Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum voluntas moveatur ab obiecto
Et arguitur quod non. Quia praesente motore ipsi mobili, statim necessario sequitur motus. Sed praesente obiecto voluntats, non necessario se quitur velle: & hoc experitur homo, quod scilicet non statim quocumque bono volibili proposito, exit homo in actum volendi. Ergo obiectum non est motor voluntatis.
Praeterea, obiectum voluntatis est bonum & finis. Sed fini non conuenit mouere proprie & effectiue. Alioquin non differret causalitas eausae finalis & efficientis. Ergo, &c.
Praeterea, si obiectum moueret voluntatem, aut hoc est quantum ad exercitium actus, aut quantum ad actus determinationem. Non quantum ad exercitium actus: & hoc concedunt etiam ponentes obiectum mouere. Quia ponunt quod voluntas mouet se quantum ad exercitium actus, vel quod moueatur ad hoc ab aliquo superiori instinctu. Nec etiam potest moueri ab obiecto, quantum ad determinationem actus. Quia exercinum actus, & determinatio actus non sunt diuersa reQuia se habent sicut exire in actum, & exite in actum determinatum, quae re non differunt. Sia cut nec animal, & animal determinatum. Sed quae non differunt re, reducuntur in eandem causam. Ergo illud quod non mouet roluntatem quantum ad exercitium actus: non mouet eam quantum ad determinationem actus. Sed obiectum, vt: dictum est, non mouet eam quantum ad exercitium actus. Ergo nec quantum ad determinationem actus, & per consequens nullo modo.
Praeterea, voluntas potest se mouere. Erpo non oportet quod moueatur ab obiecto. Probatio antecedentis. Quia ad pure patiendum non requiritur habitus, sicut patet in oculo, in quo non requiritut habitus ad hoc quod patiatur ab obiecto visibili. Sed voluntas requirit habitum ad volendum. Ergo voluntas non tantum habet pati & moueri: sed etiam agere & mouere. Et pet consequens non oportet quod moueatur ab obiecto.
Contra. Quia secundum philosophum ter, tio de anima, appetibile est mouent non motum Sed appetius est mouens motum ab appetibili. Nec facit in hoc aliquam differentiam inter appetitum sensitiuum, & apperitum intellectiuum: qui est voluntas. Ergo voluntas mouetur ab apbili quod est eius obiectum.
Prima opinio ponit quod voluntas effectiue non mouetur nisi a se: ita quod obiectum in nullo est causa per se mouens voluntatem: & tamen semper requiritur cognitio ipsius obiecti appetibi¬. lis, vt causa sine qua non
Eit dicunt quod est causa remouens prohibens: quia vt dicunt, ignorantia obiecti probibet voluntatem ne possit exire in actum: sicut etiam absent ia illummabilis, prohibet illuminatiuum quod non puissit exire in actum: & ideo ad hoc quod illuminatum illuminaret, requiritur praesentia illuminabilis. Et similiter, voluntas non potest exire in actum in absentia volibilis. & ideo requiritur praesentia obiecti volibilis, vt causa sine qua non.
Prima talis est, oportet voluntatem moueri vel a se, vel ab obiecto. Quia praeter mouens vniuersale quod est Deus, non videmus aliud a quo voluntas debeat moueri: sed a se non potest moueri. Ergo necesse est eam moueri ab obiecto. Maior pater. Minorem probo. Quia vt alias deductum est, impossibile est idem, & secundum idem per essentiam mouere & moueri, & hoc fuit alias sic pri batum & ostensum fuit quod distinctio quae distinguit inter esse in actu virtuali, & in actu formali non sufficit. Sed si voluntas moueret se, non mota ab obiecto idem & secundum idem per essentiam, esset mouens & motum cum non distinguatur voluntas in agentem, & possibilem, sicut in diuersas partes. Ergo impossibile est voluntatem mouere seipsam.
Secunda ratio est talis: illud quod semper & de necessitate, & in omni euentu requiritur ad ali, quem effectum, non potest esse causa per accidens illius effectus: imo oportet quod habeat per se habitudinem ad illum effectum. Sed ad actum volendi, semper, & de necessitate, & in omni euentu requiritur obiectum. Ergo impossibile est obiectum esse mere causam per accidens respectu actus volendi. Minor patet Maiorem probo. Quia si obiectum est causa per accidens tantum, respectu actus volendi. Aut est causa nihil penitus faciens ad effectum, sicut musicus est causa per accidens aedificandi: quia musica a qua dicitur musicus, nihil penitus facit ad aedificindum. Aut est causa aliquid faciens, scilicet mouere prohibens. Primo modo esse non potest. Quia remota causa nihil faciente ad effectum, nihil minus potest esse effeatus: sicut ablato hoc quod est esse musicum, adhuc manet posse aedificare, & potest quis actu aedificare. Sed voluntas, nullo modo potest velle sine obiecto praesente, saltem in cognitione. Ergo &c.
Nec etiam secundo modo potest esse. Quia nihil indiget semper, & de necessitate, & in onini eurntu, remouente prohibens nisi sit talis causa, cuius effectus semper & de necessitate habeat impediens. Sed impossibile est quod sit in rerum natura aliqua causa per se ord inata ad aliquem effectum: ita quod ille effectus per se semper, & de necessitate habeat aliquod impediens. Quia quod effectus causae per se impediatur, non potest esse per se intentum. Imo hoc est praeter intentionem naturae & a casu, quod effectus per se intentus ab aliquid causa impediatur. Talia autem non sunt semper & frequenter. Ergo impossibile est quod in rerum natura sit aliqua causa per se ordinata ad aliquem effectum, quae requirat semper & de necessatate causam remouentem prohibens: sed vt dictum est, ad actum volendi semper & de necessitate requiritur obiectum. Ergo impossibile est quod obiectum, scilicet respectu actus volendi, sit causa per accident remouens prohibens.
Si dicatur quod obiectum in genere cause non requiritur per se: sed reperitur semper, & per se, vt torminus: quia actus volendi terminatur ad tale obiectum.
Dico quod qui hoc dicunt ignorant propriam vocem. Nam licet obiectum quandoque a Doctoribus dicatur esse quasi terminus ad quem tendit voluntas, tamen hoc non est intelligibilis quasi obiectum habeat proprie rationem termini ad quem in motione voluntatis: sicut albedo est terminus ad quem dealbationis.
Nam terminus ad quem, saltem in aliis motibua a motu locali, debet esse immobili sicut in subiecto quod non potest dici de obiecto respectu voluntatis. Sed si dicitur terminus ad quem huius, inquantum causa mouens est aliquo modo terminus ad cuius similitudinem mouetur mobile: & sic haberemus propositum quod sic voluntas moueatur ab obiecto: in motione enim voluntas, termini proprie dicti, sunt non volens & volens, sicut in dealbatione non album, & album sicut enim ex non albo, fit album ita ex hoc non volente fit volens. Vnde ista procedit ex falsa imaginatione.
Tertia ratio talis est remouens prohibens priuatiuum necessario hoc facit ponendo aliquid positiuum, sicut remouere tenebram nihil aliud est quam ponere lumen. Si ergo intellectus praesentans obiectum, remouet prohibens priuatiuum, hoc facit ponendo aliquid positiuum, scilicet praesentiam obiecti: runc quaero, vtrum illud positiuum positum, aliquid faciat ad actum volendi aut non: si non. Pro nihilo fuit positum tale positiuum. Si aliquid facit, oportet quod faciat aliquid positiue: & quod requiratur ad actum volendi quantum ad aliquid positiuum. Sed non est facile fingerequod obiectum praesens faciat positiue, nisi moueat voluntatem ad actum volendi, vel immediate, vel mediante aliqua affectione impressa. Quia non requiritur vt terminus: vt ostensum est, nec vt subiectum actus volendi, sicut illuminabile requinitur ad illuminationem vt eius subiectum. Ergo oportet ponere quod obiectum praesens moueat voluntatem si debeat moueri.
Quarta ratio talis est. Nullus actus habet speciem a causa quae est omnino causa per accidens, & fine qua non. Sed actus voluntatis sicut & aliarum potentiarum, habent speciem ab obiecto. Ergo impossibile est quod sit tantum causa sine qua non. Maior patet. Minor etiam patet. Tum quia expresse vult hoc Philosophus. Tum quia finis propter quam voluntas vult alia, est formale in obiecto voluntatis: finis autem intentus dat speciem actui voluntaris.
Sed posset aliquis dicere ad hoc. Et ad duas rationes immediate praecedentes quod obiectum est per se causa actus voluntatis in genere causae finalis. Sed non in genere causae efficientis: & ideo semper requiritur & dat spem per modum sinis. Sicut si diceretr quod oportet actum esse talis speciei: quia oportet ipsum ordinari ad talem finem.
Hoc non valet. Primo quia forte non oportet concedere quod obiectum voluntatis sit finia eius, licet enim sit finis voluntatis secundum aliquid aliud, sicut intelligere, vel videre, & quod quis desiderat, est finis intellectus, siue visus. Non tamen oportet quod sit finis voluntatis.
Dato etiam quod sit finis voluntatis, nihilominus oportet ponere quod intellectus praesentans ebiectum, moueat voluntatem effectiue: quia si voluntas tenderet in finem aliquem per suum actum, oportet quod vel casu tendat in illum finem: ves quad voluntati sit illa tendentia ab aliqua cognitione dirigente illam motionem in finem determinatum. Primum non potest esse. Quia tunc semper tendentia voluntatis in finem determinatum esset causalis.
Si autem secundo modo. Ant voluntas dirigit suam motionem in finem per cognitionem quam ipsa habeat: & hoc est vanum dicere. Quia ipsa non habet cognitionem. Aut dirigitur solum ab aliquo exteriore eognoscente, sicut sagitta dirigitur ad signum a sagittante: per quem modum naturalia tendunt ad suos finer ex motione diuina. Et hoc non potest esse. Quia tunc voluntas non esset appetitus sequens cognitionem appetentis per voluntatem: sed se haberet tantum ad modum appetitus naturalis. Ergo relinquitur quod voluntas sit mota ab intellectu, eam dirigente ad determinatum finemn. Et sic oportet voluntatem moueri ab intellectu praetentante obiectum.
Nec valet si dicatur quod homo qui habet intellectum & voluntatem, est qui prius mouet se per intellectum ad intelligendum: postea ad volendum per voluntatem absque hoc quod intellectus moueat voluntarem. Quia aut mouer se ad volendum inquantum intelligens, aut non Si fic. Ergo intelligere, causalitatem habet per se super velle. Si non: ergo homo non dirigit se in volendo er intellectum, licet velit intelligens. Sicut etiam posset cadere intelligens, si intelligeret casum: nec tamen casus posset causari ab intellectu. Vnde talia ex falsa imaginatione procedunt.
Et ideo est alta opinio quae ponit quod voluntas mouetur effectiue ab obiecto quantum ad determinationem acture: sed a se, vel a superiori instinctu mouetur, quantum ad exercitium actus.
Adi cuius dicti euidentiam, sciendum quod voluntatem moueri ab intellectu quantum ad determinationem actus, & moueri a se quantum ad exercitiuum actus potest intelligi quadrupliciter.
Primo modo non secundum quod actus informans voluntatem: sed prout est obiectum volitum. Vnde sciendum quod actus volendi potest comparari ad voluntatem dupliciter; vel in formetiue, prout formaliter voluntas est volens secundum ipsum: vel obiectiue secundum quod voluntas potest velle, amare, velle exercere actum volendi. Quia potest refsecti supra suum actum & velle suum actum. Potest ergo esse sensus quando dicitur quod voluntas mouetur a se quantum ad exercitium actus, & ab intellectu quantum ad determinationem actus, accipiendo hoc ex parte voliti. Vnum quod quando proponitur ipsum exercere actum volendi vt quoddam volibile: in tali actu voluntas moueat se, & non intellectus. Sed quando proponitur aliqua alia res determinata vt obiectum volibilo, puta seruite Deo, vel ire ad ecclesiam moueatur ab intellectu, & nona se & iste intellectus est falsus quia sicut ire ad Ecclesiam, vel seruire Deo, vel aliquid tale est quoddam determinatum volibile: sia etiam exercere actum volendi. Et ideo quando intellectus proporat exercere actum volendi: & vt nquoddam obiectum volibile; ita mouet intellectus voluntatem ad volendum tale exercitium, sicut mouet ad volendum alia: & voluntas modo quo exponitur, mouet se quantum ad exercitium actus in volendo alia, ficut in volendo ipsum exercitium actus.
Vnde quando dicitur quod voluntas mouer se quantum ad exercitium actus, & inrellectus quantum ad determinationem: actus intelligitur secundum quod exercitium actus accipitur secundum quod per ipsum formallter voluntas fit: ita quod voluntas mouer se, quantum ad hoc quod est exire in talem actum modo quo iam exponetur.
Secundus modus intelligendi est sic, quod intelligatur quod exercitum actus, & determinadio actus sint duo actus voluntatis realiter differentes & quod vnus causetur ab intellectu, & alius a voluntate. Et iste sensur similiter est fassus: sicut patuit in opponendo. Nunquam enim voluntas exit in actum volendi quin exeat in actum volendi determinatum. Licer enim res volita sit aliquando aliquidcommune & indeterminatum. Vt quando volo bonum in communi: tamen semper ipse actus volendi est specialis actus.
Tertius modus intelligendi potest esse. Quod intellectur dicatur mouere quantum ad determinationem actus. quia scilicet imprimit affectionem nliquam in volunrate tita quod si voluntas exeat in aetum, oportet quod moueat se in actum determinatum in quam habet inclinare illa affectio: sed voluntas dicetur se mouere quantum ad exercitium uctus: quia habita illa affectione, est in potestate voluntatis vti, exeundo in actum volendi, vel dimittendo.
Et iste intellectus, videtur mihi falsus, quia mihi videtur quod impossibile sit quod in potestate voluntatis sit primus eius actus, quo primo exit in actum. quia si primus actus esset in eius potestato. Ergo nihili volendo, in eius voluntate esset non velle. Hoc autem est falsum. Sicnt etiam ignis, licet possit non exire in actum calefaciendi aquam: non tamen in potestate sua est non calefacere. Voluntas enim si haber in potestare non velle, aur hoc est per hoc quod est non exire inactum volendi: & sic, vt dictum, est posset dici ignis habore in potestate sua non calefacere aquam. Aut per hoc quod potest repellere a se actum volendi. Sed non potest intelligi quod repellat a se acumm volendi, nisi per aliquem actum: repellere enim aliquid a se, est aliquis actus. Ergo voluntas non haber in poteftate sua. Non velle, nisi per aliquem actum suum per quem refutat velle, siue per illud vult non velle. Et tunc quaeram de illo velle, per quod refurar nliud velle. Aut est in potestate sua velle, vel non velle, secundum illum actum volendi: & si sic sequitur quod non velle secundum illud velle: possit per aliud velle. Et cum hoc non possit ire in infinitum, oportet quod primus actus volendi non sit in potestate voluntatis: ita quod in potestate eius sit secundum illud velle, exire vel non exire in actum volendi. Et ideo non potest dici quod voluntia dicatur mouere se ad exercitium actus, pot hos quod habita aliqua affectione ab intellectu: sit in potestate sua vti illa affectione ad exeundum in primum actum volendi. Et ideo oportet dare alium intellectum.
Quartus modus intelligendi est quod cum velle sit actus quidam, siue quoddam exire in actum, & sit etiam actus spiritualis secundum quod est velle tale, vel tale bonum. Inquantum tamen est quoddam exire in actum vel quoddam exercere actum magis reducitur in voluntatem, non quantum ad primum actum voluntatis: sed quantum ad actus deliberatos sequentes deliberationem secundum quod est quoddamiexire in actum. Et hoc est causare velle, quantum ad exercitium actus. Sed secundum quod est determinatio actus, magis habet reducere intellectum, siuo in obiectum praesentatum per intellectum: ita quod non sit sensus. Quod realiter loquendo, ita voluntas exercitium causer, & non actum determinatum: & econuerso intellectus sit causa determinata actus, & non eius quod est exercere actum. Imo realiter vtrumque causat vtrumque: Sed tamen spse actus, secundum quod est exire in actum, magis habet reduci in voluntatem: sed secundum quod est determinatus actus, magis habet reduci in intellectum. Sicut etiam coelum, & semen equi, sunt causa corporis elementaris equi, inquantum equs est quoddam corpus elementare: & vtrumque est realiter loquerido, etiam causa vtriusque, Tamen in quantum est quoddam corpus elementare, habet magis directe reduci in virtutem caelestem quae se extendit ad omne corpus elementare: sed prout est equs magis habet reduci semen equi,
Ratio autem quane vt est quoddam exire inactum, redncitur in voluntatem actus volendi qui sequitur deliberatio nem: sed secundum quod est actus determinatus magis habet reduci in bonum cognitum, est ista. Quia in actu voluntatis deliberato qui scilicet sequitur deliberationem, vofuntas se habet vt applicans illud quod haberet determinatam formam ad mouendum ad determinatum actum volendi: sicut applicans ignem ad aquam se habet ad mouendum aquam. Donum vero cognitum se habet sicut illud quod includit determinatam rationem bonitatis ad mouendum ad volendum, sicut ignis applicatus, mouet aquam ad calorem.
Nunc autem, applicans illud quod habet determinatam formam, non ita respicit actum sub ratione determinata, sicut illud quod includit determinatam formam, siue rationem agendi. Quia applicans, potest applicare frigidum sicut calidum: & econuerso. Sed calidum non posset ita indifferenter calefacere, vel frigefacere: secundum determinatam formam ad calefaciendum. Et simpliciter voluntas potest applicare habens hanc rationem bonitatis vel illam, puta delectabilis, vel honesti inquantum impellit intellectum ad deliberandum. Sed bonum oblatum, habet determinatam rationem boni ad mouendum ad bonum delectabile, si proponitur vt bonum delectabile: vel ad bonum honestum, si proponitur sub ratione honesti. Inprimo autem actu volendi, dicitur voluntas moueri quantum ad exercitium actus ab aliquo superiori: vel etiam exteriori instinctu.
Ad cuius euidentiam, sciendum quod sicut dictum est, honum cognitum sub aliqua ratione bonitatis propositum, mouet voluntatem quantum ad determinationem actus: sed quantum ad exercitium actus, dicitur mouere voluntatem illud quod facit ad hoe quod bonum sic proponatur in¬ intellectu.
Ad hoc autem facit, & illud quod facithominem esse conformem magis huic bono quam illi: & illud quod facit hoc vel illud primo occurrere. Talia autem, sunt vel Deus, in quantum dat naturam rationalem cui ex natura sua conuenit quod habeat conformitatem ad bonum in generali, vel aliud disponens hominem secundum organum delectationis sensitiuae, ex euius dipositione aliquo modo aliquid habet apparere bonum vel malum: vel etiam aliquid facit occurrere primo intellectui hoc vel illud. Sicut quod primo statim quando execitatur, audiat loqui de Deo, vel delucro: vel dispositio fantasmatum, quorum vnum fuerat eius memoriae magis impressum quam aliud.
Et sic, dicitur in primo actu voluntas mouen quantum ad exercitium actus; ab aliquo exteriori scilicet Deo vel fortuna: inquantum fortuito potest occurrere re hoc vel illud,
Dico quod huius quaerere aliquam eausam determinatam: est nihil quaerere. Quia causae huius, sunt quasi infinitae & indeterminatae. Potest enim contingere vel ex dispositione fantasmatis quod natum est magis occurrere, vel aliqua occassone exteriori, sicut contingit occurrere loquendo de Deo, vel de mundo: vel secundum quod occurrit haec res, vel illa, puta mulier, velbos, vel aliquid tale.
Et quia ista possunt infinitis modis & fortuito contingere. Ideo dicitur moueri a fortuna, quantum ad exercitium actus: cum in appetendo aliquid de occurrentibus, habet homo: processum per se in actu voluntatis & intellectus. Quia de qnolibet, quod occurrat, non est natus homo statim pleno consensu velle determinate prosequi ipsum, vel fugere: vel aliquid rale in speciali. Et si quandoque contingat ipsum subreptitie hoc nolle, sed & quolibet obsato natus est velle quod expedit; ita scilicet quod illud quod expediret sibi, vellet: & ex hoc naturaliter natum est sibit occurrere quod expedit deliberare, nisi forte prius per aliquam deliberationem fuerit determinatus ad alterum.
Ex aliis, patet quod in actibus sequentibus deliberationem, mouetur a seipsa quantum ad exercitium actus: inquantum impelsit intellectum ad deliberandum per quod ratio alicuius boni applicatur & concluditur, a quo postea voluntas debet moneri. Sed quantum ad determinationem, semper mouetur ab obiecto: quod habet determinatam rationem boni mouentis.
Ad primum ergo in opposstum, dicendum quod motore sufficiente, praesente mobili semper necessario, saltem necessitate ex suppositione sequitur motus. Sed si motor non fit sufficiens: non oportet. Modo dico quod non quodlibet bonum propositum in intellectu est sufficiens aad mouendum voluntatem ante deliberationem: & ideo non oportet quod semper vclit quodlibet bonum propositum.
Ad secundum dicendum, quod licet causalitati finali, non conueniat per se in prlmo modo dicendi per se, causalitas effectiua: quia tunc non esset differentia inter causalitatem finalem, & effectiuam. Tamen causalitas effectiua potest con¬ uenire per se fini in secundo modo dicendi per seSicut etiam causae formali secundo modo dicendi per se, conuenit, vel conuenire potest causalitas effectiua. Sicut si dicam quod calor quo aliquid est formaliter calidum, est per se calefactiuum: ita quod aliqu idesse per calorem calidum formaliter, est in primo modo dicendi per se. Sed aliquid esse per calorem formaliter calefactiuum: est in secundo modo dicendi per se. Et isto modo, finis est per se motiuus voluntatis effectiue: ita quod hoc quod est esse finem, & bonum, conuenit per se in secundo modo dicendi per se, esse motiuum voluntatis.
Ad tertium dicendum, quod sicut patet ex principali solutione, voluntas dicitur mouere quantum ad exercitium actus: & intellectus quantum ad determinationem actus. Non quod ista sint diuersa, & vnum causetur a sola voluntate, & aliud a solo intellectu: imo sunt vnus & idem actus, qui ab vtroque causatur. Sed magis reducitur in voluntatem inquantum est quoddam exire in actum: in intellectum autem magis reducitur, secundum quod est actus determinatus. Et ratio dicta est in principali solutione.
Ad quartum, dicendum quod habitus vel dispositio non solum requiritur ad agendum: sed etiam ad patiendum. Sicut patet de materia quam oportet disponi diuersis dispositionibus, ad hoc quod moueatur ad diuersas formas: & a diuersis motoribus.
Quod autem arguitur de visu quod non indiget habitu ad hoc quod moueatur, parum valet. Primo quia dato quod visus non requirat habitum vel dispositionem acquisitam: tamen indiget aliqua dispositione naturali alia a potentia visiua ad hoc quod videat. Dato etiam quod non indigeret dispositione acquisita, vel naturali: non est simile de visu & voluntate. Quia visus est passiuus a determinato motore, & vno modo mouenter & ideo ad hoc quod moueatur, non indiget determinari diuersis dispositionibus secundum quas conuenienter moueatur a diuersis motoribus diuersimode mouentibus. Sed voluntas habet moueri ad diuersa valde diuersarum rationum a diuersimode mouentibus. Nam nunc mouetur a delectabili secundum sensum, nunc ab honesto, nunc a lege diuina: nunc ab alio. Et ideo indiget ad hoc quod moueatur, tam diuersis modis & diuersis habitibus: dato quod non actiue, se habeat in actu suo.
Item etiam. Quia iudicium de appetibili dependet ex conformitate appetitus ad rem appetibilem, a quo appetibili sic iudicato: mouetur appetitus. Potest dici, quod ab habitu aliquo modo est motus voluntatis effectiue, in quantum facit ad tale iudicium a quo postea mouetur appetitus: & sic habitus voluntatis potest facere actiue actum, vel motum voluntatis.
On this page