Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum charitas et gratia sint idem
Et arguitur quod sic. Quia sicut virtus moraelis se habet ad esse morale, & ad operari moraliter: ita etiam virtus supernaturalis ad esse supernaturale, & ad operari supernaturaliter. Sed per virtutem moralem, aliquis habet esse morale, scilicet bonus moraliter, & operari moraliter. Ergo per virtutem supernaturalem praecipue quae est charitas, habet aliquis esse supernaturale & operari supernaturaliter. Sed illud quod dat esse supernaturale, est gratia secundum omnes: & illud quod dat operari supernaturale est virtus upernaturalis & praecipue charitas. Ergo gratia & charitas sunt idem per essentiam.
Praeterea nullus respicit aliquid extra se, nisi mediante aliqua operatione: vnde si aliquis respicit aliquid extra se, hoc est vel cognoscendo, vel amando, vel mouendo, vel aliquam operationem circa ipsum exercendo. Sed Deus est aliquid diuersum a nobis. Ergo nos non respicimus Dtum, nisi mediante aliqua operatione, vel habitu eliciente operationem. Sed gratia est quidam habitus mediante quo ordinamur in Deum. Ergo haec est habitus operatiuus. Sed talis habitus quando est bonus, est virtus: & constat quod gratia est bonus habitus. Ergo gratia est virtus. Sed non potest esse alia virtus quam charitas. Ergo &c.
Praeterea si charitas, & gratia differunt per essentiam, vnum: tamen potest esse diuina virtute sine alio. Sed hoc est inconueniens. Ergo &c. Maior patet. Quia quaecumquem sunt diuersa re, absoluta virtute diuina: vnum potest fieri sine alio. Minor probatur. Quia si charitas est sine gratia, aut habens eam sic damnabitur, aut saluabitur. Si damnetur. Ergo aliquis in charitate damnabitur, vel potest dumnari, quod incoriueniens est, si saluetur. Ergo aliuuis saluari potest sine gratia: quod similiter est inconueniens Ergo inconueniens est, ponere quod vnum eorum esse possit sine alio. Et idem sequitur si ponatur aliquis hibere gratiam sine charitate. Nam si saluaretur, aliquis posset salu ari sine charitate: sidamnaretur, aliquis pof¬ set damnari in gratia. Quorum vttumque est in conueniens. Et sic idem quod prius.
Contra. Ea quae sunt diuersarum rationum, reducuntur in diuersa principia. Sed esse & operari sunt actus diuersarum rationum. Ergo reducuntur in diuersa principia. Sed gratia dat esse supernaturale, charitas dat operari supernaturale. Ergo gratia & charitas sunt diuersa.
Quidam enim dicunt, quod charitas & gratia sunt idem re: sed differunt ratione. Quia secundum quod est principium operationis quo aliquia diligit Deum, & habet ipsum carum: dicitur charitas secundum vero quod ipsa reddit hom nem Deo gratum, & amabilem, dicitur gratia: & horum motiua tacta sunt in opponendo.
Alij vero dicunt quod licet quaelibet virtus possit aliquo modo gratia dici, inquantum quaelibet virius, & quicunque virtuosus placet Deo. Tamen nec charitas, nec quaecumque alia vittus, potest dici simpliciter gratia. Secundum quam primo aliquis constituitur in esse supernaturali: & fit simpliciter anima pulchra, & grata in ccnspectu Dei¬
Et ratio eorum est. Quia semper operatio, & principium operandi, praesupponunt aliquam naturam, siue alicuius naturae participationem, quae sit diuersa ab eis, sicut operatio & potentia naturalis praesupponit naturam, siue substantiam naturalem, cui congruit operatio naturalis. Sed charitas est principium immediauim operationis supernaturalis quae est diligere Deum. Ergo praesupponit participationem alicuius naturae supernaturalis cui congiuat talis operatio, quae sit diuersa a charitate & eius operatione. Sed ista partic ipatio naturae supernaturalis, qua efficimntur consortes diuinae naturae, est gratia. Et ideo dicunt quod gratia est quaedam pulchritudo animae, quae directe habet facere animam gratam Deo: & non habet immediate alium effectum. Sed ab ipsa quodammodo efluit charitas, & aliae virtures: saltem quantum ad illas que non possunt esse informes, quae sunt immediati pru cipia operandi.
Iste opiniones probabilitatem vtrumque possunt habere, hincinde. Quae autem sit necessaria verum esse: fateor mihi non constare. Sustinendo tamen vltimam opiniortem quae ponit quod differunt realiter potest responderi ad argumenta in oppositum.
Ad primum ergo, dicunt quidam quod homo non h bet esse morale per virtutem moralem: sed per substantiam iuam naturaliter. hemo est animal mofale. Sed hoc non videtur sufficere. Nam licet esse morale passiue & materialiter condeniat homini per naturam: tamen esse morale non conuenti ei actu & formaliter per materiam, quia nulli potest esse oppositum eius quod inest ei per naturam: hom ini autem possunt inesse oppesita esse morali, scilicet esse bonum moraliter, esse malum moraliter.
Et ideo potest dici aliter, quod non est omnino simile de virtute morali respectu esse & operari moraliter: & de virtute supernaturali, respectu esse & operari supernaturaliter. Primo quia virtus moralis praesupponit aliquam naturam cui proportionata sit opratio moralis quae tamen natura non potest dici simpliciter moralis nisi vt dictum est, passiue, & materialite. Vnde non oporter ponere aliquod esse morale, praeter esse quod dat habitus moralis acquisitus. quia omnis forma, & omnis habitus aliquod esse dat. Sed virtus supernaturalis non potest praesupponere aliquam uaturam diaersam a virtute supernaturali, cui congruit operatio supernaturalis: nisi sit alia natura su ematuraliter collata. Nec talis natura potest esse nisi aliquis habitus supernaturalis. Et ideo oportet praesupponere aliquem habitum supernaturalem ipsi virtuti supernaturali: non sic oportet praesupponere habitum moralem virtuti morali.
Secundo, quia habitus perfecti, siue virtures perfectae motales acquiruntur: & ideo oporttt quod sint habitus operatiui: ita quod nullus potest esse, qui det esse, ita quod non operari immediate. Sed habitus supernaturales sunt infusi, nec acquiruntur ex actibus. Et ideo potest in eis esse aliquis hab itus dans esse aliquod, & non operari immediate. Et aliquis qui faciat operari immediate: & det etiam aliquod esse.
Et secundum hoc est dicendum. quod sicut omnis virtus moralis dat aliquod esse: ita omnis virtus supernaturalis dat aliquod esse supernaturale. Sed non oportet quod det primum esse supernaturale: in quo homo per diuinam gratiam constituitur.
Ad secundum. Dicendum quod licct homo immediate non respiciat aliquid extra: nisi per operationem saltem vt in quod tendit. Tamen potest al iquid extra respicere, & immediate, vt cui secundum ali quam pulchritudinem ass imiletur: non mediante operatione. Sicut homo immediate respicit Deum, & ei ass imilatur in esse substantiali per substantiam suam: & sic etiam potest respicere Deum supernaturaliter per gratiam, vt cuiin pulchritudine quadam spirituali assimilatur per ipsam. Potest etiam homo respicere Deum vt in quod tendit mediante per aliquid quod non est operatio, nec etiam principium elicitiuum operationis: sicut homo respicit percussum, non solum mediante percussione, vel etiam mediante potentia percussiua: sed etiam mediante sanitate, quae est bona dispositio naturae in qua fundatur potentia percuseiua. Sic & homo potest respicere Deum vt in quod tendat mediate per gratiam: in qua etiam fundatur vigor virtutum supernaturalium.
Ad tertium, potest breuiter dici, quod non oportet quod Deus possit facere sine inuicem, quaecumque differunt per essentiam. Sicut non videtur quod quacumque virture possit fieri quod quantitas sit sine figura, vel econuerso: & forte talem connexionem habent gratia & charitas.
Idem enim posset argui contra eos. Quia aliquis potest secundum hoc habere visionem Dei, sine gratia & charitate. Et sic aliquis erit beatus, sino gratia & charitate. Et si dicant quod imperfecte potest haberi beatitudo sine gratia, & charitate: ita possem ego dicere quod ita imperfecte potest habcri salus, sine gratia vel sine charitate.
On this page