Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum conscientia pertineat ad intellectum
Et arguitur quod non. quia si conscientia pertinet ad intellectum, conscientia pertineret ad cognitionem agendorum, & per consequens ille qui haberet maiorem cognitionem de agendis, haberet maiorem conscientiam: sed hoc est falsum. Cum sint multi qui magnam notitiam habent de agendis: & modicam conscientiam. Ergo, &c. Praeterea inquinari non pertinet ad intellectum, sed ad voluntatem: sed amplius dicit quorumdam conscientiam esse inquinatam. Ergo, &c.
Respondeo. Circa hoc est duplex opinio quidam dicunt quod synderesis, & conscientia pertinent ad voluntatem. Ita quod synderesis est motor voluntatis ad bonum in vniuer sali: sicut quod velit absolute honestum, vel bonum in vniuersali: sed conscientia est motor voluntatis ad volendum aliquod bonum agere in particulari, do quo fit deliberatio. Et dicunt quod motor qui est conscientia, sequitur semper iudicium rationis: siue rectae, siue errantis. vlterius dicunt quia voluntas quae est realiter conscientia, potest agere & secundum iudicium rationis: & contra iudicium raVe mrae vet eoe effiuis potest hbere modi¬ cam conscientiam: & magnam notitiam agendo. rum.
Ista positio videtur improbabilis: & implicare contradictoria. Improbabilis quidem. Quia ponere quod in eadem essentia simplici, sint diuersi motores immediate mouentes, directe & per se ad opposita: videtur non esse probabile. Sed hoc sequitur ad dictam positionem Ergo, &c. Probatio minoris. Quia secundum eos motor qui est conseientia, semper sequitur iudicium rationis. Sed secundum eos voluntas mouet se directe contra rationis iudicium. Ergo secundum eos, in essentia simplici voluntatis, sunt duo motores contra se inuicem directe mouentes. quia ille motor qui mouet contra iudicium rationis quod semper sequitur conscientia, mouet directe contra conscientiam: imo sequitur quod isti duo motores contra se inuicem mouentes: sunt vna simplex essentia voluntatis. Cum secundum eos nihil mouaat voluntatem nisi ipsa seipsam.
Quod autem implicet contradictoria. Probo. quia dicunt quod non oportet esse maiorem conscientiam, vbi est maior notitia agendorum. Aliud autem dictum scilicet quod motor quae est conscientia, semper sequitur iudicium rationis: includit contradictionem huius. Quia illud quod semper & de necessitate sequitur iudicium rationis, est maius vbi est maius iudicium rationis. Sed vt dictum est, secundum eos conscientia semper sequitur iudicium rationis, siue recte: siue errantis. Ergo vbi est maius iudicium & cognitio de agendis est maior conscientia. Et contradicit alii dicto immediate, scilicet quod non oportet esse maiorem conscientiam: vbi est maior notitia agendorum.
Si dicatur quod conscientia non dicitur sequi iudicium rationis propter hoc quod moueat secundum quod ratio dictat. Sed quia non mouet, nisi prius habita cognitione rationis, qua habita: potest mouere pro ratione & contra rationem. Hioc nihil est. Quia sic sequi rationem, id est, non mouere nisi praesupposita cognitione rationis, est commune omni motori voluntatis, vel voluntati secundum rationem cuiusque motionis. Si ponatur quod voluntas moueat se, vt ipsi ponunt, & sic sequi iudicium rationis: non esset proprium huius motoris qui est conscientia, cuius oppositum volunt, scilicet quod conscientia est motor vo. luntatis: qui in hoc differt ab aliis motoribus, quod semper sequitur iudicium rationis: vel rectae, vel errantis. quod autem falsum teneat in eonclusione, scilicet quod conscientia non pertineat ad intellectum: sed ad voluntatem. Probabitur probando opinionem aliam.
Est igitur alia opinio, quod conscientia pertinet ad intellectum: & dicit quendam actum intellectus.
Ad cuius euidentiam, sciendum quod secundum istam opinionem secundam: synderefis dicit Pabitum primorum principierum in agibilibus, sicut intellectua dicit habitum primorum principiorum in speculabilibus: siue iste habitus sit habilitas potentiae ad prima intelligibilia, siue sit aliquid superadditum potentiae, de quo ad nunc, non intromitto me. Ita quod sicur intellectus est quo statim quilibet iudicataliquid esse vel non esse: vel omne totum esse maius sua parte. Ita synderesis est habitus quo quilibet iudicat quod honestum absolute acceptum est bonum, vel quod iustum est bonum, vel aliquid tale: Sed inparttieulan iustumhoe vel honestum hoc quod est tristabile, sit bonuminon pertinet ad synderesim directe nisi pro tanto quod ex principio noto per synderesim, hoc potest syllogistice concludi.
Conscientia autem non dicit habitum: sed magis dicit applicationem principiorum quae accipiuntur secundum synderesim, vel legem diuinam, ad particulare agibile coneludendum. vt si dicatur sic, obediendum est Deo. Sed Deus hoc praecipit. Ergo hoc est faciendum, puta dicere horaias, vel aliquid tale. Sic ergo talis applicato rationis concluendo de aliquo particulari agibili quod sit faciendum. Vel etiam exanimatio qua examinatur vtrum sit factum iuste, vel noniuste factum, vocatur conscientia. Et hoc est quedam actualis applicatio. Et ideo censetentia dicit talem actum intellectus sic applicantus:
Quod autem conscientia pertineat ad intellectum. Probo per vnam rationem Nam conscientia dicitur illud quod hominem in conspectu Dei accusat, vel excusat: & quod in conspectu Dei testificatur. Sed accusare, & testificari, pertinet ad intellectum. Ergo, &c. Maior patet ex communi vsu loquendi. Minorem probo. quia testificari est quoddam dicere: nam tostificari, est dicere veritatem de aliquo quod quaeritur: & similiter accusare, est culpam suam: vel alterius dicere. Ergo, &c. Nec potest dici quod conscientia dicatur testificari per modum quo factum ipsum quando est euidens, dicitur testificari. Nam apostolus attribuit accusationem, & testimonium, conscientiae, cogitationibus defendentibus, & accusantibus. Constat autem quod cogitatio non testeficatur: nisi sicut actus dicondi interior, dicitur testificari.
Ex his etiam apparet quod conscientia non est potentia, vel habitus, vel iudicium commune de primis principiis agibilium, sed magis talis applicatio ad aliquid in speciali inquirendum: vel an sit factum, vel an sit bene, vel male factum, velan teneatur quis illud facere, vel dimittero.
Obligare autem, est perpendere se teneri ad aliquid faciendum. Talia autem sunt actus intellectus: nam tales actus quantum ad accusare, remodere, obligare, & consimilia, non possunt esse, nisi fiat applicatio regularis iuris, vel naturalis, vel diuini, vel vtriusque: ad illud de quo habetur cunscientia. Ex qua applicatione, appareat, vtrum illud de quo habetur conscientia, sit malum vel bonum: obliget, vel non obliget.
Ex his etiam apparent rationes eorum quae dicuntur de conscientia. Nam conscientia dicitur testificari, inquantum innotescit per eam aliquid esse factum. Dicitur autem accusare & remodere, vel accusare, inquantum innot escit illud quod factum est, esse bene vel male factum. Dicitur autem respectu futuri obligare, vel instigare, inquantum per eam innotescit hominem esse obligatum ad aliquid fadiendum: & inquantum hoc noto imperatur illud fieri.
Ad primum ergo in oppositum, dicendum, quod cognitio agendorum multiplex est, scilicet habitualis, & actualis. Adtualis potest esse spe¬ culatiua, puta cum quis scit syllogistice ex principiis notis, quid sit faciendum, non intendens quicquam facere. Et practica, cum quis habet iudicium quod statim est faciendum hoc vel illud. vbi ergo est maior notitia agendi actualis, & practica, qua iudicat quis omnino sibi aliquid faciendum: ibi est maior conscientia Er hoc bene supponit aliquam dispositionem in appetitu, sicut & prudentia quae pertinet ad intellectum.
On this page