium rerum concreatas. Nec requiritur fantasma nisi ad excitandum: & sic reducitur in actualem considerationem eorum quorum prius scientiam habebat.

Istud autem non est rationabile. Primo, quia excitans, aliquid causat in excitando. Quando enim aliquis alte clamans, vel strepitum faciens, aliquem excitat: sonus ille mouet, & motionem aliquam facit in sensu auditus per quem soluitur ligamentum seusus. Et ita si fantasma excitatur intellectum, sequitur quod mouerintellectum: & sic adhucsequitur quod intelligimusper hoc quod mouemur a fantasmate.

Secundo. Quia si anima habet habitum scientiae a natura, dato quod dependeat ab aliquo sensu, vel fantasmate alicuius sensibils, ad considerandum sensibile, videtur quod sic dependeat a sensu quod quantumcumque excitata, nihil possit scire nisi prius fuerit in sensu. Quia cumtanta ignorantia sit in quibusdam hominibus, & in quibusdam tanta scientia: si in anima sunt habitus omnium scientiarum, videtur valde irrationabile.

Alii sunt tenentes eandem conclusionem, scilicet intellectum non moueri a fantasmate. Et dicunt quod intellectus format in se omnia quae sunt in eo, & quod fantasma requiritur vt intellectus agat eirca ipsum sicut circa suum obiectum.

Sed istud est vanum.

Primo. Quia impossibile est idem, & secundum idem re mouere, & moueri: vt alias fuit dedua ctum. Secundum autem auctores huius positionis, sequitur quod idem & secundum idem re moueret & moueretur. Quia non ponunt intellectum agentem, & possibilem differre re absoluta.

Secundo. Quia illa operatio quae nihil secundum rem ponit in obiectum, non requirit obiectum vt circa quod aliquid agat. Sed operatio intelligendi est huiusmodi. Quia intelligere non ponit aliquid realiter in re intessecta, sed tantum in intelligente. Vnde & non ens potest intelligi. Ergo, &c.

Et ideo est alia opinio quae ponit quod intellectus noster secundum statum praesentis vitae intelligat abstrahendo a fantasmatibus. Quod illud quod semper, & de necessitate dependet ab alio, habet aliquam habitudinem per se ad illud. Sed semper & de necessitate nostrum intelligere dependet a fantasmate. Ergo habet aliquam habitudinem per se ad fantasma. Sed non potest faciliter fingi habitudo per se inter ista duo, nisi mouentis & moti, vel causae vel effectus. Quia quod dicitur quod requiritur in termino scilicet vt si obiectum in prospectu intellectus: non valet. Quia ad hoc quod obiectum sit in prospectu intellectus obiectiue, sufficit actum intelligendi esse realiter in intellectu. Quia ad hoc sequitur obiectiue rem in: ellectam esse in intellectu. Et ideo videtur mihi necessarium, quod secundum praesentemstatum intelligamus abstrahendo a fantasmatibus.

Ad primum in oppositum. Dicendum, quod species reducitur de potentia intellectus posbilis, & quaecunque forma dependens a subiecto siue sit spititualis, siue corporalis: & hoc patebit magias in sequenti quaestione.

Ad secundum. Patet ex dictis. Quia nec opot. tet quod aliquid sit impressum fantasmati: nec oportet quod fantasma in virtute propria, & per se, sufficiat ad mouendum intellectum possibilem sine intellectu agente. Illi tamen qui dicunt quod aliquid imprimitut fantasmati, respondent & dicunt quod licet illud impressum babeat conditionem materiae quantum ad esse in organo, non tamen quantum ad potentialitatem. Quia illud est magis actuale: & per consequens minus materiale quantum ad hoc quod fantasma,

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2